THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER II.
ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES
–––––
CAPUT IX.
De carentia omnis solacii
1. Non est grave, humanum contemnere solacium, cum adest divinum. Magnum est et valde magnum, tam humano quam divino posse carere solacio, et pro honore Dei libenter exilium cordis velle sustinere, et in nullo se ipsum quaerere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magni est, si hilaris sis et devotus adveniente gratia? optabilis cunctis haec hora. Satis suaviter equitat, quem gratia Dei portat. Et quid mirum, si onus non sentit, qui portatur ab omnipotente et ducitur a summo ductore?
2. Libenter habemus aliquid pro solacio, et difficulter homo exuitur a se ipso. Vicit sanctus martyr Laurentius saeculum cum suo sacerdote; quia omne, quod in mundo delectabile videbatur, despexit et summum Dei sacerdotem Sixtum, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur creatoris amorem hominis superavit, et pro humano solacio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras, cum ab amico derelictus fueris, sciens, quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari.
3. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare et totum affectum suum in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus amator Christi et studiosus sectator virtutum non cadit super consolationes, nec quaerit tales sensibiles dulcedines, sed magis fortes exercitationes, et pro Christo duros sustinere labores.
4. Cum igitur spiritualis a Deo consolatio datur, cum gratiarum actione accipe eam; sed Dei munus intellege esse, non tuum meritum. Noli extolli, noli nimium gaudere, nec inaniter praesumere; sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis; quoniam transibit hora illa, et sequetur temptatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes: sed cum humilitate et patientia expecta caelestem visitationem, quoniam potens est Deus, ampliorem tibi redonare consolationem. Istud non est novum nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis sanctis et in antiquis prophetis fuit saepe talis alternationis modus.
5. Unde quidam, praesente iam gratia, dicebat: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Absente vero gratia, quid in se fuerit expertus, adiungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter haec tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat et dicit: Ad te, Domine, clamabo et ad Deum meum deprecabor. Denique orationis suae fructum reportat et se exauditum testatur dicens: Audivit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adiutor meus. Sed in quo? Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me laetitia. Si sic actum est cum magnis sanctis, non est desperandum nobis infirmis et pauperibus, si interdum in fervore et interdum in frigiditate sumus: quoniam spiritus venit et recedit secundum suae beneplacitum voluntatis. Unde beatus Iob ait: Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
6. Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Dei et in sola spe gratiae caelestis? Sive enim assint homines boni, sive devoti fratres, vel amici fideles, sive libri sancti, vel tractatus pulchri, sive dulcis cantus et hymni: omnia haec modicum iuvant, modicum sapiunt, quando desertus sum a gratia et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium, quam patientia et abnegatio mei in voluntate Dei.
7. Numquam inveni aliquem tam religiosum et devotum, qui non habuerit interdum gratiae subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus sanctus fuit tam alte raptus et illuminatus, qui prius vel postea non fuerit temptatus. Non enim dignus est alta Dei contemplatione, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis temptatio praecedens esse signum. Nam temptationibus probatis caelestis promittitur consolatio. Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae.
8. Datur autem consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam temptatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est: ideo non cesses te praeparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris hostes sunt, qui numquam quiescunt.
Consideratio
Quando sentis te aridum, frigidum et tristem in orando, meditando bona de Deo, non debes propterea desperare, nec desistere Iesum humiliter invocare, sed in paupertate spiritus tui Deum lauda et gratias age et istum versiculum libenter lege: «Pauper et inops laudabunt nomen tuum, Domine» (Ps 73, 21). Multi enim sancti et devoti fuerunt quandoque aridi et per longum tempus a Deo derelicti, ut discerent patientiam et aliis compati per doloris et inopiae experientiam et non praesumerent nimis de se ipsis in tempore devotionis et iubilationis (1).
Adducam prophetas. Primus dicit: «Tribulationem et dolorem inveni et nomen Domini invocabo» (Ps 114, 4). «Multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus» (Ps 33, 20). Propheta in se ipso semper invenit laborem et dolorem, sed consilium evadendi habuit, cum ad Deum in omni pressura cordis sui clamavit. Hic iterum dixit: «Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me» (Ps 119, 1). Secundus dicit: «Ego plorans ploravi et oculus meus deducens aquam, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam». Sed consolationem suam etiam invenit, cum iterum subdit: «Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea expectabo eum. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum, quia non in sempiternum repellit Dominus» (Thren 1, 16; 3, 24 25). Tertius dicit: «Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae; non est botrus ad comedendum, immaturas ficus desideravit anima mea». Consolatur autem se ipsum dicens: «Ego autem ad Dominum aspiciam et expectabo Deum, salvatorem meum. Audiat me Deus meus. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei. Educet me in lucem, videbo iustitiam eius» (Mich 7, 1 7-9). Ecce testimonia prophetarum, quomodo sunt compuncta corda eorum et qualiter in Deo sunt consolati spiritus eorum (2).
Novit Dominus: quid tibi sit utilius. Saepe obest saluti: quod tu vehementer affectas. Est etiam saepe pro te: quod tu aestimas tibi adversari. Placita sibi cupit infirmus: sed medicus dat quod novit salubrius esse. Sanius iaces humi prostratus: quam stabas intus elatus. Liberior est pauper in modicis: quam dives in opibus multis. Nulla res prodest exterius: si interior gratia desit et virtus (3).
Noli ergo praesumere, cum laetus fueris, nec te deicere tristitia gravatus; sed sicut Domino placuerit in oculis suis, sic esto contentus in omnibus (4). Cum senseris te caelesti rore perfusum: totum Deo humiliter refunde. Si aridum inveneris cor tuum et obtenebratum; non cesses ad Dominum clamare pro lumine gratiae et oleo misericordiae: ne deficias in via recta prae labore. Dabit enim Pater caelestis spiritum bonum animae quaerenti se (5).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 147-154.
Notae:
(1) Vallis liliorum c. 2, n. 1.
(2) De tribus tabernaculis c. 3, n. 12.
(3) De recognitione propriae fragilitatis c. 5, P. 2, p. 367, l. 10.
(4) Vallis liliorum c. 2, n. 2.
(5) De recognitione propriae fragilitatis c. 5, P. 2, p. 367 sq, l. 28.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: