THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER II.

 

ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES

 

–––––

 

CAPUT VIII.

 

De familiari amicitia Iesu

 

1. Quando Iesus adest, totum bonum est, nec quicquam difficile videtur; quando vero Iesus non adest, totum durum est. Quando Iesus intus non loquitur, consolatio vilis est; si autem Iesus unum tantum verbum loquitur, magna consolatio sentitur. Nonne Maria Magdalena statim surrexit de loco, in quo flevit, quando Martha illi dixit: Magister adest et vocat te? Felix hora, quando Iesus vocat de lacrimis ad gaudium spiritus! Quam aridus et durus es sine Iesu! Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Iesum! Nonne hoc est maius damnum, quam si totum perderes mundum?

 

2. Quid potest tibi mundus conferre sine Iesu? Esse sine Iesu, gravis est infernus, et esse cum Iesu, dulcis paradisus. Si fuerit tecum Iesus, nullus poterit nocere inimicus. Qui invenit Iesum, invenit thesaurum bonum, immo bonum super omne bonum. Et qui perdit Iesum, perdit nimis multum et plus quam totum mundum. Pauperrimus est, qui vivit sine Iesu, et ditissimus, qui bene est cum Iesu.

 

3. Magna ars est, scire cum Iesu conversari, et scire Iesum tenere, magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Iesus. Sis devotus et quietus, et manebit tecum Iesus. Potes cito fugare Iesum et gratiam eius perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem fugies, et quem tunc quaeres amicum? Sine amico non potes bene vivere, et si Iesus non fuerit tibi prae omnibus amicus, eris nimis tristis et desolatus. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis aut laetaris. Eligendum est magis, totum mundum habere contrarium quam Iesum offensum. Ex omnibus ergo caris sit Iesus solus dilectus specialis.

 

4. Diligantur omnes propter Iesum, Iesus autem propter se ipsum. Solus Iesus Christus singulariter est amandus, qui solus bonus et fidelis prae omnibus invenitur amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici sint tibi cari; et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Numquam cupias singulariter laudari vel amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis, quod aliquis tecum in corde suo occupetur, neque tu cum alicuius occuperis amore; sed sit Iesus in te et in omni bono homine.

 

5. Esto purus et liber ab intus sine alicuius creaturae implicamento. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Deum gerere, si vis vacare et videre, quam suavis sit Dominus. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia eius fueris praeventus et intractus, ut omnibus evacuatis et licentiatis solus cum solo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens fit ad omnia, et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit, et quasi tantum ad flagella relictus. In his non debet deici nec desperare, sed ad voluntatem Dei aequanimiter stare, et cuncta supervenientia sibi ad laudem Iesu Christi perpeti; quia post hiemem sequitur aestas, post noctem redit dies, et post tempestatem magna serenitas.

 

 

Consideratio

 

Sit Iesus in corde tuo in omni loco et tempore, in labore et quiete (1). Christus sit vita tua, lectio tua: meditatio tua, locutio tua. Ipse desiderium tuum, lucrum tuum: tota spes tua et merces tua (2). Quis te consolabitur, si non ipse fuerit consolator? Et tuam infirmitatem quis clementius feret, nisi qui cuncta sine onere portat? Cui etiam tutius revelabis, si quid triste habueris, nisi omnia plene scienti? Aut cui magis fidem dabis, nisi non fallenti veritati? (3)

 

Libenter esto solus cum solo, habendo Iesum tantum pro solacio; quia melior est tibi solus Iesus pro socio: quam totus angelorum chorus in caelo. Revera numquam est solus, nec totus derelictus: cum quo dulcissimus est Iesus (4). Ipso praesente, quid iam deesse poterit? Nullus locus tam solitarius sit, in quo Iesus priorem locum non habeat. Sine illo omne secretum tumultus; cum illo omnis locus quietus et delectabilis. Dulcius est, esse cum illo in cruce, quam sine illo in paradiso (5).

 

Gratiam eius et praesentiam summe caveas violare, quia illo offenso quid pacis habebis? (6) Si perditus est Iesus, quae tunc laetitia poterit esse in corde hominis? Qui enim perdidit Iesum: perdidit plus quam universum mundum. Nonne melius fuisset domi remansisse; quam Iesum in via perdidisse? Heu, qualis est haec festivitas: quam obscurat tanta calamitas. Nam nulla maior gravitas: quam ut perdita dicatur maerentium iucunditas. Sine Iesu: totus mundus taedium est et onus (7).

 

O dulcissime et amantissime puer Iesu: dignare mecum hodie parumper solaciari (8). Tua praesentia gaudium mihi facit: tua absentia luctum saepe parit (9). O quam longa mora, et molesta hora mihi videtur, carere consolatione divina! (10) O felix hora quando pietatis tuae oculis me intueris: et gratiam desideratam mihi ostendis (11).

 

Oro te, Domine, mane apud me libere, ne deficiam relictus a te tamquam exul in carcere et peregrinus in itinere. Adiuva me, et salvus ero, et meditabor in omnibus viis, verbis et factis tuis die ac nocte. Diligam te, Domine, virtus mea, pure et perfecte propter te et omnia a te facta propter te. Omnia autem infra te et te solum super omnia bona in caelo et in terra (12). Tu solus unicus et singularis dilectus meus, in omnibus et prae omnibus fidelissimus (13). Non timebo mala, quaecumque mihi illata fuerint; nec quaecumque de me dici vel sentiri despective potuerint, dummodo tu mecum sis mecumque permanseris. Ego ero fidens in te: et in latere tuo die ac nocte morabor. Tu fidelior es amicus, quam totus hic mundus: tu fortior ad muniendum murus, quam omnis angelorum exercitus (14).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 141-147.

 

Notae:

(1) Hospitale pauperum c. 14, n. 1.

 

(2) Parvum alphabetum monachi lect. 21, P. 3, p. 321, l. 4.

 

(3) Soliloquium animae c. 13, n. 7.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 12, P. 3, p. 142, l. 28.

 

(5) De solitudine et silentio c. 1, n. 18.

 

(6) Ib. n. 21.

 

(7) Sermones de vita et passione Domini 10, P. 3, p. 122, l. 13; 12, p. 143, l. 2.

 

(8) Sermones de vita et passione Domini 8, P. 3, p. 108, l. 12.

 

(9) Ib. 7, P. 3, p. 101, l. 6.

 

(10) Ib. 10, P. 3, p. 126, l. 4.

 

(11) Ib. 8, P. 3, p. 109, l. 12.

 

(12) Doctrinale iuvenum c. 11, n. 3.

 

(13) Soliloquium animae c. 17, n. 7.

 

(14) Sermones de vita et passione Domini 25, P. 3, p. 215, l. 5.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: