THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER II.

 

ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES

 

–––––

 

CAPUT VII.

 

De amore Iesu super omnia

 

1. Beatus, qui intellegit, quid sit amare Iesum, et contemnere se ipsum propter Iesum. Oportet dilectum pro dilecto relinquere, quia Iesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturae fallax et instabilis; dilectio Iesu fidelis et perseverabilis. Qui adhaeret creaturae, cadet cum labili; qui amplectitur Iesum, firmabitur in aevum. Illum dilige et amicum tibi retine, qui omnibus recedentibus te non relinquet, nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet te aliquando separari, sive velis, sive nolis.

 

2. Teneas te apud Iesum vivens ac moriens, et illius fidelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus te potest iuvare. Dilectus tuus talis est naturae, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere et tamquam rex in proprio throno sedere. Si scires te bene ab omni creatura evacuare, Iesus deberet libenter tecum habitare. Paene totum perditum invenies, quidquid extra Iesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum ventosum; quia omnis caro faenum, et omnis gloria eius ut flos faeni cadet.

 

3. Cito decipieris, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si enim tuum in aliis quaeris solacium et lucrum, senties saepius detrimentum. Si quaeris in omnibus Iesum, invenies utique Iesum. Si autem quaeris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior sibi, si Iesum non quaerit, quam totus mundus et omnes sui adversarii.

 

 

Consideratio

 

Amor Christi et amor mundi contrarii sunt et nihil commune habent, nec simul commorari possunt (1). Si vis plene purgari et in spiritu clarificari: contemne te ipsum et omnia propter Iesum. Omne magnum in mundo, nihilum tibi sit, omne iucundum amarescat: ut solus Deus et dulcis Iesus super omnia tibi dulcescat. Quid est in veritate amor Iesu, nisi contemptus tui ipsius et omnium propter amorem suum? (2). Quo purius et ardentius eum amaveris, eo viliora terrena omnia censebis (3).

 

Iesus ergo semper invocandus est, semper quaerendus; semper desiderandus, semper memorandus, semper laudandus: semper venerandus, semper amandus, nec in aliquo offendendus; sed in omni sanctitate et puritate colendus et adorandus: qui est super omnia Deus benedictus in saecula (4). Quaere illum et invenies: clama ne cesses; si moram fecerit, expecta eum: et non morabitur (Hab 2, 3). Dic ad eum. Veni Domine et noli tardare: Domine ad adiuvandum me festina (5). Multum quoque in fine gaudebit qui Iesum intime diligit: et specialem gratiam ab eo ob eius memoriam obtinebit (6).

 

Spes hominum frustra; ipse autem est stabilimentum pacis (7). Sive tristeris, sive gaudeas, ad ipsum habeas semper recursum. Ipse speculum vitae, ipse norma iustitiae. Ipse lux indeficiens animae, amor pudicitiae et gaudium conscientiae. Propter ipsum faciliter omnia delectabilia contemnes; propter ipsum omnia amara et contraria tolerabilia erunt et placebunt tolerata eius amore. Denique ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ad ipsum principaliter omnis intentio, omnis actio, sermo, lectio, oratio, meditatio et speculatio respicere debent. Per ipsum tibi salus datur et praeparatur vita aeterna. Propter ipsum non timebis mori, nec recusabis vivere; quia eius fidelitati debes te credere, nec eius honori vel amori quicquam praeponere (7).

 

Domine Iesu, esto tu refugium meum: et unicum solacium meum. Esto tu specialis amicus meus: quia omnes amici mei me reliquerunt. Esto tu spes mea: quia vana spes in hominibus. Esto tu gaudium meum et laetitia cordis mei: quia omne gaudium mundi totum inane. Esto tu dux meus et notus meus et socius meus in via qua ambulo: quia homines cito deficient et auferentur a me. In te cantatio mea in te consolatio mea: in te tota fiducia mea. Sis tu salus mea et honor meus: amor meus et dulcedo mea. Da mihi amare crucem tuam: et imitari vestigia passionis tuae. Scribe vulnera tua in corde meo; et da mihi ex desiderio sustinere improperia et iniurias undecumque illatas: et tibi configurari in vita et in morte. Tu mihi vivere sis: et mori pro te lucrum magnum videatur (8). Dilectus meus es tu a quo nolo separari in aeternum (9).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 137-141.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 16, n. 1.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 16, P. 3, p. 157, l. 19.

 

(3) Epistula 4, n. 2.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 10, P. 3, p. 130, l. 13.

 

(5) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 428, l. 8.

 

(6) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 300, l. 29.

 

(7) Soliloquium animae c. 22, n. 1 2.

 

(8) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 429, l. 2.

 

(9) Sermones de vita et passione Domini 7, P. 3, p. 104, l. 5.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: