THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER II.
ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES
–––––
CAPUT VI.
De laetitia bonae conscientiae
1. Gloria boni hominis testimonium bonae conscientiae. Habe bonam conscientiam et habebis semper laetitiam. Bona conscientia valde multa potest portare et valde laeta est inter adversa. Mala conscientia semper timida est et inquieta. Suaviter requiesces, si cor tuum te non reprehenderit. Noli laetari, nisi cum benefeceris. Mali numquam habent veram laetitiam, nec internam sentiunt pacem: quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: In pace sumus, non venient super nos mala: et quis nobis nocere audebit? ne credas eis; quoniam repente exurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.
2. Gloriari in tribulatione non est grave amanti; sic enim gloriari est gloriari in cruce Domini. Brevis gloria, quae ab hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientiis eorum et non in ore hominum. Iustorum laetitia de Deo et in Deo est, et gaudium eorum de veritate. Qui veram et aeternam gloriam desiderat, temporalem non curat. Et qui temporalem requirit gloriam, aut non ex animo contemnit, minus amare convincitur caelestem. Magnam habet cordis tranquillitatem, qui nec laudes curat nec vituperia.
3. Facile erit contentus et pacatus, cuius conscientia munda est. Non es sanctior, si laudaris; nec vilior, si vituperaris. Quod es, hoc es; nec maior dici vales, quam Deo teste sis. Si attendis, quid apud te sis intus, non curabis, quid de te loquantur homines. Homo videt in facie, Deus autem in corde. Homo considerat actus, Deus vero pensat intentiones. Bene semper agere et modicum de se tenere, humilis animae indicium est. Nolle consolari ab aliqua creatura, magnae puritatis et internae fiduciae signum est.
4. Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quaerit, liquet, quod totaliter se Deo commisit. Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est ait beatus Paulus: sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus, nec aliqua affectione teneri foris, status est interni hominis.
Consideratio
Bona conscientia parit gaudium: mala conscientia generat sibi tormentum (1). Orietur tibi gaudium intrinsecus: si fortiter vitiis reluctaris (2). Bona conversatio hominis fert laetitiam cordis secum et famam bonae laudis (1). Studeas semper bene agere, et eris in bona pace (1). In Deo vera laetitia cordis: extra Deum non est pax nec requies (3). Quidquid Deo placet, fac cum alacritate (4).
Primo semper quaere in opere tuo, an Deo placeat vel displiceat: nec timore nec amore age contra conscientiam tuam (5). Stulte agit, qui contra conscientiam facit: et Dei offensam propter homines incurrit (6). Attende conscientiae tuae foeditatem magis, quam aestimationem humanam; quia non sunt omnia ita sana coram Deo et clara: sicut apparent hominibus esse pulchra. Homo videt in facie, Deus autem in corde; qui etiam minutissima considerat: quae tu non cognoscis, aut modicum ponderas (7). Saepe lavas manus et faciem, ne displiceas hominibus; multo magis lava conscientiam tuam a vitiis, ut placeas Deo et angelis eius, qui vident abscondita cordis (8).
Noli longam optare vitam, sed bonam; quia melior est bona conscientia quam omnes thesauri mundi (9). Melior est pauper latens in vili domuncula comedens olera et legumina cum bona conscientia; quam dives habitans in aula pulchra, bibens vina et edens pinguia cum laetitia et superbia: repletus mala conscientia (10).
Si cupis honorem perennem, despice gloriam temporalem (11). Qui caelestem gloriam attendit: omnem temporalem honorem faciliter contemnit. Qui autem propriam gloriam quaerit, in veritate non stat: nec Deum perfecte super omnia amat (12). Ditabitur autem bonis aeternis in caelis: qui respuit delectari in laudibus humanis (13).
Proice a te malignam tristitiam, quae importat acediam et rancorem. Assume dulcem et sanctam meditationem de vita et passione Christi, et invenies veram consolationem contra omnem tristitiam et temptationem (14). Tristitiam facile vincit: qui nil terrenum novit amare. Fluctuat semper animus: quamdiu consolari quaerit in terrenis (15).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 133-137.
Notae:
(1) Hortulus rosarum c. 8, n. 1.
(2) Sermones de vita et passione Domini 15, P. 3, p. 154, l. 6.
(3) De recognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 366, l. 25.
(4) De disciplina claustralium c. 1, P. 2, p. 270, l. 3.
(5) Parvum alphabetum monachi lect. 15, P. 3, p. 319, l. 20.
(6) De disciplina claustralium c. 1, P. 2, p. 270, l. 6.
(7) Sermones ad novicios 14, P. 6, p. 108, l. 2.
(8) Enchiridion monachorum c. 9, n. 2.
(9) Vallis liliorum c. 14, n. 1.
(10) Sermones ad novicios 17, P. 6, p. 139, l. 14.
(11) Hortulus rosarum c. 9, n. 2.
(12) Recommendatio humilitatis P. 2, p. 380, l. 20.
(13) Sermones ad novicios 9, P. 6, p. 67, l. 3.
(14) Hortulus rosarum c. 8, n. 1.
(15) De recognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 366, l. 8 24.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: