THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER II.
ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES
–––––
CAPUT IV.
De pura mente et simplici intentione
1. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, simplicitate scilicet et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit Deum, puritas apprehendit et gustat. Nulla bona actio te impediet, si liber intus ab inordinato affectu fueris. Si nihil aliud, quam Dei beneplacitum et proximi utilitatem intendis et quaeris, interna libertate perfrueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura speculum vitae et liber sanctae doctrinae esset. Non est creatura tam parva et vilis, quae Dei bonitatem non repraesentet.
2. Si tu esses intus bonus et purus, tunc omnia sine impedimento videres et bene caperes. Cor purum penetrat caelum et infernum. Qualis unusquisque intus est, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet puri cordis homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur: sic homo integre ad Deum se convertens a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.
3. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem et libenter externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quae sibi prius gravia esse sentiebat.
Consideratio
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Altum verbum: quia ab Altissimo prolatum. Magna promissio: sed a summa veritate firmata. Beati mundo corde. O dulce dictum: quod merito invitat animum ad beatitudinis promissum; nam Deus est praemium: et nihil hic sonat terrenum. Si placet beatitudo promissa; placeat et cordis munditia (1). Munda itaque speculum cordis: si Deum intueri concupiscis (2). Si vis Iesum videre: tunc oportet te puros et claros oculos habere (3). Non possunt simili lance pensari caelum et terra: nec potest pariter frui Deus cum creatura. Qui creatis rebus innititur, Deo vacare impeditur. Mundus a mundanis, et liber a passionibus: caelesti visione fit dignus. Quanto enim quis mundior: tanto Deo gratior. Deus lux est: et lucidos amat. Deus puritas est: et impuros reprobat (4). Dumque foris nil transitorium appetis: splendor lucis aeternae clarius infulget (5).
Debemus igitur quantum possibilitas admittit cor nostrum ab omnibus materialibus et visibilibus rebus avertere et ad invisibilem conditoris nostri faciem contemplandam elevare et anhelare semper ad caelestia (6). Ad cor mundandum tota vigilet intentio: et crebra fervescat oratio (7).
O pulcherrime Iesu, auctor omnis puritatis qui mundis corde aeterna promisisti gaudia; da mihi hanc electam et pretiosam virtutem gemmis et auro clariorem perpetuo possidere: ut omni peccati contagione remota, libera mente in fragili carne tibi grate deserviam; et quidquid puritatem impedire potest funditus abiciam: totisque desideriis tibi nitar adhaerere, quamdiu inter mundi turbines vivo misellus; donec me iubeas aspectibus tuis assisti: tuncque secundum magnam misericordiam tuam propitius mihi esse digneris (8).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 126-129.
Notae:
(1) Sermones de vita et passione Domini 15, P. 3, p. 153, l. 8. Cf. Mt 5, 8.
(2) Sermones de vita et passione Domini 15, P. 3, p. 154, l. 20.
(3) Ib. 9, P. 3, p. 116, l. 16.
(4) Ib. 15, P. 3, p. 153 sq, l. 24.
(5) Ib. p. 154, l. 8.
(6) De disciplina claustralium c. 3, P. 2, p. 279, l. 12.
(7) Sermones de vita et passione Domini 15, P. 3, p. 153, l. 17.
(8) Ib. p. 156, l. 10.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: