THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER II.
ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES
–––––
CAPUT III.
De bono pacifico homine
1. Tene te primo in pace, et tunc poteris alios pacificare. Homo pacificus magis prodest, quam bene doctus. Homo passionatus etiam bonum in malum trahit et faciliter malum credit. Bonus pacificus homo omnia ad bonum convertit. Qui bene in pace est, de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est et commotus, variis suspicionibus agitatur, nec ipse quiescit, nec alios quiescere permittit. Dicit saepe, quod dicere non deberet, et omittit, quod sibi magis facere expediret. Considerat, quid alii facere tenentur, et neglegit, quid ipse tenetur. Habe ergo primo zelum super te ipsum, et tunc iuste zelare poteris etiam proximum tuum.
2. Tu bene scis facta tua excusare et colorare, et aliorum excusationes non vis recipere. Iustius esset, ut te accusares, ct fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta et alium. Vide, quam longe es adhuc a vera caritate et humilitate, quae nulli novit irasci vel indignari, nisi tantum sibi. Non est magnum, cum bonis et mansuetis conversari: hoc enim omnibus naturaliter placet; et unusquisque libenter pacem habet et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est et laudabile nimis virileque factum.
3. Sunt, qui se ipsos in pace tenent et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt, qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt; aliis sunt graves, sed sibi semper graviores. Et sunt, qui se ipsos in pace retinent et ad pacem alios reducere student. Est tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda, quam in non sentiendo contraria. Qui melius scit pati, maiorem tenebit pacem. Iste est victor sui et dominus mundi, amicus Christi et heres caeli.
Consideratio
«Beati pacifici» (Mt 5, 9). In pace habitat Christus, super humilem et mitem requiescit Spiritus Sanctus. Cave offendere Deum, caveas scandalizare proximum ad imaginem Dei factum (1). Quidquid mali proximo ingeritur, Iesus sibi factum conqueritur. De nullo magis conqueri et indignari habes, quam de te ipso (2).
Non est aptus ad concordiam, nisi qui relinquit suos perversos mores: quibus offendere potest Deum et secum habitantes. Si vis habere caritatem Dei, et servare pacem inter fratres; frange propriam voluntatem, et nihil age per elationem: sed in omnibus humilia temet ipsum. Via ad caritatem: est descendere per humilitatem. Nam qui elate de se sentit: longe a caritate recedit (3).
Pone cor tuum ad quod esse debet: tunc pacem habes ubique (4). Qui scit melius pati pro Deo ac potius semper minus desiderat quam amplius: ille maiorem pacem obtinebit, et altiorem laetitiam apud Deum (5). Qui regnum mundi et omnem ornatum saeculi contemnit, hic est amicus Dei, civis caeli: et dominus mundi (6).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 123-126.
Notae:
(1) Manuale monachorum c. 10.
(2) Doctrinale iuvenum c. 2, n. 2.
(3) De disciplina claustralium c. 11, P. 2, p. 306 sq, l. 24.
(4) De bona pacifica vita P. 2, p. 395, l. 4.
(5) De mortificata vita P. 2, p. 391, l. 26.
(6) Sermones de vita et passione Domini 31, P. 3, p. 288, l. 10.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: