THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER II.
ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES
–––––
CAPUT XII.
De regia via sanctae crucis
1. Durus multis videtur hic sermo: Abnega temet ipsum, tolle crucem tuam et sequere Iesum. Sed multo durius erit, audire illud extremum verbum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Qui enim modo libenter audiunt et sequuntur verbum crucis, tunc non timebunt ab auditione aeternae damnationis. Hoc signum crucis erit in caelo, cum Dominus ad iudicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, accedent ad Christum iudicem cum magna fiducia.
2. Quid igitur times tollere crucem, per quam itur ad regnum? In cruce salus, in cruce vita, in cruce protectio ab hostibus; in cruce infusio supernae suavitatis, in cruce robur mentis, in cruce gaudium spiritus; in cruce summa virtutis, in cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae nec spes aeternae vitae, nisi in cruce. Tolle ergo crucem tuam et sequere Iesum, et ibis in vitam aeternam. Praecessit ille baiulans sibi crucem et mortuus est pro te in cruce, ut et tu tuam portes crucem, et mori affectes in cruce. Quia, si commortuus fueris, etiam cum illo pariter vives. Et si socius fueris poenae, eris et gloriae.
3. Ecce, in cruce totum constat, et in moriendo totum iacet; et non est alia via ad vitam et ad veram internam pacem, nisi via sanctae crucis et cotidianae mortificationis. Ambula, ubi vis; quaere, quodcumque volueris: et non invenies altiorem viam supra nec securiorem viam infra, nisi viam sanctae crucis. Dispone et ordina omnia secundum tuum velle et videre: et non invenies, nisi semper aliquid pati debere aut sponte aut invite, et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis.
4. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis, et quod amplius est, saepe tibimet ipsi gravis eris; nec tamen aliquo remedio vel solacio liberari seu alleviari poteris, sed, donec Deus voluerit, oportet, ut sustineas. Vult enim Deus, ut tribulationem sine consolatione pati discas, et ut illi totaliter te subicias et humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is, cui contigerit similia pati. Crux ergo semper parata est et ubique te exspectat. Non potes effugere, ubicumque cucurreris: quia, ubicumque veneris, te ipsum tecum portas, et semper te ipsum invenies. Converte te supra, converte te infra: converte te extra, converte te intra: et in his omnibus invenies crucem, et necesse est, te ubique tenere patientiam, si internam vis habere pacem et perpetuam promereri coronam.
5. Si libenter crucem portas, portabit te et ducet ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit, quamvis hic non erit. Si invite portas, onus tibi facis, et te ipsum magis gravas; et tamen oportet, ut sustineas. Si abicis unam crucem, aliam procul dubio invenies et forsitan graviorem.
6. Credis tu evadere, quod nullus mortalium potuit praeterire? Quis sanctorum in mundo sine cruce et tribulatione fuit? Nec enim Iesus Christus, Dominus noster, una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Oportebat, ait, Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam quaeris, quam hanc regiam viam, quae est via sanctae crucis?
7. Tota vita Christi crux fuit et martyrium; et tu tibi quaeris requiem et gaudium? Erras, erras, si aliud quaeris, quam pati tribulationes; quia tota ista vita mortalis plena est miseriis et circumsignata crucibus. Et quanto altius quis in spiritu profecerit, tanto graviores saepe cruces invenerit: quia exilii sui poena magis ex amore crescit.
8. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus non est sine levamine consolationis, quia fructum maximum sibi sentit accrescere ex sufferentia suae crucis. Nam dum sponte se illi subicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinae consolationis convertitur. Et quanto caro magis per afflictionem atteritur, tanto spiritus amplius per internam gratiam roboratur. Et nonnumquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis et adversitatis, ob amorem conformitatis crucis Christi, ut se sine dolore et tribulatione esse non vellet; quoniam tanto se acceptiorem Deo credit, quanto plura et graviora pro eo perferre potuerit. Non est istud hominis virtus, sed gratia Christi, quae tanta potest et agit in carne fragili, ut, quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat.
9. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare et servituti subicere, honores fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere et despici optare, adversa quaeque cum damnis perpeti et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil huiusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de caelo, et subicientur ditioni tuae mundus et caro. Sed nec inimicum diabolum timebis, si fueris fide armatus et cruce Christi signatus.
10. Pone te ergo, sicut bonus et fidelis servus Christi, ad portandam viriliter crucem Domini tui, pro te ex amore crucifixi. Praepara te ad toleranda multa adversa et varia incommoda in hac misera vita; quia sic tecum erit, ubicumque fueris; et sic revera invenies, ubicumque latueris. Oportet ita esse; et non est remedium evadendi a tribulatione malorum et dolore, quam ut te patiaris. Calicem Domini affectanter bibe, si amicus eius esse et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe; faciat ipse cum talibus, sicut sibi magis placuerit. Tu vero, pone te ad sustinendum tribulationes, et reputa eas maximas consolationes, quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam promerendam, etiam si solus omnes posses sustinere.
11. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis est et sapit pro Christo: tunc bene tecum esse aestima, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu pati grave tibi est et fugere quaeris: tam diu male habebis, et sequetur te ubique fuga tribulationis.
12. Si ponis te, ad quod esse debes, videlicet ad patiendum et moriendum, fiet cito melius, et pacem invenies. Etiam si raptus fueris usque ad tertium caelum cum Paulo, non es propterea securatus de nullo contrario patiendo. Ego, inquit Iesus, ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Pati ergo tibi remanet, si Iesum diligere et perpetuo illi servire placet.
13. Utinam dignus esses aliquid pro nomine Iesu pati; quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus sanctis Dei, quanta quoque aedificatio esset proximi! Nam patientiam omnes recommendant, quamvis pauci tamen pati velint. Merito deberes libenter modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiuntur pro mundo.
14. Scias pro certo, quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto quisque plus sibi moritur, tanto magis Deo vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum caelestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari; quia Christo similior esses et omnibus sanctis magis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis suavitatibus et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis.
15. Si quidem aliquid melius et utilius saluti hominum, quam pati, fuisset, Christus utique verbo et exemplo ostendisset. Nam et sequentes se discipulos omnesque eum sequi cupientes manifeste ad crucem portandam hortatur, et dicit: Si quis vult venire post me, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Omnibus ergo perlectis et scrutatis, sit haec conclusio finalis: Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Consideratio
Videtur infirmis mentibus via crucis amara esse et gravis: sed finis eius laetus est et fructuosus, atque amantibus dulcis et salutaris (1). Durus videtur carnalibus et saecularibus sermo abnegationis, et perditionis vitae praesentis; sed amantibus Christum super mel et favum sapit dulcius: quia aeternum praeparat regnum, verax abnegatio sui propter Deum (2). Beatus, qui Iesum in vita sua per passionem et crucem sequitur, quia in extremis bene ipsi cum Iesu erit et ab auditione mala non timebit (3).
Quando aliqua tribulatio tibi advenit, tunc Christus cum cruce tibi obviat: et iter ad caeleste regnum quo pergere debeas ostendit (4). Cum fueris in tribulatione et cordis maerore, tunc es cum Iesu in cruce. Cum audieris aliquem indigna et dura verba tibi dicentem, tunc datur tibi de calice Domini bibere, pro medicina animae tuae. Tace et bibe salutis pocula sine murmure, et Dominus respondebit pro te in vita et in morte. Non obliviscetur tui Deus (5).
Nemo est in mundo, cui non occurrit aliquid contrarium in corpore vel in animo (6). Quocumque vadis et venis, non omnia prospera invenies: quia ubique occurrit aliquid ad patiendum. Et si inde nescis gaudere; oportet te tamen sustinere, et tandem ad pacem te ponere: sicque in patientia omnia superare (7).
Tota vita Christi crux fuit; sic et tua erit. Ipse enim dicit: Qui vult venire post me, tollat crucem meam, et sequatur me in regnum meum (6). Putas quod tu sine cruce et dolore ad regnum caelorum intrabis prae omnibus sanctis; quod Christus non potuit nec voluit, nec aliquis ex carissimis amicis et sanctis eius impetravit? Nam ipse dixit. Oportebat pati Christum: et ita intrare in gloriam suam. Erras plane in existimatione tua; nec attendis vestigia Christi tibi ostensa: qui per crucem ex hoc mundo transivit ad Patrem suum caelestem. Interroga quemlibet de victoribus et caelestis regni civibus: quomodo venerit ad hanc gloriam Dei perpetue possidendam. Nonne per crucem et poenam? (8)
Haec est via et non alia; via recta, via sancta, via perfecta: via Christi, via iustorum, via electorum salvandorum (9). Et tanto magis animus inardescat ad caelestia: quanto durius affligitur in hac vita; quia hoc est evidens signum in electis pro adeptione perpetuae salutis: si sustineant patienter tribulationes et labores pro nomine Christi. Nam oportebat pati Christum: et ita intrare in gloriam suam. Ideoque per patientiam et laborem itur ad requiem: quia Pater nullum recipit in caelum, nisi per passionem et crucem secutus fuerit Filium suum dilectissimum: quem tradidit pro peccatis nostris crucifigendum (10). Nam salus, ubi crux (11). Extra crucem non est salus; praeter crucem non venitur ad regnum Christi (12).
Esto ergo mitis, humilis et patiens in omni eventu et infirmitate, irruente super te, propter Deum, et porta crucem tuam patienter cum Iesu, moriendo cotidie in cruce pro aeterna salute tua; quia omnis afflictio carnis patienter tolerata medicina est animae et satisfactio pro peccatis et spes futurae beatitudinis et gloriae (13).
Qui pati fugit, ipsum sequetur: quia ista vita plena est defectibus et pressuris. Quamvis libenter esses liber a passionibus cunctis: tamen non esset semper profectus tuus. Patienter ergo sustine: si vis Deo placere et multum promereri. Nam totum tibi cedet in bonum: si de manu Dei accipis omne infortunium tamquam animae lucrum. Recta via ad caelum: est pati propter Deum. In humili sufferentia: cognoscitur virtuosa vita et caelestis sapientia (14).
Dico tibi, quoniam maioris meriti est, adversa pati, quam bona operari (15). Non ergo aestimes Deum tibi adversari: si in hoc mundo molestaris et deprimeris. Gaude potius quia hic humiliaris et flagellaris: ut postea cum Christo in aeternum glorificeris. Saepe enim plus nocent prospera quam adversa: et citius decipiunt blandimenta quam amara vituperia (16).
Quidam frater interrogavit quendam peregrinum de longe venientem dicens. Dic mihi bone amice; quid boni in via audisti et vidisti? Respondit. Patientiam pauperum audivi a multis satis laudari: sed a paucis vidi imitari (17). Sapiens est: qui bene patiens est (18).
Sustine tu pro Christo aliqua tibi gravia, quando tam multi saeculares sustinent pro mundo graviora sine numero. Noli perdere meritum tuum per impatientiam, qui omni die et hora potes promereri per piam sufferentiam regnum Dei et aeternam gloriam. In tribulatione et dolore statue ante te passionem Iesu Christi, et feres levius omne grave, quod te premit (19).
Suscipe pro Christi amore onus sanctae crucis, quae aperiet tibi portam regni caelestis. Quid amplius cupis? Via regia veniendi ad Christum est vincere propriam voluntatem, sustinere defectum, non quaerere carnis commodum (20). Per crucem itur ad salutem: per poenam pervenitur ad coronam (21).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 163-175.
Notae:
(1) Sermones de vita et passione Domini 22, P. 3, p. 193, l. 25.
(2) Ib. 16, P. 3, p. 157 sq, l. 31.
(3) Vallis liliorum c. 33, n. 1.
(4) Sermones ad novicios 20, P. 6, p. 191, l. 16.
(5) Hortulus rosarum c. 7, n. 1 2.
(6) Hospitale pauperum c. 10, n. 4.
(7) De bona pacifica vita P. 2, p. 396, l. 8.
(8) Sermones ad novicios 20, P. 6, p. 185 sq, l. 22.
(9) Ib. p. 186, l. 11.
(10) Sermones de vita et passione Domini 32, P. 3, p. 293, l. 9.
(11) De recognitione propriae fragilitatis c. 7, P. 2, p. 370, l. 12.
(12) Epistula 3, n. 4.
(13) Vallis liliorum c. 6, n. 2.
(14) De bona pacifica vita P. 2, p. 396, l. 19.
(15) De tribus tabernaculis c. 3, n. 13.
(16) Sermones de vita et passione Domini 26, P. 3, p. 232 sq, l. 28.
(17) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 176, l. 10.
(18) De bona pacifica vita P. 2, p. 395, l. 12.
(19) Hospitale pauperum c. 10, n. 3.
(20) Hortulus rosarum c. 18, n. 2.
(21) Sermones de vita et passione Domini 22, P. 3, p. 191, l. 20.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: