THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER II.
ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES
–––––
CAPUT XI.
De paucitate amatorum crucis Iesu
1. Habet Iesus nunc multos amatores regni sui caelestis, sed paucos baiulatores suae crucis. Multos habet desideratores consolationis, sed paucos tribulationis. Plures invenit socios mensae, sed paucos abstinentiae. Omnes cupiunt cum eo gaudere, pauci volunt pro eo aliquid sustinere. Multi Iesum sequuntur usque ad fractionem panis, sed pauci usque ad bibendum calicem passionis. Multi miracula eius venerantur, pauci ignominiam crucis sequuntur. Multi Iesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso percipiunt. Si autem Iesus se absconderit et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam vel in deiectionem nimiam cadunt.
2. Qui autem Iesum propter Iesum et non propter suam propriam aliquam consolationem diligunt, ipsum in omni tribulatione et angustia cordis, sicut in summa consolatione, benedicunt. Et si numquam eis consolationem dare vellet, ipsum tamen semper laudarent et semper gratias agere vellent.
3. O quantum potest amor Iesu purus, nullo proprio commodo vel amore permixtus! Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui consolationes semper quaerunt? Nonne amatores sui magis quam Christi probantur, qui sua commoda et lucra semper meditantur? Ubi invenietur talis, qui velit Deo servire gratis?
4. Raro invenitur tam spiritualis aliquis, qui omnibus sit nudatus. Nam verum pauperem spiritu et ab omni creatura nudum, quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit paenitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam et devotionem nimis ardentem, adhuc multum sibi deest: scilicet unum, quod summe sibi necessarium est. Quid illud? Ut omnibus relictis se relinquat et a se totaliter exeat, nihilque de privato amore retineat. Cumque omnia fecerit, quae facienda noverit, nil se fecisse sentiat.
5. Non grande ponderet, quod grande aestimari possit, sed in veritate servum inutilem se pronuntiet, sicut Veritas ait: Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Tunc vere pauper et nudus spiritu esse poterit, et cum propheta dicere: Quia unicus et pauper sum ego. Nemo tamen isto ditior, nemo potentior, nemo liberior, qui se et omnia relinquere scit et ad infimum se ponere.
Consideratio
Christus multos habet amatores et sodales mensae, sed paucos sectatores abstinentiae (1). In hoc Christus cognoscit quis ad eum pertinet, et quis eum amplius diligit: si non sola cogitatione, sed cotidiana mortificatione passioni eius se nititur conformare.
Et ad haec quis idoneus? Putas invenietur aliquis crucem tollere paratus? Magnum et profundum mysterium verbum crucis, quod non capiunt omnes; immo quamplures abhorrent et fugiunt crucem: ipsa tamen ducit in vitam aeternam (2).
Quam laudabilis hic, cui Iesus placet non minus in adversis, quam in prosperis. Qui cum illo manducat et bibit, et iterum libenter esurit et sitit. Qui sequitur eum usque in montem visionis et gloriae, et constanter non formidat sequi eum in patibulo, confiteturque in singulis istis, quoniam bonus, quoniam dulcis et amabilis atque laudabilis valde. Hinc ipse dicit: Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me; quando videlicet adversa contingunt (3).
Dilige ergo eum, quando bona tribuit; dilige eum, quando eadem tollit; insuper et quando tribulationem mittens affligit. Nulla adversitas, nulla prosperitas cor penitus ab eo separet (3). Nemo ditior nemo liberior eo, qui se et omnia Deo dedit: et Christum amando emit, qui mundum cruce redemit (4).
Dominus (inquit): Potes calicem bibere, quem ego gustavi? (5) Quam plurimos servos ego videor habere, sed parum possunt sustinere. Modica tribulatione franguntur, pauca contumelia irritantur, levi occasione scandalizantur, cito de illata iniuria conqueruntur, multa argumenta cogitant, quando arguuntur. Non est ista via bona, sed mihi et omnibus sanctis dissimilis valde (5). Ostendi paenitentiae viam: per quam itur ad aeternam gloriam. Sequere me per laborem et tribulationem: si vis habere requiem et consolationem (6). Crux etenim mea salutis via (7).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 159-163.
Notae:
(1) Hortulus rosarum c. 7, n. 2.
(2) Sermones de vita et passione Domini 23, P. 3, p. 197, l. 3.
(3) De solitudine et silentio c. 1, n. 20.
(4) Parvum alphabetum monachi lect. 20, P. 3, p. 320 sq, l. 31.
(5) De tribus tabernaculis c. 3, n. 9 13.
(6) Sermones de vita et passione Domini 12, P. 3, p. 144, l. 5.
(7) Hospitale pauperum c. 6, n. 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: