THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER II.

 

ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES

 

–––––

 

CAPUT X.

 

De gratitudine pro gratia Dei

 

1. Cur quaeris quietem, cum natus sis ad laborem? Pone te ad patientiam magis, quam ad consolationes, et ad crucem portandam magis, quam ad laetitiam. Quis enim saecularium non libenter consolationem et laetitiam spiritualem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis voluptates. Nam omnes deliciae mundanae aut vanae sunt aut turpes. Spirituales vero deliciae solae iucundae et honestae, ex virtutibus progenitae et a Deo puris mentibus infusae. Sed istis divinis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet, quia tempus temptationis non diu cessat.

 

2. Multum autem contrariatur supernae visitationi falsa libertas animi et magna confidentia sui. Deus bene facit consolationis gratiam dando, sed homo male agit, non totum Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiae fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias referenti, et auferetur ab elato, quod dari solet humili.

 

3. Nolo consolationem, quae mihi aufert compunctionem; nec affecto contemplationem, quae ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne dulce bonum, nec omne desiderium purum, nec omne carum Deo gratum. Libenter accepto gratiam, unde semper humilior et timoratior inveniar, atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiae et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit quicquam boni attribuere, sed potius se pauperem et nudum confitebitur. Da Deo, quod Dei est, et tibi ascribe, quod tuum est; hoc est: Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam et dignam poenam pro culpa deberi sentias.

 

4. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum; nam summum non stat sine infimo. Summi sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores. Pleni veritate et gloria caelesti non sunt vanae gloriae cupidi. In Deo fundati et confirmati nullo modo possunt esse elati. Et qui totum Deo ascribunt, quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non quaerunt, sed gloriam, quae a solo Deo est, volunt, et Deum in se et in omnibus sanctis laudari super omnia cupiunt et semper in id ipsum tendunt.

 

5. Esto igitur gratus pro minimo, et eris dignus maiora accipere. Sit tibi minimum etiam pro maximo, et magis contemptibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut nimis vile videbitur. Non enim parvum est, quod a summo Deo donatur. Etiam si poenas et verbera dederit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit, quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia data, patiens pro sublata. Oret, ut redeat; cautus sit et humilis, ne amittat.

 

 

Consideratio

 

Quidquid boni homo facit, cogitare debet, quia donum Dei, et non se reputet inde. Tunc male uteris bono, si inde extolleris et vane gloriaris. Tunc bene uteris malo, si inde humiliaris et contristaris et per paenitentiam emendas, nec te superbe excusas (1).

 

Magnum vitium est ingratitudo: et apud Deum et homines vituperabile nimis. Indignus est enim beneficio divino: qui gratias non agit Deo corde devoto. Nec ampliora meretur accipere, qui se extollit in aliquo: aut neglegenter operatur, uno tantum sibi talento concesso. Magnum utique est: quod Deus dignatur homini aliquid dare. Nec parvum debet reputari, quod tam magnus Dominus et excelsus super omnes dat homini pauperi et peccatori: qui nil dignum habet ad retribuendum (2). Ille magnifice Deum laudat, qui de minimis etiam beneficiis gratias maximas agit, quia ille dat, qui super omnia maximus est. Nihil tibi parvum nec vile esse debet, quod altissimus tibi ex gratia libere praestat (3). Minima dona pro magno reputa: et eris dignus maiora accipere (4).

 

Cum fueris in horto vel in pomario, videns diversas species et arbores, flores et rosas, pyra, poma, herbarum virores et lilia odorifera, lauda et gratias age; quia ostendit tibi Deus multa mirabilia opera sua, in terra germinantia, quae omni anno renovat mira potentia ac sapientia sua, pro magna sua bonitate et hominum utilitate. In omni ergo loco et tempore lauda Deum et gratias age, quia plena est omnis terra maiestate eius et super caelos gloria eius (5).

 

Laus mea, Deus meus, tu es; in te cantatio mea semper (6). O si haberem aliquid in toto mundo, quod tibi darem et gratum foret oculis tuis! Quid vis habere, dilecte Domine? Bonorum meorum utique non eges. Cur ergo exigis a me datum? Nemo ditior te, et adhuc aliquid postulas a me?

 

Volo, inquis, totum habere. Nam tibi hoc expedit, si vis gratiam meam mereri. Ego dabo gratiam, et tu reddes gratiam, et sic tenebimus pariter iugem caritatem. Da te mihi et totum dedisti.

 

O Iesu, fons omnis boni, fons vitae, fons gratiae, fons dulcedinis, fons aeternae sapientiae, infunde nunc (piissime) donum caelestis gratiae et doce me tibi semper gratias agere et me ipsum ante omnia tibi dare; quia hoc est carissimum, quod possum tribuere. Accipe me; ecce, tuus sum totus, et omnia mea tua sunt. Unum est, quod non possum retribuere tibi. Quid hoc? Peccatum meum, quod mihi proprium est et tibi imputandum non est. Meum est peccatum et omnis defectus in me reperibilis mihi soli retribuendus; tibi autem gloria et gratiarum actio pro omnibus beneficiis tuis (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 154-159.

 

Notae:

(1) Epistula 6, n. 5.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 24, P. 3, p. 208, l. 7.

 

(3) Vallis liliorum c. 5, n. 1.

 

(4) Parvum alphabetum monachi lect. 12, P. 3, p. 319, l. 6.

 

(5) Hortulus rosarum c. 18, n. 4.

 

(6) Soliloquium animae c. 25, n. 1.

 

(7) Soliloquium animae c. 25, n. 5.

 

 © Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: