THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER II.

 

ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES

 

–––––

 

CAPUT I.

 

De interna conversatione

 

1. Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde ad Dominum et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Dei in te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto, quod non datur impiis. Veniet ad te Christus, ostendens tibi consolationem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria eius et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis.

 

2. Eia, anima fidelis, praepara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Da ergo Christo locum, et ceteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es, et sufficit tibi. Ipse erit provisor tuus et fidelis procurator in omnibus, ut non sit opus in hominibus sperare. Homines enim cito mutantur et deficiunt velociter; Christus autem manet in aeternum et astat usque in finem firmiter.

 

3. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiam si utilis sit et dilectus; neque tristitia multa ex hoc capienda, si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt, cras contrariari possunt; et e converso saepe ut aura vertuntur. Pone totam fiduciam tuam in Deo, et sit ipse timor tuus et amor tuus. Ipse pro te respondebit et faciet bene, sicut melius fuerit. Non habes hic manentem civitatem; et ubicumque fueris, extraneus es et peregrinus; nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus.

 

4. Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuae requietionis? In caelestibus debet esse habitatio tua, et sicut in transitu cuncta terrena sunt aspicienda. Transeunt omnia et tu cum eis pariter. Vide, ut non inhaereas, ne capiaris et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis speculari alta et caelestia, requiesce in passione Christi, et in sacris vulneribus eius libenter habita. Si enim ad vulnera et pretiosa stigmata Iesu devote confugis, magnam in tribulatione confortationem senties; nec multum curabis hominum despectiones, faciliterque verba detrahentia perferes.

 

5. Christus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate a notis et amicis inter opprobria derelictus. Christus pati voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos et benefactores? Unde coronabitur patientia tua, si nihil adversitatis occurrerit? Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine te cum Christo et pro Christo, si vis regnare cum Christo.

 

6. Si semel perfecte introisses in interiora Iesu, et modicum de ardenti amore eius sapuisses, tunc de proprio commodo vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes; quia amor Iesu facit hominem se ipsum contemnere. Amator Iesu et veritatis, et verus internus et liber ab affectionibus inordinatis potest se ad Deum libere convertere et elevare supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere.

 

7. Cui sapiunt omnia, prout sunt, non ut dicuntur aut aestimantur: hic vere sapiens est et doctus magis a Deo, quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum ab extra res ponderare, non requirit loca nec expectat tempora ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit, quia numquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior aut occupatio ad tempus necessaria, sed sicut res eveniunt, sic se illis accommodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur et distrahitur, quantum sibi res attrahit.

 

8. Si recte tibi esset, et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent et profectum. Ideo multa tibi displicent et saepe conturbant, quia adhuc non es perfecte tibi ipsi mortuus nec segregatus ab omnibus terrenis. Nil sic maculat et implicat cor hominis, sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris speculari caelestia et frequenter iubilare interius.

 

 

Consideratio

 

Requiem non invenies, nisi ad cor tuum redeas et Deum super omnia bona quaeras et intime diligas. Ipse enim est requies tua et pax tua; ipse vita, salus et beatitudo tua (1). Aperi cameram cordis tui Iesu Christo consolatori amantissimo ac tutori vitae tuae fidelissimo; ut benedictus Iesus ante omnia et prae omnibus in caelo et in terra tibi dilectus diu desideratus et expectatus: ad te venire dignetur, et mansionem facere. Obsecra obnixe ut saepius te visitet et illuminet: doceat ignorantiam tuam, confortet pusillanimitatem; erigat spem, repellat diffidentiam: confirmet fidem, infundat amorem, augeatque fervorem (2).

 

Disce ad eius amorem et honorem cuncta exercitia tua trahere et ordinare: et tamquam praesentem Iesum in omni loco et tempore attendere: hoc est Christum per fidem et dilectionem habitare in corde tuo, oculos mentis ab eius imaginatione numquam avertere: ad eius beneplacitum semper tendere, et nihil eius amori praeponere; sed quidquid boni audieris vel legeris aut feceris in ipsum totaliter reducere et finaliter referre: quia ipse fons vitae et sapientiae et disciplinae; apud quem non perit nec minima cogitatio de eius memoria habita: nec vacua erit oratio ad eum cum gemitu fusa (3).

 

Consolari te debet in omni pressura et tribulatione tua pauper et humilis Iesus: qui a Deo et hominibus fuit in maxima necessitate derelictus. Non es maior Domino tuo serve piger et inutilis: nec innocentior Christo christiane. Si ille tanta pro te pertulit; quid pro te ipso facies, et quid illi digne referes? Si sic etiam derelictus est et contemptui traditus qui filius erat carissimus; quid gravaris si aliquando derelinqueris et despiceris, qui tam indignus es servus? Aspice exemplar tuum caeleste, memoriale perpetuum (4).

 

Amor mundanus cito deficit: et in necessitate vacuum relinquit. Time Deum: et iungetur tibi amicus fidelis. Serva nomen bonum: et invenies socium bonum. Et cum inveneris, utere sapienter: et dilige sicut te ipsum. Multi amici in prosperis: in adversitate vix unus adhaerebit. Non eris tamen desolatus: si Deum semper habes prae oculis. Si Deo non places: non proderunt amici mortales (5).

 

Tu illius bonitate eges, ille nullius. Ideo tu beatior ex ipso fieri potes; ille ex tuo profectu non potest. Solus est, qui sibi sufficit; solus, cui nihil addi minuive potest. Eius gratia sunt, quaecumque vivunt, sentiunt et intellegunt (6). Semper miser est et eget, quidquid habet, qui Deum amicum non habet. Ille Deum habet, qui eum amat et sermonem eius servat (7).

 

Rumina saepe dulce verbum Christi quod dixit discipulis suis ante passionem, quia vado parare vobis locum: et recordare quia non habes hic manentem civitatem. Suspira ex intimo cordis, propter multa obstacula retrahentia a caelestibus; et pete a malis praesentibus liberari: et ad Christum celerius pervenire (8). Felix peregrinus, qui habet hospitium in caelis (9).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 113-120.

 

Notae:

(1) Vallis liliorum c. 7, n. 2; c. 29, n. 1.

 

(2) Sermones ad novicios 13, P. 6, p. 91 sq, l. 31.

 

(3) De disciplina claustralium c. 13, P. 2, p. 310, l. 2.

 

(4) Sermones de vita et passione Domini 21, P. 3, p. 184, l. 17.

 

(5) De recognitione propriae fragilitatis c. 3, P. 2, p. 364, l. 22.

 

(6) Soliloquium animae c. 19, n. 4.

 

(7) Vallis liliorum c. 7, n. 1.

 

(8) Sermones de vita et passione Domini 32, P. 3, p. 292, l. 17. Cf. Io 14, 2.

 

(9) Hortulus rosarum c. 4, n. 3.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: