THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT IX.

 

De oboedientia et subiectione

 

1. Valde magnum est, in oboedientia stare, sub praelato vivere, et sui iuris non esse. Multo tutius est, stare in subiectione, quam in praelatura. Multi sunt sub oboedientia magis ex necessitate, quam ex caritate; et illi poenam habent et leviter murmurant. Nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subiciant. Curre hic vel ibi: non invenies quietem, nisi in humili subiectione sub regimine praelati. Imaginatio locorum et mutatio multos fefellit.

 

2. Verum est, quod unusquisque libenter agit pro sensu suo, et inclinatur ad eos magis, qui secum sentiunt. Sed si Deus est inter nos, necesse est, ut relinquamus etiam quandoque nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire potest? Ergo, noli nimis in sensu tuo confidere, sed velis etiam libenter aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis et alium sequeris, magis exinde proficies.

 

3. Audivi enim saepe, securius esse audire et accipere consilium, quam dare. Potest etiam contingere, ut bonum sit uniuscuiusque sentire; sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiae et pertinaciae.

 

 

Consideratio

 

Non grave alicui sit, nec indignum videatur propter Deum oboedire homini in licitis et honestis: quando Christus factus est oboediens usque ad ignominiam crucis (1). Deus sufficiens est causa et ratio: ad oboediendum praelatis nostris (2). Homo oboediens homini propter Deum maximum honorem Deo facit et ei placet. Opera bona in oboedientia simpliciter facta Deo sunt gratissima et maxime meritoria. Cum humili et prompta oboedientia etiam complacent Deo valde parva et vilia servitia ex caritate pro utilitate communi facta (3).

 

Nemo tam quiete vivit, nemo tam secure moritur: sicut verus oboediens, et in omnibus Deo et hominibus subiectus (4).

 

Magna et egregia virtus simplex et pura oboedientia nesciens tarda molimina nec parans argumenta: sed implens iussa sine querela. Ideoque magna ei debetur corona: et cum martyribus percipiet palmam; quia certavit fortiter et subegit naturam, oboediendo usque ad mortem. Quoniam quidem fortissimum vincendi genus est, semet ipsum perfecte vincere et abnegare propter oboedientiam (5).

 

Quicunque non concordant cum spiritu tuo, illis cede propter pacem tuam et ipsorum (6). Hoc pro magna sapientia tene; si de propria sapientia nihil habes (7). Ubi prompta oboedientia, ibi laeta conscientia. Ubi humilitas, ibi sapientia. Ubi pax et concordia, ibi Deus et omnia bona. Ubi lis et dissensio, ibi diabolus et omnia mala (8).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 27-30.

 

Notae:

(1) Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 55, l. 8.

 

(2) Libellus spiritualis exercitii c. 12, P. 2, p. 354, l. 13.

 

(3) Hospitale pauperum c. 5, n. 1.

 

(4) Libellus spiritualis exercitii c. 12, P. 2, p. 353, l. 9.

 

(5) De disciplina claustralium c. 4, P. 2, p. 284, l. 12.

 

(6) De fideli dispensatore c. 1, § 18.

 

(7) De disciplina claustralium c. 4, P. 2, p. 283 sq, l. 31.

 

(8) Hortulus rosarum c. 16, n. 2.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: