THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT VIII.

 

De cavenda nimia familiaritate

 

1. Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente et timente Deum age causam tuam. Cum iuvenibus et extraneis rarus esto. Cum divitibus noli blandiri, et coram magnatibus non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quae aedificationis sunt, pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri; sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et angelis eius opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.

 

2. Caritas habenda est ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit, ut persona ignota ex bona fama lucescat; cuius tamen praesentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliquando aliis placere ex coniunctione nostra, et incipimus magis displicere ex morum improbitate in nobis considerata.

 

 

Consideratio

 

Cum sancto sanctus eris et cum perverso perverteris. Exempla sunt plurima, tam nova quam vetera, quia prodest saluti animae societas bona et nocet conventio prava (1). Cave familiaritatem eorum, qui imitandi non sunt, quamvis in Christo diligendi. Non potest quis melius tollere fabulationes levium hominum, quam ut ipse levis in verbis et moribus suis non videatur (2).

 

Attende tibi, ut, quantum vales, omnibus sis causa boni exempli, ut in te clarificetur nomen et vita Iesu Christi (2). Qui bene vivit, bene docet. Si quis appetit a te doceri, viam humilitatis ei ostende et exemplo praecede (3). Humilis et mansuetus amabilem se facit omnibus (4).

 

Commenda omnes amicos tuos Deo, orans, ut se emendent et caveant a peccatis, ne Deum offendant et pro terrenis caelestia perdant (5). Sic placeas hominibus, ut non displiceas Deo et sanctis angelis eius (6). Stude cum sanctis et amicis Dei tempore incolatus tui amicitiam facere; et ad eos specialem familiaritatem habere: et hominum notitiam et allocutiones inutiles declinare (7). Per contemptum mundanorum disce scandere ad societatem civium supernorum (8).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 25-27.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 1, n. 1 2. Cf. Ps 17, 26 27.

 

(2) De fideli dispensatore c. 1, § 13.

 

(3) Hortulus rosarum c. 6, n. 1; c. 9, n. 4.

 

(4) Ib. c. 9, n. 2.

 

(5) Ib. c. 2, n. 1.

 

(6) Vallis liliorum c. 10, n. 3.

 

(7) De disciplina claustralium c. 15, P. 314, l. 23.

 

(8) Dialogus novitiorum c. 4, n. 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: