THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT VI.
De inordinatis affectionibus
1. Quandocumque homo aliquid inordinate appetit, statim in se inquietus fit. Superbus et avarus numquam quiescunt; pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversantur. Homo qui necdum perfecte in se mortuus est, cito temptatur et vincitur in parvis et vilibus rebus. Infirmus in spiritu et quodammodo adhuc carnalis et ad sensibilia inclinatus difficulter se potest a terrenis desideriis ex toto abstrahere. Et ideo saepe habet tristitiam, cum se subtrahit; leviter etiam indignatur, si quis ei resistit.
2. Si autem prosecutus fuerit, quod concupiscit, statim ex reatu conscientiae gravatur: quia secutus est passionem suam, quae nihil iuvat ad pacem, quam quaesivit. Resistendo igitur passionibus invenitur pax vera cordis, non autem eis serviendo. Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine exterioribus dedito, sed in fervido et spirituali.
Consideratio
Continua et domestica lis nostra haec est: quia caro nostra non est subiecta spiritui secundum rectam rationem bene vivendi; nec spiritus perfecte subditus est Deo: secundum omnem voluntatem suam sibi soli intime placendi hic et in aeternum (1).
Virtutes semper laetificant: passiones maestitiam generant (2). Omnis passionatus onus sibi ipsi est et turbatio cordis: ubicumque fuerit sive solus sive cum aliis multis (3).
Multas turbationum materias amputat: multos laqueos temptationum evadit et superat: qui propter Christum ab omnibus terrenis desideriis perfecte se denudat et elongat. Hic ad caelestia nullo terrenorum pondere gravatus libere evolare potest; quotiens dilecti amatoris sui qui in caelis est recordatus fuerit: aut eius verba audierit vel legerit (4).
Pax cum virtutibus bona est: cum vitiis vero numquam, sed semper mala. Ibi est bonus status et pax in domo: ubi defectus emendantur et vitia cito resecantur (5). Pax in terra erit hominibus bonae voluntatis, quia non est pax impiis, dicit Dominus (6).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 20-22.
Notae:
(1) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 174, l. 8.
(2) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 427, l. 10.
(3) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 174, l. 5.
(4) Ib. 13, P. 6, p. 94, l. 7.
(5) De disciplina claustralium c. 11, P. 2, p. 307, l. 25.
(6) De tribus tabernaculis c. 3, n. 13.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: