THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT III.

 

De doctrina veritatis

 

1. Felix, quem veritas per se docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinio et noster sensus saepe nos fallit et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis et obscuris rebus, de quibus nec arguemur in iudicio, quia ignoravimus? Grandis insipientia, quod neglectis utilibus et necessariis ultro intendimus curiosis et damnosis. Oculos habentes non videmus.

 

2. Et quid curae nobis de generibus et speciebus? Cui aeternum Verbum loquitur, a multis opinionibus expeditur. Ex uno verbo omnia, et unum loquuntur omnia: et hoc est principium, quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intellegit aut recte iudicat. Cui omnia unum sunt, et omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt, potest stabilis corde esse et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in caritate perpetua. Taedet me saepe, multa legere et audire: in te est totum, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universae creaturae in conspectu tuo: tu mihi loquere solus.

 

3. Quanto aliquis magis sibi unitus et interius simplificatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intellegit, quia desuper lumen intellegentiae accipit. Purus, simplex et stabilis spiritus in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiosus ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit et molestat quam tua immortificata affectio cordis? Bonus et devotus homo opera sua prius intus disponit, quae foris agere debet. Nec illa trahunt eum ad desideria vitiosae inclinationis, sed ipse inflectit ea ad arbitrium rectae rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum: vincere videlicet se ipsum, et cotidie se ipso fortiorem fieri atque in melius aliquid proficere.

 

4. Omnis perfectio in hac vita quandam imperfectionem sibi habet annexam; et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio certior via est ad Deum, quam profunda scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia aut quaelibet simplex rei notitia, quae bona est in se considerata et a Deo ordinata; sed praeferenda est semper bona conscientia et virtuosa vita. Quia vero plures magis student scire, quam bene vivere: ideo saepe errant et paene nullum vel modicum fructum ferunt.

 

5. O si tantam adhiberent diligentiam ad exstirpanda vitia et virtutes inserendas, sicuti ad movendas quaestiones, non fierent tanta mala et scandala in populo, nec tanta dissolutio in coenobiis. Certe adveniente die iudicii non quaeretur a nobis, quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose viximus. Dic mihi: Ubi sunt modo omnes illi domini et magistri, quos bene novisti, dum adhuc viverent, et studiis florerent? Iam eorum praebendas alii possident; et nescio, utrum de iis recogitant. In vita sua aliquid esse videbantur, et modo de illis tacetur.

 

6. O quam cito transit gloria mundi! Utinam vita eorum scientiae ipsorum concordasset! Tunc bene studuissent et legissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in saeculo, qui parum curant de Dei servitio! Et quia magis eligunt magni esse quam humiles, ideo evanescunt in cogitationibus suis. Vere magnus est, qui magnam habet caritatem. Vere magnus est: qui in se parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est, qui omnia terrena arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est, qui Dei voluntatem facit, et suam voluntatem relinquit.

 

 

Consideratio

 

Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Melior est auditio et eruditio doctrinae tuae negotiatione auri et argenti et cunctis opibus (1). O Doctor Veritas, quam cito et perfecte imbuitur, cui te ipsum manifestas (2). Sileat ante te omnis creatura tua, Deus meus; tu solus mihi loquaris, assis et illumines (3). Verbum tuum, Domine, lux mea et gaudium animae meae; sine quo in tenebris sum et in maerore, cum quo gaudio perfungor et lumine (4). Doce me facere voluntatem tuam et relinquere meam (1).

 

Fortis, qui contemnit saeculum; fortior, qui vincit se ipsum (5). Magna virtus, magna gratia, vincere se ipsum et mori omni hora. Dura pugna; sed gloriosa et aeterna praemia reddentur pro victoria consummata (6). Ille fortis est viribus, qui fortiter resistit vitiis. Magnus est dominus, qui dominatur pravis desideriis suis (7).

 

Magnus coram Deo est, qui se in vera humilitate spernit et substernit et omnibus bonis et beneficiis indignum se iudicat (8). Si vis magnus esse in caelo, esto parvulus in mundo (7). Esto vilis in oculis tuis, ut fias magnus coram oculis Dei, qui humiles respicit et altos a longe cognoscit et subito prosternit (8).

 

Prudens est, qui scit se ipsum facere bonum et commendabilem in virtutibus (9). Haec est via prudentiae: amare iustitiam et odire iniquitatem, benefacere et malum pro veritate sustinere, exteriora agere et interiora non oblivisci, curas ad tempus habere, alienum tamen esse ab omnium rerum blandimento, non sequi trahentem concupiscentiam, sed reluctari per virtutem magnam. Non tu eas sequere, sed illae te sequantur (10).

 

Fatuus et insanus, qui amat sibi nociva et dimittit animae salubria. Lege et percurre omnia, non est salus animae nisi in Deo et in bona vita (11). Dilectio Dei et mandatorum eius honorabilis est sapientia. Haec est sapientia divina: quaerere bona sempiterna et despicere omnia transitoria (12). Cito igitur doctus erit et beatus, quisquis Christum fuerit humiliter imitatus (13).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 9-15.

 

Notae:

(1) Doctrinale iuvenum c. 7, n. 1. Cf. Ps 93, 12.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 3, P. 3, p. 78, l. 30.

 

(3) Vallis liliorum c. 29, n. 2.

 

(4) De elevatione mentis P. 2, p. 403, l. 21.

 

(5) Libellus spiritualis exercitii c. 4, P. 2, p. 337, l. 3.

 

(6) Consolatio pauperum et infirmorum n. 9.

 

(7) Hortulus rosarum c. 9, n. 2 3.

 

(8) Vallis liliorum c. 5, n. 2; c. 31, n. 4.

 

(9) Hortulus rosarum c. 9, n. 3 4.

 

(10) De fideli dispensatore c. 1, § 9.

 

(11) Vallis liliorum c. 17, n. 1.

 

(12) Hortulus rosarum c. 9, n. 3 4.

 

(13) Recommendatio humilitatis P. 2, p. 378, l. 6.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: