THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT XXV.

 

De ferventi emendatione totius vitae nostrae

 

1. Esto vigilans et diligens in Dei servitio, et cogita frequenter: Ad quid venisti, et cur saeculum reliquisti? Nonne ut Deo viveres, et spiritualis homo fieres? Igitur ad profectum ferveas, quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies; nec erit tunc amplius timor aut dolor in finibus tuis. Modicum nunc laborabis, et magnam requiem, immo perpetuam laetitiam invenies. Si tu permanseris fidelis et fervidus in agendo, Deus procul dubio erit fidelis et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes, quod ad palmam pervenies; sed securitatem capere non oportet, ne torpeas aut elatus fias.

 

2. Cum quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice maerore confectus, in ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, haec intra se revolvit, dicens: O si scirem, quod adhuc perseveraturus essem! statimque audivit divinum intus responsum: Quodsi hoc scires, quid facere velles? Fac nunc, quod tunc facere velles, et bene securus eris. Moxque consolatus et confortatus, divinae se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose investigare, ut sciret, quae sibi essent futura: sed magis studuit inquirere, quae esset voluntas Dei beneplacens et perfecta, ad omne opus bonum inchoandum et perficiendum.

 

3. Spera in Domino, et fac bonitatem ait propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius. Unum est, quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit: horror difficultatis seu labor certaminis. Enimvero illi maxime prae ceteris in virtutibus proficiunt, qui ea, quae sibi magis gravia et contraria sunt, virilius vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit et gratiam meretur ampliorem, ubi magis se ipsum vincit et in spiritu mortificat.

 

4. Sed non omnes habent aeque multum ad vincendum et moriendum. Diligens tamen aemulator valentior erit ad proficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem iuvant: videlicet, subtrahere se violenter, ad quod natura vitiose inclinatur, et ferventer instare pro bono, quo amplius quis indiget. Illa etiam studeas magis cavere et vincere, quae tibi frequentius in aliis displicent.

 

5. Ubique profectum tuum capias, ut, si bona exempla videas vel audias, ad imitandum accendaris. Si quid autem reprehensibile consideraveris, cave, ne idem facias; aut si aliquando fecisti, citius emendare te studeas. Sicut oculus tuus alios considerat, sic iterum ab aliis notaris. Quam iucundum et dulce est, videre fervidos et devotos fratres, bene morigeratos et disciplinatos! Quam triste est et grave, videre inordinate ambulantes, qui ea, ad quae vocati sunt, non exercent! Quam nocivum est, neglegere vocationis suae propositum, et ad non commissa sensum inclinare!

 

6. Memor esto arrepti propositi, et imaginem tibi propone Crucifixi. Bene verecundari potes inspecta vita Iesu Chiristi, quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei fuisti. Religiosus, qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet; nec opus est, ut extra Iesum aliquid melius quaerat. O si Iesus crucifixus in cor nostrum veniret, quam cito et sufficienter docti essemus!

 

7. Religiosus fervidus omnia bene portat et capit, quae illi iubentur. Religiosus neglegens et tepidus habet tribulationem super tribulationem, et ex omni parte patitur angustiam; quia interiori consolatione caret, et exteriorem quaerere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinae. Qui laxiora quaerit et remissiora, semper in angustiis erit: quia unum aut reliquum sibi displicebit.

 

8. Quomodo faciunt tam multi alii religiosi, qui satis arctati sunt sub disciplina claustrali? Raro exeunt, abstracte vivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur, multum laborant, parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt, orationes prolongant, frequenter legunt et se in omni disciplina custodiunt. Attende Carthusienses, Cistercienses et diversae religionis monachos ac moniales: qualiter omni nocte ad psallendum Domino assurgunt. Et ideo turpe esset, ut tu deberes in tam sancto opere pigritare, ubi tanta multitudo religiosorum incipit Deo iubilare.

 

9. O si nihil aliud faciendum incumberet, nisi Dominum Deum nostrum toto corde et ore laudare! O si numquam indigeres comedere, nec bibere, nec dormire, sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare: tunc multo felicior esses quam modo, cum carni ex qualicumque necessitate servis. Utinam non essent istae necessitates, sed solum spirituales animae refectiones, quas heu! satis raro degustamus!

 

10. Quando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem suam quaerit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit; tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit. Tunc nec pro magno laetabitur, nec pro modico contristabitur; sed ponit se integre et fiducialiter in Deo, qui est ei omnia in omnibus: cui nihil utique perit nec moritur, sed omnia ei vivunt et ad nutum incunctanter deserviunt.

 

11. Memento semper finis, et quia perditum non redit tempus. Sine sollicitudine et diligentia numquam acquires virtutes. Si incipis tepescere, incipies male habere. Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem et senties leviorem laborem, propter Dei gratiam et virtutis amorem. Homo fervidus et diligens ad omnia est paratus. Maior labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non vitat defectus, paulatim labitur ad maiores. Gaudebis semper vespere, si diem expendas fructuose. Vigila super te ipsum, excita te ipsum, admone te ipsum; et quidquid de aliis sit, non neglegas te ipsum. Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen.

 

 

Consideratio

 

Sine labore et certamine virtus non acquiritur, nec sine cautione custoditur (1). O quantos labores faciunt homines pro terrenis lucrandis! Nauta petit mare, mercator circuit regiones, miles fert arma bellica, rusticus vomere scindit arva: et sine labore non queunt divitias et honores obtinere. Utquid ergo nos virtutes sine magna sollicitudine adipisci credimus? (2)

 

Contra irruentia vitia viriliter te oppone; quia tanto quisque in virtutibus proficit: quanto acrius sua vitia odit ac vincit (3). Magnus profecto labor est certare cotidie contra passiones et vitia: sed praemia maxima vincentibus sunt promissa (4).

 

Non sufficit tantum bene velle, si deest manus et opera. Oportet, quod laboretis, quod vim naturae faciatis, sicut dicit Dominus: «Regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud». Violentia opus est, et scitis, quod sancti non otio et somno promeruerunt regnum Dei. Usquequo tardatis et quare non armamini contra passiones; ut obtineatis virtutes et diversas consolationes suscipere digni inveniamini? Quanto amplius tardaveritis, tanto peius semper fiet, et sine labore et dolore optatam requiem non percipietis. Pigritia et neglegentia vos tenent, sed contra has primo accingimini, et bellate proelia Domini. Quid neglegitis proprium profectum? Certe pro vobis est, et pro pace vestra erit labor vester (5).

 

Sed forte respondebitis: Adversus vitia et passiones certare, quis semper potest? Multae sunt, et paene insuperabiles, ut nobis videtur. Quis tantam sustinere potest vexationem? Laborem attenditis, pugnam consideratis; sed de praemio et victoria, cur non cogitatis: Et quid est omnis labor ad aeternam requiem? Et quid brevis exercitatio ad bonae conscientiae consolationem? O si inciperetis, et fortiter ac integre proponeretis, ut aut vincere aut mori eligeretis, profecto leve (Domino auxiliante) sentiretis, quod modo insuperabile putatis. Vix aliquando ita vitiosus quis repertus est, cui diligentia cum perseverantia boni virtutes negavit. Non ergo te conturbet, homo Dei, non te deiciat multitudo vitiorum. Crede Deo, et spera in eo, et eris melior victor, quam fuisti (6).

 

Oportet, quod sibi ipsi moriatur, qui Christo vivere desiderat. Oportet, quod omnia caduca relinquat, cui Christus sapere et dulcescere debet. Labor est in relinquendo, dolor in moriendo, sed aeterna salus et vita cum Christo feliciter regnando (7).

 

––––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 104-112.

 

Notae:

(1) Hortulus rosarum c. 11, n. 2.

 

(2) Epistula 1, n. 10.

 

(3) Sermones de vita et passione Domini 20, P. 3, p. 173, l. 20.

 

(4) Sermones ad novicios 11, P. 6, p. 77, l. 9.

 

(5) Epistula 1, n. 5.

 

(6) Epistula 1, n. 5-7.

 

(7) Hortulus rosarum c. 17, n. 4.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: