THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XXIV.
De iudicio et poenis peccatorum
1. In omnibus rebus respice finem, et qualiter ante districtum stabis iudicem, cui nihil est occultum; qui muneribus non placatur nec excusationes recipit; sed, quod iustum est, iudicabit. O miserrime et insipiens peccator, quid respondebis Deo, omnia mala tua scienti, qui interdum formidas vultum hominis irati? Utquid non praevides tibi in die iudicii, quando nemo poterit per alium excusari vel defendi, sed unusquisque sufficiens onus erit sibi ipsi? Nunc labor tuus est fructuosus, fletus acceptabilis, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.
2. Habet magnum et salubre purgatorium patiens homo, qui suscipiens iniurias, plus dolet de alterius malitia, quam de sua iniuria; qui pro contrariantibus sibi libenter orat et ex corde culpas indulget: qui veniam ab aliis petere non retardat; qui facilius miseretur, quam irascitur; qui sibi ipsi violentiam frequenter facit, et carnem omnino spiritui subiugare conatur. Melius est, modo purgare peccata et vitia resecare, quam in futuro purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem, quem ad carnem habemus.
3. Quid aliud ignis ille devorabit, nisi peccata tua? Quanto amplius tibi ipsi nunc parcis et carnem sequeris, tanto durius postea lues et maiorem materiam comburendi reservas. In quibus homo peccavit, in illis gravius punietur. Ibi acediosi ardentibus stimulis perurgentur, et gulosi ingenti siti ac fame cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure perfundentur, et sicut furiosi canes prae dolore invidiosi ululabunt.
4. Nullum vitium erit, quod suum proprium cruciatum non habebit. Ibi superbi omni confusione replebuntur, et avari miserrima egestate arctabuntur. Ibi erit una hora gravior in poena, quam hic centum anni in gravissima paenitentia. Ibi nulla requies est, nulla consolatio damnatis; hic tamen interdum cessatur a laboribus, atque amicorum fruitur solaciis. Esto modo sollicitus et dolens pro peccatis tuis, ut in die iudicii securus sis cum beatis. Tunc enim iusti stabunt in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc stabit ad iudicandum, qui modo se subicit humiliter iudiciis hominum. Tunc magnam fiduciam habebit pauper et humilis, et pavebit undique superbus.
5. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo fuisse, qui pro Christo didicit stultus et despectus esse. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus, et maerebit omnis irreligiosus. Tunc plus exultabit caro afflicta, quam si in deliciis fuisset semper nutrita. Tunc splendebit habitus vilis, et obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium, quam deauratum palatium. Tunc iuvabit plus constans patientia, quam omnis mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex oboedientia, quam omnis saecularis astutia.
6. Tunc plus laetificabit pura et bona conscientia, quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum, quam totus thesaurus terrigenarum. Tunc magis consolaberis super devota oratione, quam super delicata comestione. Tunc potius gaudebis de servato silentio, quam de longa fabulatione. Tunc plus valebunt sancta opera, quam multa pulchra verba. Tunc plus placebit stricta vita et ardua paenitentia, quam omnis delectatio terrena. Disce nunc in modico pati, ut tunc a gravioribus valeas liberari. Hic primo proba, quid possis postea. Si nunc tam parum vales sustinere, quomodo aeterna tormenta poteris sufferre? Si modo modica passio tam impatientem efficit, quid gehenna tunc faciet? Ecce, vere non potes duo gaudia habere, delectari hic in mundo, et postea regnare cum Christo.
7. Si usque in hodiernam diem semper in honoribus et voluptatibus vixisses: quid totum tibi profuisset, si iam mori in instanti contingeret? Omnia ergo vanitas, praeter amare Deum et illi soli servire. Qui enim Deum ex toto corde amat, nec mortem, nec supplicium, nec iudicium, nec infernum metuit; quia perfectus amor securum ad Deum accessum facit. Quem autem adhuc peccare delectat, non mirum, si mortem et iudicium timeat. Bonum tamen est, ut, si necdum amor a malo te revocat, saltem timor gehennalis coërceat. Qui vero timorem Dei postponit, diu stare in bono non valebit, sed diaboli laqueos citius incurret.
Consideratio
Omnes stabimus ante tribunal Christi, de singulis malis praeteritis rationem reddituri: accusantibus nos omnibus creaturis, circumstantibus angelis et daemonibus avide paratis ad recipiendum secum in ignem damnatos (1). Quid tunc dicet superbus, inflatus scientia ac tumens potentia? Quid respondebit, cum tuba novissima insonuerit, quando tu, Domine Deus noster, cum angelis et archangelis in maiestate apparueris? Tunc certe obmutescent omnes iniqui illusores verbi tui; et conturbabuntur undique, qui non timuerunt devotos tuos insectari. Tunc solvent poenas, qui carni laxarunt habenas (2). Tunc prae nimia confusione contremiscent a facie iudicis caeli et terrae ab auditione illa severissima: «Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius» (3). Tunc ululabunt et clamabunt: Vae, vae, quid umquam egimus? utquid nos ipsos in tam brevi momento perdidimus? Ah, ah, damnati sumus. Heu, quod umquam nati fuimus. Tarde, tarde iam paenitemus; frustra est clamor et dolor noster; quia sine mutatione manebit sententia, quam accepimus. Nulla suffragia sanctorum, nulla nos valebunt adiuvare beneficia amicorum. Ecce, aeternae nocti et perpetuae oblivioni traditi sumus (4).
Transit cito tamquam fumus omnis delectatio carnis, omnis honor et gloria temporalis; sed non cito transibit poena infernalis: immo in aeternum durabit ignis ille sulphureus impiis praeparatus (5). Ibi nulla est redemptio, sed sempiternus horror inhabitat; ibi animae quaerunt mortem et non inveniunt: ibi cruciantur die ac nocte in igne et sulphure; quia hic modicam agere paenitentiam noluerunt: et tempus suum tam vane et infructuose expenderunt (6).
O stulti et miseri, o vesani et caeci amatores saeculi, quid agitis et praetenditis? Cur ad aeternos cruciatus festinatis pro modica voluptate, quam amatis? Cur gehennam non horretis, qui parvam paenitentiam sic timetis? Et qui mortem carnis fugitis, quare aeternam animae mortem non praecavetis? Nisi ergo conversi fueritis et paenitentiam egeritis, haec horrenda mala igneaque tormenta, Deo vindicante, non evadetis (7).
Si Deus pro nobis, ait Paulus (Rom 8, 31), quis contra nos? Vis non timere hostem? Ama Christum. Quanto enim plus in te crescit amor Dei, tanto plus vilescit amor mundi et perit timor mali. Amor Dei non timet, nec diabolum, nec infernum.
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 98-104.
Notae:
(1) Sermones ad novicios 16, P. 6, p. 135, l. 5.
(2) Soliloquium animae c. 2, n. 3.
(3) Mt 25, 41.
(4) Sermo 6 ad fratres, n. 3.
(5) Sermones ad novicios 30, P. 6, p. 298, l. 23.
(6) Sermones ad novicios 5, P. 6, p. 37, l. 15.
(7) Soliloquium animae c. 2, n. 4.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: