THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XXII.
De consideratione humanae miseriae
1. Miser es, ubicumque fueris et quocumque te verteris, nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris, quia non succedit tibi, sicut vis et desideras? Quis est, qui habet omnia secundum suam voluntatem? Nec ego, nec tu, nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione vel angustia, quamvis rex sit vel papa. Quis est, qui melius habet? utique qui pro Deo aliquid pati valet.
2. Dicunt multi imbecilles et infirmi: Ecce, quam bonam vitam ille homo habet, quam dives, quam magnus, quam potens et excelsus! Sed attende ad caelestia bona, et videbis, quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed valde incerta et magis gravantia, quia numquam sine sollicitudine et timore possidentur. Non est hominis felicitas, habere temporalia ad abundantiam, sed sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto praesens vita fit ei amarior, quia sentit melius et videt clarius humanae corruptionis defectus. Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere, laborare et ceteris necessitatibus naturae subiacere, vere magna miseria est et afflictio homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato.
3. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus corporalibus in hoc mundo. Unde propheta devote rogat, quatenus liber ab istis esse valeat, dicens: De necessitatibus meis erue me, Domine. Sed vae non cognoscentibus suam miseriam; et amplius vae illis, qui diligunt hanc miseram et corruptibilem vitam. Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant, ut, si possent hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent.
4. O insani et infideles corde, qui tam profunde in terrenis iacent, ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in fine graviter sentient, quam vile et nihilum erat, quod amaverunt. Sancti autem Dei et omnes devoti amici Christi non attenderunt, quae carni placuerunt, nec quae in hoc tempore floruerunt; sed tota spes eorum et intentio ad aeterna bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum sursum ad mansura et invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima. Noli, frater, amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia; adhuc habes tempus et horam.
5. Quare vis procrastinare propositum tuum? Surge et in instanti incipe et dic: Nunc tempus est faciendi, nunc tempus est pugnandi, nunc aptum tempus est emendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus est promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam, antequam venias in refrigerium. Nisi tibi vim feceris, vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus, nec sine taedio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem; sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam et Dei expectare misericordiam; donec transeat iniquitas haec et mortalitas absorbeatur a vita.
6. O quanta fragilitas humana, quae semper prona est ad vitia! Hodie confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam agis quasi nihil proposuisses. Merito ergo nos ipsos humiliare possumus nec umquam aliquid magni de nobis sentire; quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per neglegentiam, quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam.
7. Quid fiet de nobis adhuc in fine, qui tepescimus tam mane? Vae nobis, si sic volumus declinare ad quietem, quasi iam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium verae sanctitatis in conversatione nostra. Bene opus esset, quod adhuc iterum instrueremur, tamquam boni novicii, ad mores optimos; si forte spes esset de aliqua futura emendatione et maiori spirituali profectu.
Consideratio
Quocumque te vertere disponis (anima mea), dolores semper invenies et taedia multa, nisi fueris iterum ad Creatorem conversa; quia ipse est pax tua et requies secura.
Nullus sine labore et dolore sub caelo, unusquisque sibi ipsi onus est et passio (1). Homo bene a Deo conditus, et in optimo paradisi loco positus; per transgressionem sacri mandati, perdidit innocentiae statum et maximae quietis locum: ob unius vilissimi pomi morsellum. Ideoque graviter Deum offendens, mortis incidit sententiam, et multam corporis et animae meruit miseriam (2). Sed quis potest omnia pericula huius vitae cognoscere et praedicere; quae possunt homini sub sole in loco temptationis contingere? Nam iusto et impio: multa aeque similia eveniunt. Saepe etiam adversa plus contristant: quam bona adepta laetificant. Si aliquis pauper est: sollicitudo urget eum de bonis acquirendis. Si dives fuerit: timorem habet de perdendis (3). Nec dives nec pauper, nec sanus, nec aeger: sine onere est. Quilibet satis habet ad portandum; et qui dorsum suum ad hoc praeparat et incurvat: sapienter agit et levius portabit (4). Quis est in bona pace? Ecce, qui melius scit se humiliare et pati propter Deum, hic melius est in pace. Huic omne opus fit leve propter Deum, quem habet in corde (5).
Raro virtus perfecta: raro conscientia ab omni macula pura. Et nisi adsit gratia divina et diligens cordis custodia: cito neglegens cadit in vitia et solita mala. Et unde hoc accidit? Quia cum peccato nati sumus, et a iuventute ad delicias carnis inclinamur; tepide ad virtutes nos damus, invite a propriis conceptibus retrahimur: vanis implicamur, aliena scrutamur; ideo proniores sunt sensus nostri etiam post conversionem et confessionem peccatorum, ad terrena et visibilia bona sibi nota redire; quam ad caelestia et invisibilia desideranda assurgere. Gravis dolor est vago homini abstrahere mentem ab infimis bonis naturae suae assuetis: grandis labor attolere animam ad superna et aeterna bona abscondita ab oculis humanis (6).
Est ergo amaritudo animae meae, in hoc mundo degere, sub peccati sarcina incedere. Ideoque ad te cum gemitu clamare compellor et dico: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non sentio gravius onus, quam diutius peregrinari a te in saeculo (7). Felix, qui iam deposito corpore transit ex hoc mundo ad patrem, de exilio ad regnum, de carcere ad palatium, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de periculis ad securitatem, de labore ad requiem et de cunctis miseriis ad perpetuam beatitudinem (8).
O Rex caeli! Quando adimplebis me laetitia cum vultu tuo? Quando satiabis omne desiderium meum fonte perenni? Quamdiu in terris vivo et te nondum video, triste est mihi omne, quod cerno. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei? (9)
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 83-89.
Notae:
(1) Hospitale pauperum c. 10, n. 4.
(2) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 159, l. 13.
(3) Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 120, l. 5.
(4) Ib. 10, P. 6, p. 70 sq, l. 29.
(5) Vallis liliorum c. 8. n. 1.
(6) Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 119, l. 6.
(7) Soliloquium animae c. 20, n 2.
(8) Ib. c. 7, n. 1.
(9) Ib. c. 20, n. 3.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: