THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XXI.
De compunctione cordis
1. Si vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei, et noli esse nimis liber; sed sub disciplina cohibe omnes sensus tuos, nec ineptae te tradas laetitiae. Da te ad cordis compunctionem, et invenies devotionem. Compunctio multa bona aperit, quae dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est, quod homo potest umquam perfecte in hac vita laetari, qui suum exilium et tam multa pericula animae suae considerat et pensat.
2. Propter levitatem cordis et neglegentiam defectuum nostrorum non sentimus animae nostrae dolores; sed saepe vane ridemus, quando merito flere deberemus. Non est vera libertas nec bona laetitia, nisi in timore Dei cum bona conscientia. Felix, qui abicere potest omne impedimentum distractionis, et ad unionem se recolligere sanctae compunctionis. Felix, qui a se abdicat, quidquid conscientiam suam maculare potest vel gravare. Certa viriliter, consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homines dimittere, ipsi bene te dimittent tua facta facere.
3. Non attrahas tibi res aliorum, nec te implices causis maiorum. Habeas semper oculum super te primum, et admoneas te ipsum specialiter prae omnibus tibi dilectis. Si non habes favorem hominum, noli ex hoc tristari; sed hoc sit tibi grave, quia non habes te satis bene et circumspecte, sicut deceret Dei servum et devotum religiosum conversari. Utilius est saepe et securius, quod homo non habeat multas consolationes in hac vita, secundum carnem praecipue. Tamen quod divinas non habemus, aut rarius sentimus, nos in culpa sumus, quia compunctionem cordis non quaerimus, nec vanas et externas omnino abicimus.
4. Cognosce te indignum divina consolatione, sed magis dignum multa tribulatione. Quando homo est perfecte compunctus, tunc gravis et amarus est ei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi et flendi. Sive enim se considerat, sive de proximo pensat, scit, quia nemo sine tribulatione hic vivit. Et quanto strictius sese considerat, tanto amplius dolet. Materiae iusti doloris et internae compunctionis sunt peccata et vitia nostra, quibus ita involuti iacemus, ut raro caelestia contemplari valeamus.
5. Si frequentius de morte tua, quam de longitudine vitae cogitares, non dubium, quin ferventius te emendares. Si etiam futuras inferni sive purgatorii poenas cordialiter perpenderes, credo, quod libenter laborem et dolorem sustineres, et nihil rigoris formidares. Sed quia ad cor ista non transeunt, et blandimenta adhuc amamus, ideo frigidi et valde pigri remanemus.
6. Saepe est inopia spiritus, unde tam leviter conqueritur miserum corpus. Ora igitur humiliter ad Dominum, ut det tibi compunctionis spiritum, et dic cum propheta: Ciba me, Domine, pane lacrimarum, et potum da mihi in lacrimis in mensura.
Consideratio
Pius Dominus, quamvis offensus sit et contemptus, fletibus et precibus confitentium cito placatur, sicut David sanctus paenitendo testatur: Cor contritum et humiliatum Deus non despicies (1).
Dole, quod tam longe es adhuc a veris virtutibus; a profunda humilitate, a sancta paupertate, a perfecta oboedientia, a purissima castitate, a devotissima oratione, a ferventissima caritate (2). Contristare satis de praeteritis neglegentiis tuis, et de defectibus nondum victis: quibus Deum et creaturas omnes offendisti. Nequiter egisti in saeculo: tepide conversatus es in Christi servitio; ideoque tibi lugendum primo super te ipso: dehinc ex caritate pro proximo. Compatere itaque periculis male viventium: quibus aeternus instat cruciatus, nisi resipiscant a malis. Multi male agunt et nesciunt; plures pravitates suas cognoscunt: nec tamen emendant. Pro his dolendum et orandum: ut det illis Deus compunctionis spiritum ad salutem (3).
Totiens Deum oras, quotiens pro peccatis tuis gemis et doles; et quia cotidie peccas, ideo cotidie etiam orare et gemere debes ac veniam petere pro offensis. Multum oras, si multum doles; parum oras, si parum doles (4).
Quia futura mala et infernalia tormenta raro aut parum perpendis; ideo torpescis et dormitas: et tamquam mortuus in sepulcro iaces et taces. Non est labor tam gravis, nec dolor tam acerbus: quin levior fiat comparatione ignis infernalis (5). Melius est nunc parum et salubriter pungi, quam postea tam acerba luere tormenta purgatorii (6).
Sicut peccando et in creaturis delectando homo captivatur et a Deo separatur: sic paenitendo ad eum revertitur et sanatur (7). Felix hora, quando nascitur mihi pro peccatis dolor. Beata lacrima, quae fluit ex contritionis vehementia, circumspecta omni cordis macula (6).
Sed haec bona quis mihi tribuet: orare et flere, sicut expedit? Unde mihi humilitas et tanta lacrimarum copia? Utique apud te, Domine, apud quem misericordia et copiosa redemptio. O Domine Deus, dator omnis gratiae, concede mihi digne flere etiam quantumcumque minima, et quae latent, et quae patent, omnia simul sine excusatione castigare (8).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 78-83.
Notae:
(1) Dialogus novitiorum c. 3, n. 1.
(2) De disciplina claustralium c. 14, P. 2, p. 313, l. 15.
(3) Sermones ad novicios 24, P. 6, p. 227, l. 18.
(4) Manuale parvulorum c. 14, n. 1 2.
(5) Sermones ad novicios 6, P. 6, p. 47 sq, l. 26.
(6) Soliloquium animae c. 3, n. 2 3.
(7) De disciplina claustralium c. 3, P. 2, p. 281, l. 9.
(8) Soliloquium animae c. 3, n. 2 3.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: