THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT II.

 

De humili sentire sui ipsius

 

1. Omnis homo naturaliter scire desiderat; sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto humilis rusticus, qui Deo servit, quam superbus philosophus, qui se neglecto cursum caeli considerat. Qui bene se ipsum cognoscit, sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia, quae in mundo sunt, et non essem in caritate: quid me iuvaret coram Deo, qui me iudicaturus est ex facto?

 

2. Quiesce a nimio sciendi desiderio, quia magna ibi invenitur distractio et deceptio. Scientes libenter volunt videri et dici sapientes. Multa sunt, quae scire parum vel nihil animae prosunt. Et valde insipiens est, qui aliquibus intendit quam his, quae saluti suae deserviunt. Multa verba non satiant animam; sed bona vita refrigerat mentem, et pura conscientia magnam ad Deum praestat confidentiam.

 

3. Ouanto plus et melius scis, tanto gravius inde iudicaberis, nisi sanctius vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur, quod multa scis et satis bene intellegis: scito tamen, quia sunt multo plura, quae nescis. Noli altum sapere, sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui praeferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti? Si vis utiliter aliquid scire et discere: ama nesciri et pro nihilo reputari.

 

4. Haec est altissima et utilissima lectio: sui ipsius vera cognitio et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire, magna sapientia est et perfectio. Si videres alium aperte peccare, vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te tamen meliorem aestimare; quia nescis, quam diu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus, sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis.

 

 

Consideratio

 

Si quaeris salvari, si optas beari et exaltari: sequere humilem Christum, et despice te ipsum. Non enim aliter poteris ascendere in caelum: nisi te humiliaveris ex toto corde propter Deum. Non desideres esse in ore hominum: qui vanis laudibus decipiunt fatuum temporalis gloriae amatorem. Inspice in veritate cor tuum, quam multis passionibus sit obnoxium; et non gloriaberis in te ipso: nec proximum tuum despicies quantumlibet pauper sit et infirmus. Memoriter retine notabile verbum Christi; et cum te temptaverit vana gloria mundi: responde tibi ipsi quod Christus Iudaeis dixit. Si ego glorifico me ipsum: gloria mea nihil est. Recedat ergo vana gloria et laus humana de scientia et arte acquisita; cesset stulta iactantia de opere bono et sermone perito: evellatur saecularis astutia de corde religioso; pereat falsa imaginatio de sanctitate foris ostensa (1).

 

Tanto humiliores in omnibus simus: quanto longius a vera perfectione distamus (2). Quanto plus homo scit, se distare a perfectione, tam prope est perfectioni. Initium vanae gloriae est sibi ipsi placere (3). Ama nesciri: et pro nihilo reputari. Hoc tibi salubrius est et utilius: quam laudari ab hominibus (4). Ama nesciri, disce mori, luge praeterita, sperne praesentia, meditare futura. Haec brevis regula remaneat in memoria tua, et docebit te vincere omnia terrena (5).

 

Perversum namque gerit iudicium, qui magna de se sentit: et de aliis peiora confingit (6). Magna humilitas cordis: sentire de se ipso vilia et de aliis semper meliora (7). Verus humilis non se reputat nec elevat de bonis, quae facit: sed omnibus viliorem se aestimat, et cunctis inferiorem veraciter confitetur. Hic propria mala sua inspicit et plangit, et aliorum bona videns congaudet, pro quibus Deum laudat et benedicit: orans, ut sui misereatur et se a malis liberet (8).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 6-9.

 

Notae:

(1) Sermones ad novicios c. 17, P. 6, p. 137 sq, l. 30.

 

(2) Sermones de vita et passione Domini 35, P. 3, p. 310, l. 32.

 

(3) Vita Gerardi c. 18, n. 20.

 

(4) Parvum alphabetum monachi in schola Dei lect. 1, P. 3, p. 317, l. 10.

 

(5) Dialogus novitiorum c. 4, n. 3.

 

(6) Recommendatio humilitatis P. 2, p. 379, l. 24.

 

(7) Vallis liliorum c. 18, n. 4.

 

(8) Manuale parvulorum c. 5.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: