THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XIX.
De exercitiis boni religiosi
1. Vita boni religiosi omnibus virtutibus pollere debet: ut sit talis interius, qualis videtur hominibus exterius. Et merito, multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus, quem summopere revereri debemus, ubicumque fuerimus, et tamquam angeli in conspectu eius mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus, atque dicere: Adiuva me, Domine Deus, in bono proposito et sancto servitio tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est quod hactenus feci.
2. Secundum propositum nostrum, cursus profectus nostri; et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens saepe deficit; quid ille, qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri; et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Iustorum propositum in gratia Dei potius, quam in propria sapientia pendet: in quo et semper confidunt, quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via eius.
3. Si pietatis causa aut fraternae utilitatis proposito quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem taedio animi aut neglegentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentietur. Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et contra illa praecipue, quae amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt et ordinanda, quia utraque expediunt ad profectum.
4. Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus semel in die, mane videlicet, aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione; quia in his saepius forsitan Deum offendisti et proximum. Accinge te, sicut vir, contra diabolicas nequitias; frena gulam, et omnem carnis inclinationem facilius frenabis. Numquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus aequaliter assumenda.
5. Quae communia non sunt, non sunt foris ostendenda; nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen, ne piger sis ad communia et ad singularia promptior; sed expletis integre et fideliter debitis et iniunctis, si iam ultra vacat, redde te tibi, prout devotio tua desiderat. Non possunt omnes habere unum exercitium, sed aliud isti, aliud illi magis deservit. Etiam pro temporis congruentia diversa placent exercitia, quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus. Aliis indigemus tempore temptationis, et aliis tempore pacis et quietis. Alia, cum tristamur, libet cogitare, et alia, cum laeti in Domino fuerimus.
6. Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia et sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus, quasi tunc de hoc saeculo migraturi et ad aeternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos praeparare debemus in devotis temporibus et devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tamquam in brevi praemium laboris nostri a Deo percepturi.
7. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene praeparatos atque indignos tantae adhuc gloriae, quae revelabitur in nobis tempore praefinito: et studeamus nos melius ad exitum praeparare. Beatus servus, ait evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.
Consideratio
Ab exterioribus pervenitur ad interiora; ab inferioribus ad superiora: a corporalibus ad spiritualia. Paulatim proficit homo: et hoc per cotidiana exercitia. Et licet primo multa sint gravia: tamen in consuetudinem ducta, fiunt levia et sapida (1). Omnia exercitia ad hoc dirigenda sunt: ut passiones vincantur, ut propria voluntas mortificetur; ut mundus contemnatur et Deus diligatur: ut caro refrenetur, et spiritus ad caelestia elevetur; ut omnibus affectionibus mitigatis: puritas cordis et tranquilla mens possideatur (2).
Cum fuerit hora surgendi ne tardes in lecto; sed assuesce surgere cito: et signa te sanctae crucis signaculo trino (3). Ante opus externum: prius eleva cor ad Deum (4). Orto iam die benedic Creatorem caeli et terrae; qui tibi adhuc spatium bene vivendi concessit: et solem suum pro variis usibus super te fecit oriri (5).
Omni mane proponendum est: qualiter praesens dies utilius expendatur (6). In speciali proponendum est contra illa vitia fortius, quae magis molestant et frequentius adveniunt (7). Habeas firmum propositum te emendandi; et si centum annis posses adhuc vivere, cogita, quod propter nihil aliud velis vivere, nisi ut Deo possis perfectius servire (8). Nec propositi tui hodierni obliviscaris: quod heu nimis cito per incuriam perit (9). Custodi propositum, tempus neglegere noli: non redit hora transacta (10).
Ille veraciter quasi hodie natus vivere incipit, qui in spiritu ambulare proponit et omnia nociva vitat et spernit (11). Et quandoquidem sic oret vel consimiliter:
O bone Iesu, succurre mihi modo. Eia Domine Deus, adiuva me. Quid ego miser agam sine te? (12) Adiuva me Iesu bone: et salva erit anima mea. Servus tuus sum ego; da mihi auxilium gratiae tuae: et bene mihi cito erit (13).
Non pigeat te orare: si vis a vitiis liberari (14). Ora pro gratia: et dabitur tibi de caelo victoria sancta (15). Tepidus de mane raro fervescit in vespere (16).
Melius est orare quam legere: et in tempore suo utrumque est agendum (17). Lectio sacra ignorantiam nostram erudit: dubia solvit, errores corrigit, bonos mores instruit; facit cognoscere vitia, hortatur ad virtutes, excitat ad fervorem, incutit timorem: recolligit mentem, recreat fastidiosum animum. Et quia non potes continuo orare vel legere: debes aliquid utile exterius operari. In qua operatione oratio praeeat, oratio intercurrat: oratio totum finiat (18).
Vade ad opus tuum, et labora in vinea Dei pro denario aeternae vitae; ne tibi improperet pater familias, quid hic stas tota die otiosus? Laudat scriptura bene operantem; remunerat Christus servum fidelem: arguit pigrum et neglegentem; iubet ab eo tolli gratiam concessam: et dari eam ferventius operanti. Veniet namque tempus quando non poteris amplius operari: nec unum quidem verbum loqui prae infirmitate. Hoc modo debes praecogitare; et semper de extrema hora pavere: ne vacuum te inveniat (19).
Multi computant pecunias et expensas rerum: pauci conscientiam et neglegentias temporum discutiunt. Ideoque magis deficiunt, quam proficiunt. Loquuntur bona et non faciunt; detestantur mala in aliis: se ipsos autem neglegunt in multis. Tu vero aliter institutus es. Et si vere proficere velis: omni vespere te discutere non omittas. Quod si feceris, renovaberis spiritu mentis: et pacem habebit tabernaculum tuum. Secure dormies: et non erit qui exterreat quiescentem in Christo. Mirum valde et tremendum nimis; quod quis audeat ire dormitum, aliquo gravi delicto occupatus: non compunctus neque confessus. Pro dolor, plures percepi in sua malitia et peccatorum faecibus subita morte exstinctos: et omnium amicorum solacio destitutos (20).
Sed ne propriis miseriis deiciamur et gravemur, et divinorum beneficiorum immemores efficiamur: providit Dei sapientia, et sancta mater instituit ecclesia; quatenus in desiderio animae singulis annis Christi et sanctorum eius agantur solemnia: ut devotio excitetur, fides incalescat, et caritas augeatur. Nam tanto devotius quis festa celebrat, digniusque in sanctis suis Deum honorat: quanto in spiritu plus proficit, et ad amorem aeternitatis se latius extendit (21). Ad illud igitur sollemne et aeternum festum, quod pro sui magnitudine nec concipi potest nec dici; totus affectus nostrae devotionis vehementer aspirari debet et incitari: quotienscumque in terris festa solemniter celebrantur. Unde omnia festa nostra potius sunt illius aeternae festivitatis quaedam praeambula: quam vera festa dicenda. Hic tamen in lumine fidei inchoantur: sed illic in luce gloriae cuncta perficientur. Ibi est enim angelica laus et animarum sanctarum concentus suavissimus: ibi in praesentia Conditoris cuncti laetantur unanimes (22).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 64-72.
Notae:
(1) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 421, l. 3.
(2) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 427, l. 17.
(3) Libellus spiritualis exercitii c. 5, P. 2, p. 340, l. 12.
(4) Ib. c. 3, P. 2, p. 334, l. 28.
(5) Ib. c. 2, P. 2, p. 334, l. 9.
(6) Ib. p. 333, l. 15.
(7) Epistula 2, n. 3.
(8) Ib. 6, n. 2; 2, n. 3.
(9) Libellus spiritualis exercitii c. 3, P. 2, p. 336, l. 7.
(10) Ib. c. 2, P. 2, p. 333, l. 23.
(11) Enchiridion monachorum c. 6, n. 2.
(12) Epistula 6, n. 2; 2, n. 3.
(13) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 428, l. 12.
(14) Ib. p. 422, l. 2.
(15) Libellus spiritualis exercitii c. 2, P. 2, p. 333, l. 25.
(16) Hortulus rosarum c. 12, n. 7.
(17) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 422, l. 7.
(18) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 422, l. 11.
(19) De disciplina claustralium c. 6, P. 2, p. 292 sq, l. 20.
(20) Libellus spiritualis exercitii c. 10, P. 2, p. 349, l. 6.
(21) Sermones de vita et passione Domini 3, P. 3, p. 82, l. 13.
(22) Sermones de vita et passione Domini 3, P. 3, p. 80 sq, l. 22.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: