THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT XVIII.

 

De exemplis sanctorum patrum

 

1. Intuere sanctorum patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio refulsit et religio, et videbis, quam modicum sit, et paene nihil, quod nos agimus. Heu, quid est vita nostra, si illis fuerit comparata? Sancti et amici Christi Domino servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatione, in vigiliis et ieiuniis, in orationibus et meditationibus sanctis, in persecutionibus et opprobriis multis.

 

2. O quam multas et graves tribulationes passi sunt apostoli, martyres, confessores, virgines, et reliqui omnes, qui Christi vestigia voluerunt sequi. Nam animas suas in hoc mundo oderunt, ut in aeternam vitam eas possiderent. O quam strictam et abdicatam vitam sancti patres in eremo duxerunt! quam longas et graves temptationes pertulerunt! quam frequenter ab inimico vexati sunt! quam crebras et fervidas orationes Deo obtulerunt! quam rigidas abstinentias peregerunt! quam magnum zelum et fervorem ad spiritualem profectum habuerunt! quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt! quam puram et rectam intentionem ad Deum tenuerunt! Per diem laborabant, et noctibus orationi diutinae vacabant; quamquam laborando ab oratione mentali minime cessarent.

 

3. Omne tempus utiliter expendebant; omnis hora ad vacandum Deo brevis videbatur; et prae magna dulcedine contemplationis etiam oblivioni tradebatur necessitas corporalis refectionis. Omnibus divitiis, dignitatibus, honoribus, amicis et cognatis renuntiabant; nil de mundo habere cupiebant, vix necessaria vitae sumebant; corpori servire, etiam in necessitate, dolebant. Pauperes igitur erant rebus terrenis, sed divites valde in gratia et virtutibus. Foris egebant, sed intus gratia et consolatione divina reficiebantur.

 

4. Mundo erant alieni, sed Deo proximi ac familiares amici. Sibi ipsis videbantur tamquam nihili, et huic mundo despecti; sed erant in oculis Dei pretiosi et dilecti. In vera humilitate stabant, in simplici oboedientia vivebant, in caritate et patientia ambulabant: et ideo cotidie in spiritu proficiebant, et magnam apud Deum gratiam obtinebant. Dati sunt in exemplum omnibus religiosis, et plus provocare nos debent ad bene proficiendum, quam tepidorum numerus ad relaxandum.

 

5. O quantus fervor omnium religiosorum in principio suae sanctae institutionis fuit! O quanta devotio orationis! quanta aemulatio virtutis! quam magna disciplina viguit! quanta reverentia et oboedientia sub regula magistri in omnibus effloruit! Testantur adhuc vestigia derelicta, quod vere viri sancti et perfecti fuerunt, qui tam strenue militantes mundum suppeditaverunt. Iam magnus putatur, si quis transgressor non fuerit, si quis, quod accepit, cum patientia tolerare potuerit.

 

6. Oh teporis et neglegentiae status nostri, quod tam cito declinamus a pristino fervore, et iam taedet vivere prae lassitudine et tepore! Utinam in te penitus non dormitet profectus virtutum, qui multa saepius exempla vidisti devotorum!

 

 

Consideratio

 

Inspice vitam sanctorum, lege doctrinam eorum; ut cum sanctis sanctus fias a sanctis erudiaris, per sanctos adiuveris a sanctis exaudiaris (1).

 

Nemo coronabitur in caelo: nisi qui legitime certaverit contra passiones suas et vitia in hoc mundo (2). Bellare ergo oportet cum adiutorio Dei instanter orando; a delicatis abstinendo, patienter adversa tolerando: sicut fecerunt omnes sancti, et praecipue martyres Christi; qui fortissime certando vicerunt adversarios suos benigne patiendo: atque post multa improperia et tormenta, innocenter moriendo. Non attenderunt ad amicos et parentes carnales: non ad divitias et honores temporales; sed ad aeterna praemia, ad caelestes thesauros, ad coronas triumphales et immarcescibiles glorias promerendas (3).

 

Certaverunt etiam sancti confessores, sobrie, iuste et pie vivendo; saepe ieiunando, vigilando, orando, meditando, studendo: gemendo, plorando, pro suis et aliorum peccatis supplicando; oblocutiones, detractiones, derisiones, murmurationes, minas, exactiones, damna et iniurias sustinendo: in fide recta, spe firma, et caritate perfecta usque ad mortem perseverando (4).

 

Certaverunt etiam sancti eremitae et monachi, et diversorum ordinum professores, saeculo renuntiantes: vanitates mundi et delicias carnis spernentes, gloriam et honorem temporalem conculcantes; tumultus hominum fugientes, solitudinem diligentes; propria relinquentes, crucem suam tollentes; corpus suum per abstinentiam castigantes, linguam silentio refrenantes: evagationes et discursus devitantes, violentiam sibi per singulos dies inferentes; iugo sanctae oboedientiae se sponte subicientes, in claustris sub regularibus disciplinis stricte viventes: apostolicam perfectionem imitantes et propter Christum cotidianae crucifixioni se tradentes (5).

 

Certaverunt etiam fortiter contra hostes suos sacrae virgines et viduae continentes: quae saeculi vanitates et carnis voluptates ac diabolicas temptationes in aetate puellari et sexu fragili vicerunt amore Iesu Christi; orationibus, vigiliis et ieiuniis insistentes, mundana consortia et colloquia inutilia vitantes, corpora sua castigantes, ab omni ornatu superfluo abstinentes: soli Deo sincera mente et casto corpore placere cupientes et ad caelestis et invisibilis sponsi praesentiam incessanter cum gemitu et ardenti amore anhelantes (6).

 

Studium humilis circa humilia exempla sanctorum. Legit in scripturis sanctis et considerat, quam longe sit a sanctorum virtutibus. Miratur eorum exercitia, labores, temptationes, abstinentias; intuetur summam humilitatem, fortissimam patientiam, perfectam oboedientiam et plenam omnium rerum saecularium mortificationem. Deflet ideo acriter et contristatur vehementer, quia non est in eo talis virtutum fervor neque pro acquirendis virtutibus consimilis labor. Ah pulvis, inquit, quid nos sumus? Caro et sanguis, in quibus nos involuti iacemus. Terra patria nostra, terrena cogitatio nostra, animalis conversatio nostra, lignum et lapides occupatio nostra. Esca et potus, somnus et otium in finibus nostris. O quantum in imo sumus, qui vix vestigium pedis de virtutibus sanctorum habemus? (7)

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 58-63.

 

Notae:

(1) De disciplina claustralium c. 15, P. 2, p. 315, l. 26.

 

(2) Sermones ad novicios 18, P. 6, p. 144, l. 3.

 

(3) Ib. p. 145 sq, l. 24.

 

(4) Sermones ad novicios 18, P. 6, p. 146, l. 11.

 

(5) Ib. p. 147, l. 5.

 

(6) Ib. p. 150 sq, l. 30.

 

(7) De tribus tabernaculis c. 2, n. 12 13.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: