THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XVI.
De sufferentia defectuum aliorum
1. Quae homo in se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita, quia sic forte melius est pro tua probatione et patientia, sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare, ut Deus tibi dignetur subvenire, et possis benigne portare.
2. Si quis semel aut bis admonitus non acquiescit, noli cum eo contendere; sed totum Deo committe, ut fiat voluntas eius et honor in omnibus servis suis, qui scit bene mala in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus, et qualescumque infirmitates; quia et tu multa habes, quae ab aliis oportet tolerari. Si non potes te talem facere, qualem vis, quomodo poteris alium ad tuum habere beneplacitum? Libenter habemus alios perfectos, et tamen proprios non emendamus defectus.
3. Volumus, quod alii stricte corrigantur, et ipsi corrigi nolumus. Displicet larga aliorum licentia, et tamen nobis nolumus negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet, quam raro proximum sicut nos ipsos pensamus. Si essent omnes perfecti, quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati?
4. Nunc autem Deus sic ordinavit, ut discamus alter alterius onera portare; quia nemo sine defectu, nemo sine onere, nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens; sed oportet nos invicem portare, invicem consolari, pariter adiuvare, instruere et admonere. Quantae autem virtutis quisque fuerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit, ostendunt.
Consideratio
Unus Deus nos omnes creavit, unus pascit et gubernat, unus ad unius beatitudinis finem nos vocavit. Si ergo a Deo unanimiter vocati sumus, uno pretio redempti, uno spiritu potati, studeamus mutuo diligere (1). Quia in Christo fratres sumus, oremus pro invicem sicut fraterna caritas exigit; serviamus invicem, supportemus invicem, admoneamus invicem, consolemur invicem: gaudeamus invicem, tristemur invicem (2).
Sustine patienter et longanimiter aliorum defectus: quos Deus omnia videns sustinet. . . . Siquidem et tu in multis deficis: nec semper facis, quod proponis aut dicis (3). Cogita, quod Deus in multis te portavit et adhuc cotidie portat. Porta ergo fratrem tuum in paucis, sicut te Deus portat in multis (4). Pudeat te nondum didicisse parvos fratris defectus tolerare, qui cotidie infirmitatem propriam ab aliis desideras portari. Cur ergo eandem misericordiam non exhibes alteri, quam optes fieri tibi? (5) Quae emendare non vales, fer bono animo tacendo et converte te ad Deum magis orando. Qui pro alio sicut pro se ipso orat, duplex bonum facit (6). Qui in Deo confidit: sustinet omnia patienter (7).
Porta, et portaberis; excusa, et excusaberis. Compatere peccanti, et compatietur tibi. Sicut feceris alteri, sic fiet etiam tibi, Deo iuste iudicante et vindicante. Quidquid imperfectionis et ineptitudinis videmus vel audimus, hoc pie in bonum interpretari debemus, sicut de nobis fieri optamus (8). Ille bene et prudenter docet, qui a se ipso incipit et primo emendat, quod in aliis notat et reprehendit (9).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 52-55.
Notae:
(1) Hortulus rosarum c. 15, n. 1.
(2) Sermones de vita et passione Domini 35, P. 3, p. 312, l. 24.
(3) De recognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 365 sq, l. 26.
(4) Vallis liliorum c. 24, n. 2.
(5) Epistula 1, n. 9.
(6) Hortulus rosarum c. 15, n. 3.
(7) De recognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 366, l. 19.
(8) Hortulus rosarum c. 15, n. 2, 1.
(9) Vallis liliorum c. 21, n. 5.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: