THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT XV.

 

De operibus ex caritate factis

 

1. Pro nulla re mundi et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum; sed pro utilitate tamen indigentis opus bonum libere aliquando intermittendum est, aut etiam pro meliori mutandum. Hoc enim facto opus bonum non destruitur, sed in melius commutatur. Sine caritate opus externum nihil prodest; quidquid autem ex caritate agitur, quantumcumque etiam parvum sit et despectum, totum fructuosum efficitur. Magis siquidem Deus pensat ex quanto quis agit, quam opus quod facit.

 

2. Multum facit, qui multum diligit. Multum facit, qui rem bene facit. Bene facit, qui communitati magis quam suae voluntati servit. Saepe videtur esse caritas, et est magis carnalitas; quia naturalis inclinatio, propria voluntas, spes rertributionis, affectus commoditatis raro abesse volunt.

 

3. Qui veram et perfectam caritatem habet, in nulla re se ipsum quaerit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat; nec in se ipso vult gaudere, sed in Deo, super omnia bona, optat beatificari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert, a quo fontaliter omnia procedunt, in quo finaliter omnes sancti fruibiliter requiescunt. O qui scintillam haberet verae caritatis, profecto omnia terrena sentiret plena fore vanitatis.

 

 

Consideratio

 

Extra caritatem Dei et proximi nulla prosunt opera ab hominibus laudata; sed sunt sicut vasa vacua oleum non habentia: et sicut lucernae in tenebris non lucentes (1). Superbus et ambitiosus gloriae temporalis laborem sine fructu habet. Omne opus bonum, propter Deum factum, laetificat conscientiam, illuminat mentem et ampliorem meretur gratiam (2). Revera fratres si quis oboedierit aut servierit fratri propter Deum, hic exhibet Deo maximum in sua subiectione honorem: et habebit in fine Christum sui laboris praemium ac sanctae servitutis remuneratorem ita dicentem. Quod uni de his fratribus meis minimis fecistis: mihi fecistis (3). Qui bene facit, bene habebit (4).

 

Caritas est bona voluntas in anima, quae non desinit recta operari, quamvis debilitas vel necessitas quandoque non permittat agere bonum, quod praetendit (5). Bona voluntas tua perfecte potest implere in paucis, quod optaveris facere in omnibus divitiis. Qui paratus est dare exiguum, cum habuerit parum, non utique tardabit dare maiora, cum Domino largiente ditior fuerit. In modico disce, quod in magno aestimas te facturum (6).

 

Sicut aqua et ignis contrariantur: sic caritas Dei et amor mundi non sociantur (7). Ille veram probatur habere caritatem; qui funditus odit mundi vanitatem: et carnalem fugit familiaritatem. Sancta quippe caritas non quaerit in hominibus solacium terrenum: sed spiritualem profectum. Nam animam potius pensat ad Dei imaginem factam: carnem vero ad malum proclivam refugit ut sibi nocivam (8).

 

Benevolus esto omnibus bonis et malis: et nulli onerosus. Neminem spernas, nulli noceas; afflicto condoleas, egeno subvenias: et numquam te extollas (9). Congaude bonis, sustine malos, ignosce delinquentibus, ora pro omnibus (10).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 49-52.

 

Notae:

(1) Sermones ad novicios 8, p. 6, p. 57, l. 20.

 

(2) Vallis liliorum c. 31, n. 3.

 

(3) Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 55, l. 13. Cf. Mt 25, 40.

 

(4) Hortulus rosarum c. 6, n. 2.

 

(5) Ib. c. 13, n. 2.

 

(6) De fideli dispensatore c. 1, § 6.

 

(7) De disciplina claustralium c. 11, P. 2, p. 306, l. 16.

 

(8) Ib. p. 307, l. 13.

 

(9) Alphabetum monachi lect. 2 et 13, P. 3, p. 317 319.

 

(10) Hortulus rosarum c. 8, n. 1.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: