THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XIV.
De temerario iudicio vitando
1. Ad te ipsum oculos reflecte, et aliorum facta caveas iudicare. In iudicando alios homo frustra laborat, saepius errat, et leviter peccat; se ipsum vero iudicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter iudicamus; nam verum iudicium propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus semper esset pura intentio nostri desiderii, non tam faciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri.
2. Sed saepe aliquid ab intra latet, vel etiam ab extra concurrit, quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte se ipsos quaerunt in rebus quas agunt, et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare, quando res pro eorum velle fiunt et sentire; si autem aliter fit quam cupiunt, cito moventur et tristes fiunt. Propter diversitatem sensuum et opinionum satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos et cives, inter religiosos et devotos.
3. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur, et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris vel industriae, quam virtuti subiectivae Iesu Christi, raro et tarde eris homo illuminatus; quia Deus vult nos sibi perfecte subici, et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere.
Consideratio
Si videris geri non recta: ne temere iudices tamen facta tibi ignota (1). Quidam de aliorum malis loquuntur: et suos defectus emendare neglegunt (2). Si recte iudicas et proximum emendare intendis, a te ipso incipe (3). Si proprios defectus caute consideres, aliorum facta parum ponderabis (4).
Amor sui intestinum malum: qui raro vincitur nisi Deus perfecte diligatur (5). Beatus, qui propter Deum et beneplacitum eius totum opus suum facit ex caritate cum pura intentione (6). Qui Deum pure quaerit: facile contentus erit. Qui se ipsum quaerit: se ipsum inveniet (7). Totum nihil est, nisi desistas te ipsum in aliquo quaerere.
Nullus hostis peior tibi, quam tu ipse tibi graviter commotus (4). Desine concupiscere, et desines indignari. Exterminat seminarium litis, qui obicit vitium cupiditatis. Non est magna ars et virtus, velle alios docere et corripere; sed se ipsum bene regere et correptiones pie suscipere et ferventer se in istis emendare, haec est magna sapientia apud Deum et homines (8).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 46-48.
Notae:
(1) Libellus spiritualis exercitii c. 4, P. 2, p. 337, l. 9.
(2) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 172, l. 27.
(3) Hortulus rosarum c, 15, n. 3.
(4) Ib. c. 10, n. 3.
(5) Sermones de vita et passione Domini 14, P. 3, p. 157, l. 9.
(6) Vallis liliorum c. 4, n. 2.
(7) Libellus de recognitione propriae fragilitatis c. 4, P. 2, p. 366, l. 20.
(8) Vallis liliorum c. 24, n. 2.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: