THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XIII.
De temptationibus resistendis
1. Quamdiu in mundo vivimus, sine tribulatione et temptatione esse non possumus. Unde in Iob scriptum est: Temptatio est vita humana super terram. Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa temptationes suas et vigilare in orationibus, ne diabolus locum inveniret decipiendi, qui numquam dormitat, sed circuit quaerens, quem devoret. Nemo tam perfectus est et sanctus, qui non habeat aliquando temptationes; et plene eis carere non possumus.
2. Sunt tamen temptationes homini saepe valde utiles, licet molestae sint et graves; quia in illis homo humiliatur, purgatur, et eruditur. Omnes sancti per multas tribulationes et temptationes transierunt et profecerunt. Et qui temptationes sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus, nec locus tam secretus, ubi non sint temptationes vel adversitates.
3. Non est homo securus a temptationibus totaliter, quamdiu vixerit: quia in nobis est, unde temptamur, ex quo in concupiscentia nati sumus. Una temptatione seu tribulatione recedente, alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habebimus, nam bonum felicitatis nostrae perdidimus. Multi quaerunt temptationes fugere, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere; sed per patientiam et veram humilitatem omnibus hostibus efficimur fortiores.
4. Qui tantummodo exterius declinat nec radicem evellit, parum proficiet; immo citius ad eum temptationes redient et peius sentiet. Paulatim, et per patientiam cum longanimitate Deo iuvante melius superabis, quam cum duritia et importunitate propria. Saepius accipe consilium in temptatione, et cum temptato noli duriter agere, sed consolationem ingere, sicut tibi optares fieri.
5. Initium omnium malarum temptationum inconstantia animi et parva ad Deum confidentia. Quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur: ita homo remissus et suum propositum deserens varie temptatur. Ignis probat ferrum, et temptatio hominem iustum. Nescimus saepe quid possumus; sed temptatio aperit quid sumus. Vigilandum est tamen praecipue circa initium temptationis; quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis nullatenus intrare sinitur; sed extra limen, statim ut pulsaverit, illi obviatur. Unde quidam dixit:
Principiis obsta, sero medicina paratur.
Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio et motus pravus, et assensio. Sicque paulatim ingreditur hostis malignus ex toto, dum illi non resistitur in principio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se cotidie debilior fit, et hostis contra eum potentior.
6. Quidam in principio conversionis suae graviores temptationes patiuntur, quidam autem in fine. Quidam vero quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli satis leniter temptantur, secundum divinae ordinationis sapientiam et aequitatem, quae statum et merita hominum pensat, et cuncta ad electorum suorum salutem praeordinat.
7. Ideo non debemus desperare, cum temptamur, sed eo ferventius Deum exorare, quatinus nos in omni tribulatione dignetur adiuvare; qui utique, secundum dictum Pauli, talem faciet cum temptatione proventum, ut possimus sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub manu Dei in omni temptatione et tribulatione, quia humiles spiritu salvabit et exaltabit.
8. In temptationibus et tribulationibus probatur homo, quantum profecit; et ibi maius meritum consistit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus sit et fervidus, cum gravitatem non sentit; sed si tempore adversitatis patenter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis temptationibus custodiuntur, et in parvis cotidianis saepe vincuntur, ut humiliati numquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.
Consideratio
Heu heu fratres multa pericula circumdant nos undique: scilicet caro diabolus, et mundus totus in maligno positus (1). Intestinum litigium ortum est inter carnem et spiritum; carne concupiscente contra spiritum ex poena peccati: et spiritu repugnante per rationem contra sensualitatem. Hanc rebellionem primus homo in statu innocentiae non senserat: quia spiritus Deo subiectus corporis vires rationis freno quiete regebat. Istud autem bellum intestinum durissimum est: et molestissimum omnibus nobis in carne corruptibili et peccatrice generatis et natis. Quid namque durius et molestius unicuique pacem desideranti; quam cotidie bellare contra se ipsum, niti contra naturam, restringere fomitem, vincere concupiscentiam intus prurientem? (2) Quid quaeris, quid cupis videre in mundo, ubi nihil est mundum? (3) Nullibi securitas ab adversario maligno, qui non dormit nec quiescit a temptando, sed circuit et quaerens, quem decipiat et molestet et a bonis exercitiis impediat et ab oratione cessare faciat (4).
Oportet hominem in initio niti praecavere malum: ne serpens lubricus foramen parvum inveniat, et tandem totum caput cum cauda violenter infigat (5). Si te sentis aliquo vitio moveri adhibe tempestive remedium: ne diutius differendo passio crescat et deterior fiat (6). Cogita de fine sine fine, et cessabit temptatio (7).
Non invenitur hic aliquod remedium, quo plene omnes vitiorum morbi sanentur, ita quod nullus motus concupiscentiae sentiatur; quia hoc futurae beatitudinis est donum sanctis promissum. Sed tamen gratia Dei iuvante possunt mali motus refrenari et occasiones peccandi vitari atque maculae contractae per singulos dies paenitendo lavari (8). Non est vitium tam grave, quin curari possit, si vulnus aperiatur et spiritualis medici consilium requiratur. Sed aliud est scire remedium, aliud adhibere remedium. Multi sciunt, quid agendum sit quidve cavendum, sed non adhibent diligentiam ad cordis orisque custodiam, ideo ex levi occasione trahuntur ad consueta vitia. In hac vita, quae tota temptatio dicitur, oportet cotidie certare et firmiter proponere et gratiam divinam implorare, donec status huius lubricae vitae et intestini certaminis fuerit finitus.
Esto benignus in fratrem temptatum, et ora pro tribulato sicut pro temet ipso (9). Quare vides de lapsu alterius? Qui stas, vide ne cadas (10). Cave superbiam, si non vis pati ruinam (11). Oportet omnino quod humilitas gloriam praecedat: et patientia victoribus coronam cum multis ictibus praeparet (12).
Saepe valde parva res, unde homo valde graviter temptatur in se ipso. Hoc Deus iuste permittit contingere, ut veraciter cognoscas, quod, si non potes parva vincere, non poteris graviora superare (13). Quid igitur restat facere? Ad Dominum confugere, ad Iesum clamare, gemere et plorare; ut ipse te semper adiuvet, confortet et custodiat, et post multa pericula ad se, ubi vera et aeterna pax est, benigne cum gratia perducat (14).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 39-46.
Notae:
(1) Sermones ad novicios 15, P. 6, p. 116, l. 21.
(2) Sermones ad novicios 19, P. 6, p. 163 sq, l. 30.
(3) Hortulus rosarum c. 2, n. 2.
(4) Vallis liliorum c. 10, n. 1.
(5) Sermones ad novicios 8, P. 6, p. 60, l. 1.
(6) De disciplina claustralium c. 5, P. 2, p. 289, l. 21.
(7) Hortulus rosarum c. 2, n. 1.
(8) De disciplina claustralium c. 5, P. 2, p. 289, l. 21.
(9) Hortulus rosarum c. 15, n. 3.
(10) Ib. c. 11, n. 3.
(11) De disciplina claustralium c. 2, P. 2, p. 277, l. 1.
(12) Sermones ad novicios 10, P. 6, p. 71 sq, l. 30.
(13) Hortulus rosarum c. 15, n. 2.
(14) Hospitale pauperum c. 9, n. 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: