THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT XII.

 

De utilitate adversitatis

 

1. Bonum nobis est, quod aliquando habeamus aliquas gravitates et contrarietates; quia saepe hominem ad cor revocant, quatinus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua re mundi ponat. Bonum est, quod patiamur quandoque contradictiones, et quod male et imperfecte de nobis sentiatur, etiam si bene agimus et intendimus. Ista saepe iuvant ad humilitatem et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus, quando foris vilipendimur ab hominibus, et non bene nobis creditur.

 

2. Ideo deberet se homo in Deo taliter firmare, ut non esset ei necesse multas humanas consolationes quaerere. Quando homo bonae voluntatis tribulatur vel temptatur, aut malis cogitationibus affligitur: tunc Deum sibi magis necessarium intellegit, sine quo nihil boni se posse deprehendit. Tunc etiam tristatur, gemit, et orat pro miseriis, quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere, et mortem optat venire: ut possit dissolvi et cum Christo esse. Tunc etiam bene advertit, perfectam securitatem et plenam pacem in mundo non posse constare.

 

 

Consideratio

 

Patiens esto et adversa libenter suscipe (1). Omnes electi adversis multis probati sunt, et cotidie probantur; ut in veritate humiliati, et probati in praesenti: in futuro gloriosius exaltentur. Quando in aliquo excedis non concidat cor tuum: nec desperes consuetudine prava vel subita commotione devictus; sed agnosce reatum tuum, confitereque delictum: proponens firmiter emendare et cavere de cetero prout oportet (2). Istis spinis et turbinibus retrahitur animus a delectationibus terrenis; excitatur cor ad amorem caelestium: exercetur homo per patientiam; discit compati afflictis, humiliatur in doloribus: conformatur Christi passionibus; fit magis compunctus, minus dissolutus: orat ferventius, gemit frequentius; taedet vivere, cupit dissolvi et esse cum Christo: quia non est pax in hoc mundo (3).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 37-39.

 

Notae:

(1) De tribus tabernaculis c. 3, n. 4.

 

(2) Libellus spiritualis exercitii c. 8, P. 2, p. 345 sq, l. 25.

 

(3) Sermones de vita et passione Domini 35, P. 3, p. 311, l. 6.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: