THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT XI.
De pace acquirenda et zelo proficiendi
1. Multam possemus pacem habere, si non vellemus nos cum aliorum dictis et factis, et quae ad nostram curam non spectant, occupare. Quomodo potest ille diu in pace manere, qui alienis curis se intermiscet? qui occasiones forinsecus quaerit? qui parum vel raro se intrinsecus colligit? Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt.
2. Quare quidam sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? Quia omnino se ipsos mortificare ab omnibus terrenis desideriis studuerunt: et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere atque libere sibi vacare potuerunt. Nos nimium occupamur propriis passionibus, et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro etiam unum vitium perfecte vincimus, et ad cotidianum profectum non accendimur: ideo frigidi et tepidi remanemus.
3. Si essemus nobis ipsis perfecte mortui, et interius minime implicati: tunc possemus etiam divina sapere, et de caelesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus et concupiscentiis liberi, nec perfectam sanctorum viam conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurrit, nimis cito deicimur, et ad humanas consolationes convertimur.
4. Si niteremur, sicut viri fortes, stare in proelio: profecto auxilium Domini super nos videremus de caelo. Ipse enim certantes et de sua gratia sperantes paratus est adiuvare: qui nobis certandi occasiones procurat, ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus, ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus.
5. Si omni anno unum vitium exstirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo e contrario saepe sentimus, ut meliores et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus, quam post multos annos professionis. Fervor et profectus cotidie deberet crescere; sed nunc pro magno videtur, si quis primi fervoris partem posset retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio, tunc postea cuncta possemus facere cum levitate et gaudio.
6. Grave est, assueta dimittere: sed gravius est, contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia, quando superabis difficiliora? Resiste in principio inclinationi tuae, et malam dedisce consuetudinem, ne forte paulatim ad maiorem te ducat difficultatem. O si adverteres, quantam tibi pacem et aliis laetitiam faceres, te ipsum bene habendo, puto, quod sollicitior esses ad spiritualem profectum.
Consideratio
Quaecumque ad te non pertinent, de his non iudices, nec te intromittas: ut pacem semper habeas (1). Potes te ipsum inquietare talibus et proficies nihil. Qui unum, quod super omnia est, solummodo quaerit, in pace multiplici erit conscientia eius (2).
Qui proficere vult, omni die incipere debet, nec ullum laborem abhorrere, nec aliquod tempus otiose praeterire (3). Multorum est incipere, paucorum proficere, paucissimorum ad perfectionem pervenire (4). Hodie aliquid inchoare, et cras modicum addere et sic diebus singulis virtutem virtuti, propositum proposito iungere, perficit hominem virtuosum, devotum, purum, sanctum et religiosum, Deo carum et hominibus gratiosum (5). Qui propter Deum sibi aliquam violentiam facit, Deus ipsi maiorem gratiam dabit: et cito in virum perfectum mutabitur (6).
Heu raro hic invenitur, qui Deum pure quaerat et se ipsum perfecte vincat et funditus relinquat. Utinam vel unum vitium perfecte superes aut aliquam malam consuetudinem dediscas! Consuetudo mala per bonam consuetudinem vincitur; et bona consuetudo tandem in naturam vertitur; ut quod primo fuit difficile, postea videatur leve ac facile (7).
Disce in omnibus te vincere: tunc pacem intus habebis (8).
Nec prius vera interna pax invenitur; nisi homo sibi ipsi sit mortuus et mundo: atque cotidie de novo mori se disponat. Quoniam omni die oportet me proponere, velle mori propter Christum et de novo incipere vitam meam emendare; et ad patiendum et moriendum disponere: et me ipsum vincere. Immo omni hora et tempore oportet me niti exire a me ipso et ad fundum me relinquere propter Christum: atque in eius amore mei ipsius amorem abnegare et nihilare. Nam tantum lucror: quantum pro Christo dimitto; et tantum proficio: quantum a me exeo (9).
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 33-37.
Notae:
(1) Parvum alphabetum monachi in schola Dei lect. 16, P. 3, p. 319, l. 29.
(2) De fideli dispensatore c. 1, § 27.
(3) Dialogus novitiorum c. 3, n. 2.
(4) Hortulus rosarum c. 4, n. 1.
(5) Epistula 1, n. 10.
(6) Brevis admonitio spiritualis exercitii P. 2, p. 423, l. 3.
(7) Ib. l. 6.
(8) De bona pacifica vita P. 2, p. 395, l. 8.
(9) De mortificata vita P. 2, p. 386, l. 16.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: