THOMAE A KEMPIS
DE IMITATIONE CHRISTI
LIBRI QUATUOR
TEXTUM EDIDIT,
C O N S I D E R A T I O N E S
AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM
THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT
HERMANNUS GERLACH
––––––––
LIBER I.
ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES
–––––
CAPUT X.
De cavenda superfluitate verborum
1. Caveas tumultum hominum, quantum potes; multum enim impedit tractatus saecularium gestorum, etiam si simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse et inter homines non fuisse. Sed quare tam libenter loquimur et invicem fabulamur, cum tamen raro sine laesione conscientiae ad silentium redimus? Ideo tam libenter loquimur: quia per mutuas locutiones ab invicem consolari quaerimus; et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare. Et multum libenter de his, quae multum diligimus vel cupimus, vel quae nobis contraria sentimus, libet loqui et cogitare.
2. Sed pro dolor, saepe inaniter et frustra. Nam haec exterior consolatio interioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum, ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quae aedificabilia sunt, loquere. Malus usus et neglegentia profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Iuvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio; maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.
Consideratio
Communiter omnes plus indigemus silere quam loqui (1). Tempus ad bene operandum datum est non ad otiandum: neque ad fabulandum neque ad iocandum (2). Saepe dicitur, quod statim (ut dictum est) poenitere incipit et numquam (si posset illaesum revocare) diceretur. Et utinam semel cadendo doceretur homo damno suo, ne iterum caderet! (3) O utinam tot bona verba dicas et ores, quot otiosa dixisti, et bona recogites et rumines, quot mala et noxia cogitasti! (4)
Cum humilibus et simplicibus Deum diligentibus libenter loquere et consiste (5). Confert etiam non modicam scientiae utilitatem studiosa et unanimis duorum sibi bene consentientium divina collatio. Unde Salvator noster ait: «Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (6).
Parvam habemus interiorem consolationem, quia tam facile et frequenter quaerimus exteriorem. Et ideo non meremur divinam accipere, quia libenter admittimus humanam et caducam. Si haberes Iesum crucifixum in corde tuo fixum, non exiret cito de ore tuo verbum vanum et otiosum. Sed quia non habes Iesum firmiter in corde tuo clausum, ideo saepe quaeris solacium forinsecum, debile et frivolum, parum iuvans intus a doloribus prementibus cor tuum. Solus enim Iesus praestat verum animae solacium et sanat omnes languores vitiorum. Cur audis vanos rumores saeculi, qui saepe te conturbant et distrahunt in corde? Quare negligis dulces sermones Christi, qui te consolari possunt et confortare in omni tribulatione tua die ac nocte? (7)
––––––––––––
Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 30-33.
Notae:
(1) De solitudine et silentio c. 2, n. 28.
(2) Sermones ad novicios 7, P. 6, p. 53, l. 1.
(3) De solitudine et silentio c. 2, n. 20.
(4) Manuale parvulorum c. 6, n. 2.
(5) Hospitale pauperum c. 3, n. 2.
(6) De fideli dispensatore c. 1, § 21. Cf. Mt 18, 20.
(7) Vallis liliorum c. 18, n. 5.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: