THOMAE A KEMPIS

 

DE IMITATIONE CHRISTI

 

LIBRI QUATUOR

 

TEXTUM EDIDIT,

 

C O N S I D E R A T I O N E S

 

AD CUIUSQUE LIBRI SINGULA CAPITA EX CETERIS EIUSDEM

THOMAE A KEMPIS OPUSCULIS COLLEGIT ET ADIECIT

 

HERMANNUS GERLACH

 

––––––––

 

LIBER I.

 

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES

 

–––––

 

CAPUT I.

 

De Imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi

 

1. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, dicit Dominus. Haec sunt verba Christi, quibus admonemur, quatenus vitam eius et mores imitemur, si velimus veraciter illuminari et ab omni caecitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum sit, in vita Iesu Christi meditari.

 

2. Doctrina Christi omnes doctrinas Sanctorum praecellit; et qui spiritum haberet, absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit, quod multi ex frequenti auditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Christi non habent. Qui autem vult plene et sapide Christi verba intellegere, oportet, ut totam vitam suam illi studeat conformare.

 

3. Quid prodest tibi, alta de Trinitate disputare, si careas humilitate, unde displiceas Trinitati? Vere, alta verba non faciunt sanctum et iustum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem, quam scire eius definitionem. Si scires totam Bibliam exterius, et omnium philosophorum dicta: quid totum prodesset sine caritate Dei et gratia? Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, praeter amare Deum et illi soli servire. Ista est summa sapientia, per contemptum mundi tendere ad regna caelestia.

 

4. Vanitas igitur est, divitias perituras quaerere et in illis sperare. Vanitas quoque est, honores ambire, et in altum statum se extollere. Vanitas est, carnis desideria sequi, et illud desiderare, unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est, longam vitam optare, et de bona vita parum curare. Vanitas est, praesentem vitam solum attendere, et quae futura sunt, non praevidere. Vanitas est, diligere, quod cum omni celeritate transit, et illic non festinare, ubi sempiternum gaudium manet.

 

5. Memento illius frequenter proverbii: Quia non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere et ad invisibilia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant conscientiam et perdunt Dei gratiam.

 

 

Consideratio

 

Ego, inquit Dominus, sum via; per me si introieris, salvaberis. Ego lux mundi: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (1).

 

Disce formam vitamque Iesu, in omni humilitate et simplicitate cordis imitari (2). Firmissima et tutissima via ad perfectionem et mentis illuminationem atque aeternae vitae introductionem: est conformari Filio Dei in omnibus virtutibus et moribus suis (3). Veni et disce in schola Dei viam humilitatis, mansuetudinis et patientiae: per quam possis Christo docente ad aeternae beatitudinis gloriam secure pervenire (4). Sequere Christum passibus amoris in vita tua per fidem caritate ferventem, ut dignus fias, videre eum facie ad faciem angelos beatificantem (5).

 

Mihi Christus vivere est: et mori lucrum. Igitur ad Dominum meum Iesum Christum oculi mei semper: quoniam ipse est regula mea et sapientia mea. Nam perfectio omnium virtutum relucet in eo tamquam in speculo mundo; nec potest aliquid melius et perfectius in omni libro et scientia inveniri et sciri et contemplari: quam in hoc libro vitae, et lumine vero omnem hominem illuminante, et praecipue pauperem spiritu in amorem sui transferente (6).

 

Mihi vivere Christus est et mori lucrum. O dulce et salutare verbum, numquam oblivioni tradendum. . . . Vere vivit et beate vivit: cui Christus est omnia in omnibus et super omnia singulariter dilectus. . . . Sic vivere est Christo vivere: et hoc est sibi ipsi mori et a se ipso deficere et maxime lucrari: quia hoc est mortem perdere et vitam aeternam invenire: in Christo Iesu Domino nostro (7).

 

Heu quantum delirat: qui ab hoc sanctissimo exemplari in mundo accenso, vel ad momentum breve, cordis oculum deflectit (8). Quid prodest, hic carnem delicate nutrire et postea in inferno gravissime torqueri? Et quid iuvat, hic laudari et honorari ab hominibus et in futuro confundi et condemnari cum impiis et daemonibus? Et quid proderunt tunc omnes divitiae? (9)

 

Omnia vanitas: honor, divitiae et potestas (10). Quid stultius, quam vana diligere et vera respuere? Quid perversius, quam Deum neglegere et hominem attendere? Quid amentius, quam mundum aspicere et caelum despicere? (11) O vanitas vanitatum, mundum diligere, et quae Dei sunt, minus curare (12). Totum vanum, lubricum et dolosum, praeter amare Deum et facere semper bonum (13). Beatius ergo, contemnere fallacem mundum et sequi veritatem (14).

 

–––––––––––

 

 

Thomae a Kempis De imitatione Christi libri quatuor. Textum edidit, Considerationes ad cuiusque libri singula capita ex ceteris eiusdem Thomae a Kempis opusculis collegit et adiecit Hermannus Gerlach. Editio tertia aucta et emendata. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURGENSIS. Friburgi Brisgoviae. SUMPTIBUS HERDER, TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. [1909], pp. 1-6.

 

Notae:

(1) De tribus tabernaculis c. 2, n. 4.

 

(2) Libellus spiritualis exercitii c. 7, Pars 2, p. 345, linea 1.

 

(3) De disciplina claustralium c. 13, P. 2, p. 309 sq, l. 26.

 

(4) Parvum alphabetum monachi in schola Dei lect. 23, P. 3, p. 321, l. 27.

 

(5) Hortulus rosarum c. 17, n. 4.

 

(6) Sermones de vita et passione Domini 11, P. 3, p. 136, l. 3. Cf. Phil 1, 21.

 

(7) De disciplina claustralium c. 13, P. 2, p. 311 sq, l. 15.

 

(8) Sermones de vita et passione Domini 11, P. 3, p. 135, l. 25.

 

(9) Vallis liliorum c. 14, n. 3; c. 25, n. 3.

 

(10) Hortulus rosarum c. 2, n. 2.

 

(11) Enchiridion monachorum c. 8, n. 2.

 

(12) Epistula quarta, n. 1.

 

(13) Hortulus rosarum c. 2, n. 2.

 

(14) Epistula quarta, n. 5.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
DE IMITATIONE CHRISTI

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: