INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO SECUNDA.
DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––
CAPUT VIII
De MISSA ejusque partibus et caeremoniis
––––
QUAESTIO. 1. Quaenam sunt, ut rite Missa celebretur, praevie necessaria? (1)
R. 1° Oportet ut sanctus sit locus, in quo celebranda est Missa; id est debet esse, quantum fieri potest, ecclesia solemni ritu consecrata, vel saltem oratorium ab episcopo benedictum.
2° Altare, in quo sacrosanctum Christi corpus reponendum est, ex antiquissima Ecclesiae consuetudine reliquias Sanctorum inclusas habere debet, nec prius ad sacrificium adhiberi, quam prolixa ab Episcopo caeremonia fuerit consecratum.
3° Ipsa quoque sacra vasa atque indumenta, quibus ad altare est usus, suas habent benedictiones speciales, quae omnia eo tendunt, ut augustissima tanti mysterii Majestas, rebus hisce sensibilibus fidelium animis altius inferatur.
Q. 2. Quot sunt praecipuae Missae partes?
R. Commode reduci possunt ad has sex: precatio, doctrina, oblatio, consecratio, communio, et gratiarum actio; quae singulae prout in solemni Missa peraguntur, paucis expendendae sunt.
Q. 3. Quid igitur complectitur prima Missae pars, quae precatio dicitur?
R. Ubi solemne Missae celebrandi tempus advenit (quod est inter tertiam et sextam diei horam, majori jam officii divini parte decantata) sacerdos post privatas preces, psalmosque recitatos, et mysterii mox celebrandi attentam considerationem, aquam benedicit, qua populum deinde aspergit, tum ut baptismi memoriam renovet, tum ut adferendae ad sacrificium munditiei et sanctitatis admoneat.
Tum comitante diacono, subdiacono ac pluribus acolythis incensum et luminaria deferentibus, et singulis ordini suo convenienter indutis, ad altare solemni pompa procedit, choro interim antiphonam, et psalmum canente, qui hac de causa introitus dicitur.
Cum sacerdos ad altare pervenit, ad imum gradum stat, et profunde inclinatus peccata sua generatim confitetur, Sanctorum, et ministrorum adstantisque populi precibus se commendans, qui vicissim etiam confitentur; quae quidem confessio idcirco adhibetur, ut quotidianorum, occultorumque delictorum poenitenti animo a Deo venia postuletur, animisque quoad fieri potest, purgatis ad tremenda mysteria accedatur, eademque de causa mox iteratur aliquoties Kyrie eleïson, id est, Domine miserere.
Confessione peracta, sacerdos ascendit ad altare, quod cum Jesum Christum repraesentet, venerabundus osculatur; Sanctos commemorans quorum istic reliquiae quiescunt: tum thurificat, et salutato populo orationem pronuntiat, quam quod omnium quodammodo in se vota ac desideria complectatur et colligat, collectam dicimus. Ad hanc omnes respondent amen, quod est hebraïce fiat, ut se oranti sacerdoti unanimiter consentire significent. Hactenus prima pars, quam precationem supra vocavimus.
Q. 4. Quid vero continet secunda pars, quae ad doctrinam et instructionem pertinet?
R. Post orationem a sacerdote pronuntiatam, subdiaconus lectionem veteris aut novi Testamenti recitat, quae dicitur epistola, quia plerumque e Pauli aliorumve Apostolorum epistolis desumpta est, continetque doctrinam illius diei ofiicio congruentem. Hanc lectionem sequitur cantus alleluia, quod est hebraïce Laudate Deum, cui versiculus e psalmis subjungitur.
Diaconus interim flexis genibus orat, ut se annuntiando evangelio Deus idoneum praestet, acceptaque sacerdotis benedictione ad locum ei lectioni deputatum procedit, omnibus altaris ministris cum luminaribus et incenso comitantibus. Librum Evangeliorum diaconus sublimem defert, cui assurgunt omnes, stantque dum legitur, tum ut reverentiam significent, qua verbum Dei, incarnatamque sapientiam cujus liber ille signum est, prosequi debent Christiani omnes, tum ut promptos se exhibeant ad implenda ea, quae evangelica lex praescribit. Tum veteri more sacerdos cathedram conscendit, populumque vulgari sermone alloquens, Evangelium modo lectum exponit, moribusque emendandis accommodat. Fidem suam deinde sacerdos cum populo profitetur Constantinopolitano symbolo, quod statim recitatur.
Caeterum hucusque olim divino officio sinebantur interesse Catechumeni, qui ad fidem baptismique gratiam praeparabantur, ac deinde dimittebantur, ne secretiori mysteriorum celebrationi assisterent. Id autem missa Catechumenorum dicebatur.
Q. 5. Quid complectitur tertia Missae pars, quae oblatio dicitur?
R. Post symbolum recitatum, sacerdos populo iterum salutato, panem et vinum offert materiam sacrificii, mox in Christi corpus et sanguinem convertenda: qua consideratione jam inde hostia immaculata a sacerdote nuncupantur.
Panis Azymus, id est non fermentatus, esse debet ex more Ecclesiae Romanae. (2) Vino paululum aquae admiscendum est, partim ad exhibendam aquam illam, quae ex Christi mortui latere una cum sanguine manavit: partim ad demonstrandam, tum divinae naturae cum humana, tum fidelis populi cum Christo conjunctionem: at maxime quod Christus Dominus ita fecisse credatur.
Sacerdos oblata thure perfundit, Angelosque precatur, ut odorem aromatum, id est preces nostras isto incenso significatas, ante Deum perferant. Tum populi oblationes accipit; at prius singulis osculandam praebet patenam: quod osculum, signum quoddam pacis est perfectaeque inter fideles reconciliationis atque concordiae, quam quidem (3) expresso mandato a fidelibus suis Christus haberi voluit, priusquam munus ad altare offeratur. Offeruntur deinde cerei, pecunia, vel alia quaelibet, a fidelibus sponte collata, in clericorum et pauperum alimenta, ecclesiarumve ministeria.
Oblationibus acceptis, manus abluit sacerdos, munditiam a Deo postulans, tam sublimi sacrificio conficiendo necessariam: seque circumstantium orationibus commendat, ut suum communeque fidelis populi sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.
Q. 6. Quid involvit quarta pars, quam consecrationem appellavimus?
R. Orationem secretam, in quam oblatio desinit, concludit sacerdos praefatione, qua populum monet ut sursum corda ad Deum habeant, gratiasque agant omnipotenti Creatori per Jesum Christum Dominum nostrum. Tum prosequens orat, ut sua omniumque fidelium voces conjungi mereantur angelicis laudibus, quibus indesinenter proclamant, (4) sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus (5) Sabaoth.
Sic igitur comparati, animis supra terrena omnia sublatis, et una cum coelestium spirituum agminibus omnipotentis Dei Majestatem adorantes, summa reverentia exspectamus unicum ejus Filium, ad verba sacerdotis, Spiritus sancti virtute mox in altare descensurum.
Sacerdos interim secreto recitat eas preces, quae Canon dicuntur, id est regula Eucharistiae consecrandae; quaeque, quodcumque celebretur officium, numquam mutantur. Is autem Canon orationibus continetur omnino quinque.
Prima sacerdos orat (6) pro universa Ecclesia, ac nominatim pro summo Pontifice, et episcopo proprio: pro iis deinde quos speciatim commemorare libet, omnibusque circumstantibus. Mox in spiritu communionis Sanctorum memoriam recolit, B. Virginis Mariae, Apostolorum sanctorumque aliquot martyrum, quorum nos precibus postulat adjuvari.
Secundam orationem recitans, (7) manus extensas tenet super oblata, postulans ut oblationem nostram Deus placatus accipiens, jubeat ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum suorum grege numerari.
Tertiam orationem recitans, (8) Eucharistiae narrat institutionem eamque ipsis Christi verbis consecrat, statimque Christum praesentem adorat ac populo adorandum exhibet. Orationem hanc tertiam prosequens, offert Deo in Passionis, Resurrectionis, et Ascensionis Filii sui memoriam, panem vitae aeternae et calicem salutis perpetuae; nempe Jesu Christi corpus et sanguinem, orans ut sacrificium, quod ex parte rei oblatae non potest illi non esse acceptissimum, etiam ex parte offerentis acceptum habeat, sicuti accepta habere dignatus est munera Abel, Abrahae et Melchisedechi, hujus figuras: et quicumque ejus participes fuerint, benedictione coelesti et gratia repleantur.
Oratione quarta (9) defunctos fideles Deo sacerdos commendat: tum privatim quos placet, tum omnes universim.
Quinta denique oratione (10) complures iterum Sanctos sacerdos commemorat, et pectore percusso postulat, ut nobis quoque peccatoribus Deus partem aliquam et societatem cum Sanctis suis, non nostris meritis, sed sua misericordia donare dignetur. Demum sacram hostiam super calicem attollit, sanctissimamque Trinitatem venerans, omnem illi honorem et gloriam deberi profitetur.
Q. 7. Quid quinta Missae pars, communio complectitur?
R. Incipit illa ab Oratione Dominica, qua inter caetera etiam panis quotidianus et supersubstantialis postulatur, panis ille verus, qui de coelo descendit.
Deinde sacerdos hostiam trifariam dividit, Christum imitatus, qui panem, cum consecravit, fregit, quo factum est ut ab initio hoc sacrificium nomine (11) fractionis panis saepe appellaretur. Unam ex his particulis sacerdos immittit in calicem, ut expressius designetur, unum esse corporis et sanguinis Christi sacramentum.
Post haec pax postulatur, id est, concordia charitasque perfecta, qua instructi fideles ad agnum immaculatum digne accedere possint: in cujus pacis signum, olim complectebantur invicem, hodie multis in locis instrumentum isti usui destinatum populo osculandum datur.
Aliquot deinceps preces ad Christum in sacramento praesentem sacerdos dirigit, postulans ut digne et utiliter ipsum percipere mereatur. Tum se percusso ter pectore, palam protestatus indignum, sub utraque specie communionem accipit, quam communicaturis fidelibus, ex hodierno Ecclesiae more sub unica panis specie distribuit. Et priscis quidem temporibus, quicumque sacrificio intererant, etiam participabant oblatione et communione: (12) optaretque Ecclesia tantum hodieque esse fidelium zelum atque fervorem, ut more primorum Christianorum reipsa digne communicare possent, quoties sacrificio assistunt: quare spiritu saltem, sanctisque animi affectibus communicandum est.
Q. 8. Quid demum sexta atque ultima Missae pars gratiarum actio?
R. Ea sacerdos immensae Dei majestati gratias agit, suo et fidelium nomine, de inaestimabili dono et munere ipsius largitate percepto; supplicans ut illius sacratissima virtus in nobis perpetuo perseveret. Tum diaconus populum dimittit, eique sacerdos benedicit. Denique recentiori Ecclesiae instituto, initium evangelii S. Joannis in fine recitatur, ut dominicae incarnationis beneficium grato animo, iterato recolatur.
Hactenus partes et caeremoniae Missae, praecipue solemnis, paucis expensae sunt.
Q. 9. Quid vero de Missis privatis quae sine ministris et communicantibus celebrantur?
R. Etsi in iis non ita eluceat sacrificii majestas, eas tamen jam pridem Ecclesiae usus admisit, nec minus sacrificium verum atque integrum in illis perficitur, quamvis populi nec oblatio nec communio fiat, nec quisquam praeter unum ministrantem assistat.
Q. 10. Quo pacto sacrificio Missae fructuose assistitur?
R. Sola corporis praesentia non sufficit, si mens interea alio divagetur, rebusque aliis praeter Deum intenta sit. Is optime faciet, qui et doctrinae in Missa tradendae intentus erit, et sacerdotis actioni ac precibus quantam poterit attentionem adhibebit, paremque in omnibus affectum conjunget.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 137-143.
Notae:
(1) Haec quae sequuntur ex Catechismo historico magna ex parte desumpta sunt, parte 2, lect. 45, 46, 47, 48 et 49.
(2) Conc. Trid., Sess. 23, c. VII.
(3) Matth. V, 23.
(4) Isai. VI, 3.
(5) Id est, exercituum.
(6) Te igitur.
(7) Hanc igitur..
(8) Quam oblationem.
(9) Memento.
(10) Nobis quoque.
(11) Act. II, 46, etc.
(12) Conc. Trid., Sess. 22, cap. VI.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXIX, Kraków 2019
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: