INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO SECUNDA.

 

DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––

 

CAPUT IV

 

De Sacramento Confirmationis illiusque caeremoniis

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quid hoc loco intelligitur confirmationis nomine?

 

R. Sacramentum novae Legis quo baptizatis, sacro chrismate frons inungitur ab episcopo, ut accepta Spiritus Sancti virtute, donorumque ejus plenitudine, in Christi milites adscribantur, nec erubescant fidem ejus, legemque evangelicam profiteri.

 

Q. 2. Unde probatur confirmationem esse novae Legis sacramentum?

 

R. Testimonium habet a divina Scriptura, secundum Patrum et Ecclesiae concordem sententiam atque interpretationem. Etenim quando Apostoli, (ut in Actuum c. VIII et XIX legitur) super baptizatos manus imposuerunt, ut nova illis et amplior Spiritus Sancti gratia conferretur, signo usi sunt visibili divinitusque instituto, quo etiamnum hodie utuntur episcopi, qui Apostolorum vices gerunt et locum tenent. Nihil igitur aliud quam confirmationis sacramentum eo ritu, Apostoli ministrarunt. Et quamvis non jam amplius, ut olim, Spiritus Sancti praesentia sensibiliter declaretur (quod quidem fundandae propagandaeque Ecclesiae necessarium erat), non tamen Christus fideles suos deinceps frustratos voluit praecipuo effectu, qui est, ut donorum Spiritus Sancti abundantia interius roborentur et confirmentur.

 

Q. 3. Quis huic sacramento suscipiendo idoneus est?

 

R. Quisquis est baptizatus, nec adhuc confirmatus; hoc enim sacramentum de eorum numero est, quae sine sacrilegio iterari non possunt. Olim quidem mox post baptismum impendebatur, etiam parvulis, quod in Ecclesia Orientali servatur usque hodie. Verum jam pridem mos ille desiit in Ecclesia nostra Occidentali, in qua rationis usus plerumque exspectari solet priusquam hoc sacramentum conferatur, tum ut Christianus suscepti sacramenti perpetuo memor sit, et extra periculum iterandi: tum ut majori cum fructu suscipiatur in ea aetate, in qua et sui compos est, et tentationibus incipit esse obnoxius.

 

Q. 4. Quae vero dispositio necessaria est, ut fructuose suscipiatur?

 

R. Primum quidem oportet, ut praecipua christianae religionis capita jam noverit, qui post adeptum rationis usum accedit.

 

Deinde ut gratiam atque innocentiam baptismalem, vel conservarit, vel per poenitentiam recuperarit.

 

Q. 5. Quis hujus sacramenti minister est?

 

R. Solus episcopus id ex officio administrat; quod quidem Scriptura sacra aperte insinuat, cum c. VIII Actuum Apostolorum, Petrus et Joannes missi fuisse leguntur, ut Samaritanos a Philippo jam baptizatos, impositione manuum confirmarent, et Spiritus Sancti plenitudine impertirent. Id quoque constans Patrum traditio, et Ecclesiae decisio manifestant.

 

Q. 6. Quae hujus sacramenti materia, quaenam forma?

 

R. Materia ex oleo et balsamo mixta est, quae ab episcopo consecrata (1) sacri chrismatis nomen jam olim obtinuit.

 

Forma verborum haec praescripta est: Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

 

Q. 7. Qualis et quanta est hujus sacramenti suscipiendi necessitas?

 

R. Talis, ut qui prae contemptu aut supina negligentia suscipere omittit, non leviter peccet: utpote Deo et Ecclesiae inobediens, ac sibi ipsi injurius, dum sciens et prudens tam potenti ad salutem subsidio semetipsum privat.

 

Q. 8. Quis hujus sacramenti effectus?

 

R. Primo, sicut per baptismum renascimur, ita per hoc sacramentum in Christo roboramur, virtute ac donis Spiritus Sancti, adversus tentationes tum interiores tum exteriores, easque praecipue quibus a Christi fide nos daemon nititur avocare.

 

Secundo, indelebilis animae character imprimitur, quo sicut in baptismo Deo consecramur in filios, ita hic Christo adscribimur in milites, ut ejus honorem et gloriam ad mortem usque fortiter tueamur.

 

Q. 9. Quid sacrae significationis habent hujus sacramenti ritus et caeremoniae?

 

Primo, chrisma, ut jam dictum est, adhibetur ex oleo et balsamo confectum: oleum quod ex se emollit atque confortat, indicat hujus sacramenti virtute jugum Domini suave nobis effici, nosque ad illud constanter ferendum, roborari. Balsamum quod natura sua fragrantissimi odoris est et a corruptione praeservat, indicat nos ab infectione peccati expurgatos, quovis loco ac tempore suavissimum virtutis odorem spirare oportere.

 

Secundo, post manus capiti impositas, pollice suo sacro chrismate tincto, signum crucis format episcopus in fronte confirmandi, ut quia in fronte sedes pudoris est, intelligamus hoc sacramentum debere in nobis id operari, ut nullo unquam tempore erubescamus fidem Christi, aut crucem ejus, quo ille instrumento nostram ac totius mundi redemptionem operatus est.

 

Tertio, levem alapam confirmato impingit episcopus, ut christianam militiam invicta patientia sibi exercendam et ornandam esse, perpetua memoria retineat.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 122-125.

 

Notae:

(1) Vide S. Aug., lib. XV de Trinit., cap. 15. Item Tertull., lib. de resurrect. carnis. S. Basil., de Spir. Sanct., cap. 97.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: