INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO SECUNDA.

 

DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––

 

CAPUT II

 

De Sacramento Baptismi

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quid est baptismus?

 

R. Est primum novae Legis, maximeque necessarium sacramentum, quo dum corpus extrinsecus abluitur, (1) anima interius ab omni peccati labe mundatur, et Spiritus Sancti donis exornatur.

 

Q. 2. Cur hoc primum novae Legis sacramentum esse dicitur?

 

R. Quia illud est, quo primum Ecclesiae filii constituimur, jusque adipiscimur, ut suis locis atque temporibus alia sacramenta suscipere, caeterasque Matris nostrae praerogativas participare possimus, ideoque sacramentorum janua vulgo dici solet.

 

Q. 3. Quomodo maxime necessarium est hoc sacramentum?

 

R. Quia non solum adultis, sed etiam parvulis prorsus ad salutem necessaria est hujus sacramenti susceptio. Etenim nascuntur omnes (2) filii irae: opus igitur habent etiam parvuli emundatione peccati, nec possunt absque hoc sacramento mundari, et in filios Dei regenerari; nam generaliter legislator Christus edixit: (3) Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

 

Q. 4. Nullone unquam casu, sine suscepto reipsa baptismo, justitia, aut salus obtineri potest?

 

R. Si quis in fide instructus ardenti voto et perfecta charitate baptismum desiderans, eum nequeat adipisci, (4) huic voluntas pro facto reputatur, cum factum excludat necessitas. Caeterum parvulis, utpote propriae voluntatis usu destitutis, nulla sine baptismo salutis spes est, (5) nisi in Christi odium occidantur, sicque in suo quodammodo sanguine baptizentur.

 

Q. 5. Quaenam hujus sacramenti materia est, quaenam forma?

 

R. Materia unice necessaria est (6) aqua simplex et naturalis, quae sicut natura sua sordes corporis abluere solet, ita aptissima est ad significandum baptismo animam mundari a peccatis, hominemque justum ac sanctum effici: verbum in quo sacramenti forma consistit, ex Christi praescripto (7) sic habet: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

 

Caeterum modo veri nominis ablutio habeatur, indifferens est ad sacramenti efficientiam, utrum illa immergendo, an aspergendo, aut infundendo fiat, nisi quod Ecclesiae ritus hodie usu receptus servandus est.

 

Q. 6. Cujus id munus est baptismum administrare?

 

R. Proprium est munus sacerdotum, qui tamen illud, ubi justa est ratio, Diaconis committere possunt. Ast ubi necessitas vehementer urget, baptizare potest alius quiscumque, vir aut femina, ne impiis quidem aut (8) Haereticis exceptis, modo a forma Ecclesiae et ejus verbis conceptis non recedatur, adsitque intentio faciendi quod facit Ecclesia et Christus instituit.

 

Q. 7. Quem fructum et effectum praestat baptismus rite susceptus?

 

R. Primum quidem id efficit, ut impio, plene peccata omnia condonentur atque tollantur, sublatis etiam poenis quaecumque iis ex divina Justitia pro futuro saeculo respondebant.

 

Secundo id praestat, ut baptizatus plane innovetur, ac vere innocens, justus, sanctus, et coelesti gloria dignus in Christo efficiatur. Ut jure a Paulo dictum sit omnibus baptizatis (9): Abluti estis, sanctificati estis, justificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

 

Tertio characterem hoc sacramentum animae imprimit prorsus indelebilem, quo Christiani ab infidelibus perpetuo discernuntur. Atque hinc non nisi (10) unum pro singulis baptisma, ita ut sine sacrilegio scienter iterari non possit, ne quidem si ab Haereticis primum collatum fuerit, si modo constet rite administratum fuisse; alioquin si de hac re merito ambigatur, sub conditione repeti solet.

 

Q. 8. Quis memoratos illos baptismi effectus ac fructus percipit?

 

R. Characterem recipit quisquis legitime baptizatur. Caeteros quoque effectus semper percipiunt parvuli, quippe qui nullum perversae voluntatis obstaculum adferre possint. Adulti autem tunc demum priores illos baptismi fructus consequentur, si vera fide imbuti, cum anteactorum criminum sincera detestatione serioque novae vitae proposito ad baptisma accesserint.

 

Q. 9. Cum inter originalis peccati poenas enumerentur etiam concupiscentia, omnesque hujus vitae miseriae et aerumnae, cur et illae baptismo non auferuntur?

 

R. Haec omnia tum ad memoriam noxae originalis, et infelicissimae sortis ex qua, Deo miserante, erepti sumus, tum praecipue (11) ad agonem relicta sunt, ut baptizati hac occasione vigilantius Dei gratiam quaerant, ad coelestem patriam ferventius anhelent, virtutes studiosius exerceant, fortiusque certando majorem sibi gloriam parent.

 

Caeterum concupiscentia in renatis manens, etsi (12) ex peccato orta est et ad peccatum inclinat, ideoque interdum in sacris Litteris peccatum dicitur, minime tamen per se peccatum est, neque nocere potest iis qui consensum subtrahentes, viriliter reluctantur. Itaque, ut apostolus docet (13): nihil damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum, quique (14) veterem hominem exuentes, de die in diem secundum interiorem hominem renovantur, id quod proprium esse debet omnium baptizatorum.

 

Q. 10. Quid a nobis requirit, acceptum tanti sacramenti beneficium?

 

R. 1° Assiduam animi gratitudinem, ut praedicemus, amemus et celebremus eum, (15) qui secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Dominum nostrum: ut justificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae.

 

2° Ut quisque (16) Christianus agnoscat dignitatem suam, et divinae consors factus naturae, caveat in veterem vilitatem degeneri conversatione redire: at econtrario totam vitam illi consecret, cujus munere ab infelicissimo damnationis statu eductus, et in spem coelestis hereditatis adductus est.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 114-118.

 

Notae:

(1) Vide Tit. III, 5.

 

(2) Ephes. II, 3. Vide Trid. Sess. 5, Can. 4.

 

(3) Joann. III, 5. Trid. Sess. 7, de Bapt. Can. 5.

 

(4) S. Bernard. Epist. 77.

 

(5) Marc. VIII, 35. Vide S. Leon. Serm. 2, de Epiphan.

 

(6) Concil. Trid. Sess. 7, de Bapt. Can. 2.

 

(7) Matth. XXVIII, 19.

 

(8) Concil. Trid. Sess. de Bapt., Can. 4.

 

(9) 1 Cor. VI, 11.

 

(10) Ephes. IV, 5. Symbol. Constantinop.

 

(11) Concil. Trid. Sess. 5, Can. 5.

 

(12) Ibid.

 

(13) Rom. VIII, 1.

 

(14) Ephes. IV, 22 et seqq.

 

(15) Tit. III, 5, 6 et 7.

 

(16) S. Leo, Serm. 1 de Nativ.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: