INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO SECUNDA.
DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––
CAPUT XII
De Absolutione et Satisfactione
––––
QUAESTIO. 1. Quis sacramenti poenitentiae minister est?
R. (1) Fide catholica certum est, non quosvis fideles indifferenter atque promiscue, sed solos episcopos et sacerdotes, institutos a Christo esse hujus sacramenti ministros; qui etsi mali fuerint et perversi, absolvendi tamen potestatem nullo modo amittunt.
Q. 2. Omnesne sacerdotes eam potestatem exercere possunt?
R. Omnibus quidem in sua ordinatione ea potestas traditur: sed haec exerceri non potest nisi in subditos. Necesse est igitur, ut praeter potestatem ordinis, habeatur et jurisdictio, quam per se in suas oves habent pastores, alii vero per episcopi delegationem in hos aut illos dioeceseos fideles.
Q. 3. Habentne inferiores sacerdotes potestatem absolvendi a peccatis omnibus quantumvis enormibus?
R. Nullum quidem est peccatum adeo nefarium, quod potestate a Christo Ecclesiae tradita remitti non possit; verum ut graviora scelera vehementius formidentur, dum presbyteris absolvendi potestatem communicant episcopi, certos casus reservare solent, quibus absolutio ab ipsismet, aut presbytero ad eam rem specialiter deputato, qui poenitentiarius dicitur, petenda sit. Sunt et Summo Pontifici casus quidam singulariter reservati. Caeterum in mortis discrimine nulla reservatio locum habet (Conc. Trid., Sess. 14, cap. VII), at quivis presbyter a quibusvis criminibus moribundum, modo poeniteat, absolvere potest, si desit confessarius qui etiam extra mortis articulum a peccatis reservatis absolvere queat.
Q. 4. Quod confessarii munus est, et qualis deligendus?
R. Cum partes hic sustineat et judicis et medici, prior muneris ejus pars est, ut gravium leviumque delictorum differentias, eorumque causas et effectus perspecta habeat: possitque praeterea eos, qui absolutionis beneficio idonei sunt, ab inidoneis internoscere; ut juxta Christi instituentis voluntatem peccata vel remittat vel retineat.
Altera officii ejus pars est, ut congruas singulis poenas injungat, et opportuna contra tentationes remedia praescribat, justumque peccati horrorem ingeneret. Qui hac doctrina, prudentia et bonitate praeditus est confessarius, in directorem conscientiae prudenter eligitur. At qui tanti sui muneris aut ignarus, aut incurius est, vitia palpans potius quam emendans, et aliis inutilis et sibi ipsi noxius est. (2) Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
Q. 5. Debetne sacerdos aliquando negare aut differre beneficium absolutionis?
R. (3) Omnino certum est id aliquando tum pro sua, tum pro poenitentis salute, facere eum debere: nam quemcumque tam male affectum judicat, ut inutile ipsi foret hoc sacramentum, hunc absolvere sacerdos non potest, quin se cum illo damnationi reddat obnoxium. Neganda itaque aut certe differenda est absolutio iis, qui dogmata ad salutem necessaria ignorant; ut si ne quidem substantiam eorum teneant, quae in symbolo et decalogo continentur. Qui conscientiam discutere neglexerunt. Qui debita contritione destituti sunt, sive quod de peccatis non doleant, aut solius commodi temporalis intuitu moveantur: sive quod omnem imposterum peccandi voluntatem non abjecerint. Qui non sunt parati aliena, quae injuste possident, restituere, occasionemve proximam delinquendi fugere. Qui in eadem flagitia sine emendationis spe verisimili identidem relabuntur. Qui inimico parcere et reconciliari renuunt. Denique qui impositam a sacerdote poenam quae rationi et justitiae consona sit, suscipere et implere detrectant.
Q. 6. Estne necessarium, ut poenitenti satisfactoriam aliquam poenam sacerdos imponat?
R. Est utique, nam satisfactio tertia hujus sacramenti pars est, ad illius integritatem ex Christi voluntate necessaria.
Q. 7. Qua in re fundatur nostrae satisfactionis necessitas?
R. In hoc scilicet, quod dimissa culpa, non semper a Domino universa etiam poena dimittatur: sed plerumque temporalis poenae reatus aliquis perseveret, qui digna satisfactione expiandus est (4). Et certe divinae justitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint, aliter vero, qui semel a peccati et daemonis servitute liberati, et accepto Spiritus Sancti dono, scienter templum Dei violare, et Spiritum Sanctum contristare non formidaverint: Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ne occasione accepta, peccata leviora putantes, velut injurii et (5) contumeliosi Spiritui Sancto, in graviora labamur (6) thesaurizantes nobis iram in die irae.
Q. 8. Quid satisfactione nostra opus est, postquam Christus satisfactionem pro nobis obtulit, cujus immensum est pretium?
R. (7) Nostra, sine illa, satisfactio non profuisset, nam quod vim ullam habeat, et a Patre acceptetur, id totum a Christi satisfactione procedit. Voluit tamen ille nos sibi conformes effici, et ad profectum nostrum atque cautelam dignos poenitentiae fructus facere, quos per Christum offeramus Patri, conjunctos satisfactioni illi, qua nobis offensam Dei Majestatem propitiavit.
Q. 9. Quibus praecipue operibus satisfactio perfici solet?
R. Tribus illis, quae triplici malorum concupiscentiae opponuntur: jejunio, eleëmosyna et oratione; jejunio caeterisque corporis castigationibus fraenanda et expianda est carnalis illa voluptas, quae in illicitis sensuum oblectamentis sita est. Eleëmosyna purganda est avaritia, et quas progenerat soboles, furtum, rapina, caeteraque omnis iniquitas. Oratione denique domanda superbia est. Ita fit, ut caro subjugetur spiritui, spiritus subdatur Deo.
Q. 10. Cujusmodi satisfactio poenitentibus imponenda est?
R. (8) Salutaris atque conveniens pro qualitate criminum et poenitentium facultate, ita quidem, ut eos a peccato avocare et coërcere natae sint, cautioresque et vigilantiores in futurum poenitentes efficiant. Alioquin si peccatis forte conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant sacerdotes, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis injungendo, alienorum peccatorum, docente Concilio Tridentino, participes efficiuntur. Necesse est itaque prae oculis habeant Christi sacerdotes, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 156-159.
Notae:
(1) Concil. Trid., Sess. 14, cap. VI.
(2) Matth. XV, 14.
(3) Vide Rituale Rom.
(4) Concil. Trid., Sess. 14, cap. VIII.
(5) Hebr. X, 29.
(6) Rom. II, 5.
(7) Vide Exposit. Doctrinae cathol. Episcopi Meldens., art. 8.
(8) Concil. Trid., Sess. 14, cap. VIII.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXXII, Kraków 2022
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: