INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO SECUNDA.
DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––
CAPUT XI
De Confessione
––––
QUAESTIO. 1. Estne peccatorum confessio ex divino praecepto sacerdoti Jurisdictionem habenti facienda ab eo, qui post baptismum lapsus est?
R. (1) Est prorsus illi, qui baptismalem innocentiam lethali aliquo crimine perdiderit. Etenim Dominus noster Jesus Christus, ascensurus ad Patrem, sacerdotes sui vicarios reliquit, judicesque constituit, ut peccata lapsorum aut remitterent aut retinerent: hoc porro judicium sine causae cognitione exerceri non potest; neque in poenis injungendis servari posset aequitas, si in genere dumtaxat, et non potius in specie ac sigillatim sua ipsi peccata poenitentes declararent. Hanc autem confitendi necessitatem lapsos subire Christus voluit, tum ut humilientur, tum ut a sacerdotibus ceu animarum medicis, congrua malis suis remedia consequantur.
Q. 2. Quaenam peccata in confessione necessario exprimenda sunt?
R. Mortalia omnia, quorum post diligentem sui discussionem, conscientiam habet poenitens, etiamsi occultissima illa sint, et tantum adversus duo ultima decalogi praecepta commissa, quae nonnumquam animam gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur.
Q. 3. Quid vero de peccatis venialibus, quibus a Dei gratia non excludimur, et in quae frequentius labimur?
R. (2) Illa, etsi recte et utiliter, citraque praesumptionem in confessione dicantur, quod piorum hominum usus demonstrat; taceri tamen citra culpam, multisque aliis modis expiari possunt.
Q. 4. Quid si mortale aliquod peccatum omissum fuerit?
R. Si id aut scienter, aut ex gravi examinis defectu contigerit, non tantum nullus ex confessione fructus percipitur, sed caetera peccata novo sacrilegio cumulantur, atque hujusmodi confessio, utpote nullius valoris, postmodum repetenda est. Quod si per ignorantiam, aut confitendi impossibilitatem id evenerit, satis erit in proxima confessione declarare, quod in hac ab invito fuerit praetermissum.
Q. 5. Etiamne peccatorum circumstantiae in confessione recensendae sunt?
R. Circumstantiae aliae peccati malitiam minuunt, aliae adaugent. Inter augentes autem aliae malitiam superaddunt alterius rationis et speciei, sicut circumstantia rei, personae aut loci sacri, furto et violentiae in ministros Ecclesiae, adjungit malitiam sacrilegii; aliae intra eandem speciem adaugent, ut ingens pretium rei, quae furto aufertur, item injuriae, detractionis, contumeliae, etc., enormitas, augent simplicis furti caeterarumque hujusmodi injuriarum malitiam.
Itaque ut peccata integre judicibus innotescant, ita ut de eorum gravitate recte censere possint, et poenam quam oportet, pro illis, poenitentibus imponere, necesse est ut in confessione illae circumstantiae declarentur, quae peccati speciem mutant; quod ob rationis paritatem plerique extendunt ad eas etiam, quae intra eandem speciem notabiliter aggravant; verbo, peccatum quodlibet quo pacto contigerit, quam optima fide aperiendum est.
Q. 6. Nonne humanae infirmitati et verecundiae, gravis nimium est, ista confitendi necessitas?
R. Gravis quidem videri posset, nisi tot tantisque commodis et consolationibus levaretur, quae omnibus digne ad hoc sacramentum accedentibus, per absolutionem certissime cenferuntur. Reconciliationem enim cum Deo non potest non consequi conscientiae pax et serenitas cum vehementi Spiritus Sancti consolatione. Stulta porro est verecundia, qua quod committere non puduit, pudeat confiteri, uni homini simili sibi peccatori, arctissima silentii lege obstricto, ut perpetuo celet, quod hic vices Dei gerens intellexerit, ita ut nullo unquam praetextu, nulla de causa, directe aut indirecte ulli mortalium id ei liceat revelare.
Q. 7. Quoties confiteri oportet?
R. Praeceptum Christi ita ab Ecclesia determinatum est, ut saltem semel in anno ab omnibus et singulis Christi fidelibus, cum ad annos discretionis pervenerint, impleatur. Caeterum quoties in mortale peccatum quispiam lapsus est, consultissimum plane est, et propemodum necessarium, ut tam salubre remedium adhibere mox satagat, ne in infelici statu in quem se conjecit, cum tanto suo periculo scienter perseveret. Quin et aliunde crebram peccatorum confessionem suadet plurimum, magna saepe difficultas venialia a mortalibus discernendi, fructusque qui ex frequenti confessione percipitur, dum pravi habitus sensim extirpantur, et opportunis remediis a prudenti sacerdote praescriptis, tentationibus efficaciter obviatur. Quae causa est cur timoratae vitae homines hoc saluberrimum confessionis remedium singulis ut minimum mensibus adhibere consueverint.
Caeterum id sedulo curandum est, ne cum iisdem semper defectibus, tametsi levioribus, sine serio dolore, veroque emendationis proposito, ad sacerdotem Christi vicarium, recurratur. Quaedam potius, quae ex iis turpiora et vitatu magis necessaria videbuntur, seligenda, quibus emendandis aut certe minuendis, singularior cura impendatur.
Q. 8. Quid de confessione generali sentiendum, qua quis peccata omnia post baptismum commissa, vel saltem notabilis vitae partis, sacerdoti confitetur, etsi adhuc ante fuerint in confessione declarata?
R. Confessio hujusmodi tempestive, et rite facta, admodum utilis est, etenim hominem sibi ipsi exhibet, ut in se humilietur, sibique vilescat: majorem peccati horrorem ingenerat: novas ad superandas tentationes vires procurat: suavissimam conscientiae pacem et tranquillitatem adfert: denique quod anteactis confessionibus aliquando defuit supplet; quo ex capite non raro potest esse necessaria. Maxime autem opportuna et consulenda est iis, qui novum aliquod vitae institutum, ex divina vocatione aggrediuntur. Interim prudentis confessarii judicio hac in parte quilibet stare debet.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 153-156.
Notae:
(1) Vide Concil. Trid., Sess. 14, cap. V.
(2) Concil. Trid., Sess. 14, cap. V.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXX, Kraków 2020
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: