INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO SECUNDA.

 

DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––

 

CAPUT X

 

De Examine conscientiae, ubi de peccatorum distinctione et circumstantiis

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quare ad hoc sacramentum rite suscipiendum opus est examine conscientiae?

 

R. Quia de peccatis omnibus mortalibus sincerus animi dolor eliciendus est, omniaque singulatim in confessione exprimenda sunt, ut absolutionis beneficium percipi possit.

 

Q. 2. Quale et quantum esse debet istud conscientiae examen?

 

R. Pro varia qualitate et conditione personarum, majus esse debet aut minus. Quilibet salutis suae non omnino incurius, in hoc tanti momenti negotio, tantam saltem diligentiam adhibere sataget, quantam solet in rebus temporalibus majoris momenti, animo revolvens loca, tempora et occasiones, in quibus Deum offendisse, et graviter deliquisse potuit. Inquirendum et in peccatorum radices, ut imposterum amputentur. Animadvertendae etiam peccatorum circumstantiae, quippe quae peccati gravitatem augere possunt atque minuere.

 

Caeterum ut illa sui discussio commode fiat dum confitendum est, nihil utilius nihilque consultius est, quam in fine cujusque diei ad examen revocare, quidquid eo die, opere, verbo, et cogitatione patratum est. Quae res id insuper utilitatis habet, quod a peccando plurimum retrahat, pravosque habitus sensim emendet.

 

Q. 3. Cum circa (1) peccata examen instituendum sit, quid generatim est peccatum?

 

R. Est legis sive divinae sive humanae libera praevaricatio. Quod cum graviter fieri possit et leviter, hinc duplex peccatum distinguitur, mortale et veniale.

 

Q. 4. Quodnam peccatum mortale dicitur, quodnam veniale?

 

R. Mortale, sic dictum, quod mortem animae adferat, vitam ejus quae in gratia sanctificante consistit, destruens, hominemque reddens divinae inimicitiae obnoxium, tunc habetur, cum divina lex in re gravi animo deliberato violatur, adeo ut morali quadam aestimatione, creatura praeferatur Creatori.

 

Veniale peccatum, sic dictum, quod venia illi facile concedatur, illud est quod quidem divinae legi adversum est, sed in re undequaque levi, vel animo non satis deliberato perpetratur. Hoc hominis cum Deo amicitiam ex se non dissolvit; attamen periculosum est, et (2) neglectum ad majora disponit.

 

Q. 5. Unde dignosci potest sitne peccatum aliquod mortale an veniale?

 

R. Hoc non humano, sed divino judicio pensandum est. Etenim non raro contingit, ut peccata quaedam, (3) ubi in consuetudinem versa sunt, et a plurimis passim frequentantur, exigua vel nulla videantur; quae tamen justo Dei judicio gravissime damnantur, et aeterno supplicio punienda sunt. Voluit itaque Deus discrimen istud in multis nos latere, ut tanto majori cura et studio peccata omnia vitaremus. Interim si quid in re gravi, praecepto cuipiam contrarium animo deliberato perpetretur, non dubitandum est, quin sit peccatum mortale. Idem erit si peccato alicui gravissimam quamdam poenam aeternumve Vae sacrae Litterae interminentur, vel si commune Patrum judicium communisve fidelium sensus, peccatum aliquod judicet esse grave, et amicitiae divinae contrarium.

 

Q. 6. Quaenam inter peccata caeteris solent esse periculosiora?

 

R. (4) Ea, quae cum saepe perpetrentur, plerumque tamen culpabiliter ignorantur, cujusmodi sunt peccata omissionis, quorum scilicet rei simus negligendo ea, quae muneris nostri sunt, sive ad generales hominis christiani, sive ad peculiares status nostri obligationes illa pertineant.

 

Communis E. G. Christianis omnibus obligatio incumbit, ut in fidei, spei, charitatis, et orationis exercitiis frequenter se exerceant.

 

Peculiares autem obligationes habent sacerdotes, religiosi, superiores, maritus, uxor, filiifamilias, famulantes, etc.

 

Circa utrasque solerter excutiendi sunt conscientiae sinus et latebrae, ut debito cum fructu confessio instituatur, vitaeque tenor in melius emendetur.

 

Q. 7. Cum in peccatorum quoque radices inquirendum sit, quaenam eae esse solent?

 

R. Generalissima radix est, inordinatus sui amor, qui triplicem concupiscentiam complectitur, a qua omne peccatum profluit. Etenim teste Apostolo Joanne, (5) omne quod est in mundo, corruptum scilicet ac depravatum, est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Id est cupiditas voluptatum, divitiarum atque honorum.

 

Radices etiam peccatorum, ad septem illa reduci possunt, quae peccata capitalia vocantur, quod ex iis ceu capitibus ac fontibus, caetera derivari soleant: sunt autem, superbia, avaritia, luxuria, gula, ira, invidia, acedia.

 

Q. 8. Describe breviter singula.

 

R. 1° Superbia est inordinatus appetitus excellentiae, sive intus lateat in animo, sive extrinsecus etiam se prodat. Vitium est (6) Deo et hominibus exosum, quod etsi vitiorum fere omnium mater est, et origo, praecipue tamen infelicem hanc (7) sobolem gignit, inobedientiam, jactantiam, hypocrisim, contentionem, pertinaciam, discordiam, curiositatem.

 

Avaritia est inordinatus divitiarum appetitus: cujus (8) propagines sunt, proditio, fraus, fallacia, perjurium, inquietudo, violentia, immisericordia seu inhumanitas, et cordis durities. Vitium hoc Apostolus (9) radicem omnium malorum nuncupavit.

 

Luxuria est appetitus inordinatus impurae et libidinosae voluptatis. Gignit (10) autem ex se mentis caecitatem, inconsiderationem, inconstantiam, praecipitationem, amorem sui, odium Dei, immodicum hujus vitae desiderium, mortis futurique judicii horrorem, ac felicitatis aeternae desperationem.

 

(11) Gula est intemperans atque inordinatus cibi potusve appetitus. Illius species sunt crapula et ebrietas, vitia quibus homo belluis tanto excellentior, iis se abjectiorem, vilioremque sponte constituit: bona dissipat, valetudinem laedit, morbos accersit, ac vitam demum ipsam abrumpit. Gula filias habet ineptam laetitiam, multiloquium, scurrilitatem, spurcitiem, sensuum et intellectus hebetudinem.

 

(12) Ira immoderata cupiditas ulciscendi se de eo, a quo laesum se quis arbitratur (13). Nascuntur ex illa detestandae filiae, rixae, timor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, atque blasphemia.

 

Invidia est (14) tristitia de bono alterius, et odium alienae felicitatis, (15) respectu superiorum, quia eis non aequatur: respectu inferiorum, ne sibi aequentur, et respectu parium, quia sibi aequantur. Filias vero procreat, (16) odium, susurrationem, detractionem, in adversis aliorum rebus exultationem, in prosperis afflictionem.

 

(17) Acedia est remissi animi languor atque tristitia, circa res ad Dei cultum, aeternamve salutem pertinentes. Has autem (18) gignit filias, malitiam, rancorem, pusillanimitatem, desperationem, torporem circa res praeceptas mentisque circa res illicitas evagationem.

 

Q. 9. Numquid in discussione conscientiae ad aliena quoque peccata animus advertendus est?

 

R. Prorsus; nam variis modis contingere solet, ut quae aliorum manibus operave perficiuntur peccata, nobis interim merito imputentur, nostrasque conscientias damnationis coram Deo reas constituant.

 

Q. 10. Quot modis aliena peccata nobis imputari solent?

 

R. Id fieri praesertim solet modis sequentibus:

 

1° Si quis peccati cujuspiam committendi mandatum dederit, etsi aliena opera maleficium perpetretur, mandanti tamen ante omnes justissime imputatur.

 

2° Si crimen consulat, modumve quo executioni mandari possit, studiose praescribat.

 

3° Si alienis delictis consensum praebeat.

 

4° Si blanditiis et adulatione delinquentes foveat, ut minus agnoscant crimen, quod admiserunt.

 

5° Si malefactores ad se recipiat, eisque opem et tutelam praebeat, quo in suis facinoribus securius perseverent.

 

6° Si de facinorum fructu, sciens, prudensque participet.

 

7° Si dictis factisve minus rectis, scandalum et offendiculum ponat proximo, occasionem illi praebens, qua in crimen aliquod prolabatur.

 

8° Si, cum aliorum crimina obstando aut manifestando impedire possit, id facere negligat.

 

9° Denique, si proximum, suae praesertim sollicitudini creditum, quem corripiendo emendare posset, corripere negligat.

 

Q. 11. Numquid et peccata quaedam speciali modo dicuntur committi adversus Spiritum Sanctum?

 

R. Ita, ea scilicet, quibus oblata Dei munificentia et gratia, quae Spiritui Sancto, ceu fonti bonorum, tribui peculiariter solet, contemptim abjicitur. Recensentur autem sex sequentia:

 

1° Divina misericordia confidenter abuti.

 

2° De gratia Dei, vel de salute sua prorsus desperare.

 

3° Veritatem religionis adversus suam ipsius conscientiam impugnare.

 

4° Tristi invidia concitari ob alienae salutis, et virtutum fraternarum successum.

 

5° Obfirmato animo in crimine scienter persistere.

 

6° Denique cum proposito non poenitendi, perversae vitae finem nullum facere.

 

Haec sunt illa crimina, quae non ex infirmitate, aut ignorantia, sed ex perversae mentis malignitate et pervicacia proficiscuntur, quibus qui impliciti sunt (19), Dei gratiam aut numquam, aut raro et aegre admodum consequuntur.

 

Q. 12. Recense similiter ea peccata quae ob suam enormitatem, vindictam in coelum clamare dicuntur?

 

R. Ex sacris Litteris colliguntur haec quatuor: (20) 1° Homicidium voluntarium; (21) 2° Peccatum sodomiticum; (22) 3° Oppressio pauperum, viduarum ac pupillorum; (23) 4° Merces operariorum defraudata.

 

Q. 13. Quid jam de peccatorum circumstantiis inquirendum est, quando conscientiae examen instituitur?

 

R. Potissimum animavertendum est, quae et qualis persona sit quae deliquit, in qua dignitate et munere constituta, quibus divinae misericordiae donis praeventa: quod et quale crimen admissum, quae res ablata, cui personae contumelia irrogata, etc.: quo loco facinus perpetratum, sacro an profano, publico an privato: quae instrumenta et media perficiendo crimini adhibita: quo fine aut scopo: quomodo, violente, an fraudulenter, etc. Denique quo tempore, divino cultui dedicato, an abstinentiae deputato, etc. Hae septem circumstantiae hoc versiculo memoriae causa exprimi solent: Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 147-153.

 

Notae:

(1) Vide de peccatis sat fuse tractantem Catechismum Petri Canisii.

 

(2) Eccli. XIX, 1.

 

(3) Vide S. Aug., Enchirid., cap. LXXX.

 

(4) Vide Catechism. Meldens., part. 4, lect. 5.

 

(5) 1 Joann. II, 16.

 

(6) Vide Eccli. X, 14, 15, 18 et 21. Tob. IV, 14. Jacob. IV, 6. 1 Pet. V, 5.

 

(7) S. Greg., lib. 31 moral. cap. XXXII.

 

(8) Ibid., cap. XXXI.

 

(9) 1 Tim. VI, 10. Vide etiam Eccl. IX, 9 et 10.

 

(10) S. Greg., ibid. Vide infra explicationem VI praecepti Decalogi.

 

(11) Legatur S. Basilius in orat. contra ebriosos. Et S. Chrysost. contra luxum et crapulam.

 

(12) Vide S. Basilium in orat. contra irascent. S. Chrysost. hom. 19, ad pop.

 

(13) S. Greg., ibid.

 

(14) Lege orat. S. Basilii de invidia. S. Chrysost. hom. 44, ad pop.

 

(15) S. Aug., lib. 2 de gen. ad lit. c. XIV.

 

(16) S. Greg. ut sup.

 

(17) Vide S. Bernard. Serm. 3 et 9, de Ascensione Domini. Matth. XX, 6 et cap. XXV, 30. Apoc. III, 16. Matth. VII, 19. Marc. XIII, 33.

 

(18) S. Greg. ut supra.

 

(19) Matth. XII, 32. 1 Joann. V, 16.

 

(20) Genes. IV, 10.

 

(21) Genes., cap. XVIII, 20.

 

(22) Exod. XXII, 23.

 

(23) Jacob. V, 4.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXX, Kraków 2020

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: