INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO SECUNDA.

 

DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––

 

OMNI tempore externa quaedam religionis signa, divinitus praescripta fidelis populus frequentavit. Ista etenim sunt communia religionis vincula, et nutriendae profitendaeque fidei adminicula, quibus humana infirmitas ad spiritualium rerum perceptionem manuducenda est. Inter haec eminent sacramenta, quorum multa fuere sub veteri lege Mosaica, sub Lege nova sunt (1) virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, per quae omnis vera justitia vel incipit vel coepta augetur, vel amissa reparatur (2), de quibus deinceps ordine agendum.

 

CAPUT PRIMUM

 

De Sacramentis Novae Legis generatim

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quid sacramenti nomen generatim sonat?

 

R. Apud profanos auctores sacramentum plerumque dicitur, quidquid jurejurando interposito geritur: ex quo jusjurandum, quo se milites fidelem operam reipublicae praestituros pollicentur, sacramentum militare dictum est. Verum apud Latinos Patres vox illa rem sacram, abditam atque occultam, ac praecipue externum et visibile rei sacrae signum denotat.

 

Q. 2. Quid vero rei est sacramentum novae Legis?

 

R. Est Invisibilis gratiae signum visibile ad nostram sanctificationem a Christo institutum. Signa igitur sunt novae Legis sacramenta, siquidem externa quadam specie et similitudine, id nobis referunt et declarant, quod per ipsa Deus nobiscum invisibiliter et spiritualiter agit. Signa autem sunt sacrosancta simul et efficacia, quae divinae erga nos misericordiae dona (3) non modo significant, verum etiam continent, conferuntque ad nostram sanctificationem, modo non indigne ad ea accedatur.

 

Q. 3. Quodnam igitur inter veteris et novae Legis sacramenta discrimen est?

 

R. Hoc scilicet (4), quod illa nuda signa essent, haec efficacia. Etenim Jesus Christus benignissimus Redemptor, passionis mortisque suae merita, his veluti vasis contineri voluit, digneque suscipientibus applicari. At vero veteris Legis sacramenta Apostolo teste (5) Infirma erant et egena elementa, futuram aliquando per Christum coelestium donorum abundantiam praesignantia, sed non conferentia.

 

Q. 4. Quibus ex partibus constat unumquodque sacramentum?

 

R. (6) Verbo et elemento. Per verbum hic intellige certa quaedam et determinata verba, in quibus consistit forma, ut vocant, sacramentorum. Per elementum vero res externas, quae materiam praebent sacramentis, ut aqua, oleum, panis, vinum, et ejusmodi.

 

His adjunguntur reliqua, quae ad cujusque sacramenti tum idoneam collationem, tum dignam susceptionem spectant; videlicet minister idoneus (7), intentio recta in ministro, fidesque in suscipiente, cum dispositione, quam singula sacramenta requirunt.

 

Q. 5. Quot sunt novae Legis sacramenta?

 

R. Septem (8), quae a Christo per Apostolos accepta conservavit ac fideliter dispensavit hucusque Christi sponsa et columna veritatis Ecclesia. Sunt autem haec: Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Extrema Unctio, Ordo, et Matrimonium, quorum divina origo et institutio in Scripturis sacris invenitur, sive per expressa instituentis Christi verba, sive per gratiam, quam iis ex divina ordinatione annexam esse eaedem sacrae Litterae insinuant.

 

Quamquam ea, quae universalis Ecclesia ex Apostolorum traditione retinet, atque conservanda commendat, etiamsi in Scriptura divina non reperiantur, plenam apud Christianos fidem, ut supra ostensum est, debeant obtinere.

 

Q. 6. Omniane sunt aequalis aut dignitatis aut necessitatis?

 

R. Nequaquam: (9) sed dignitate longe augustissimum est adorandum Eucharistiae sacramentum; quippe quod totius gratiae fontem et largitorem reipsa contineat. Necessitate primum est baptisma, dein poenitentia. Ordo et matrimonium Ecclesiae gubernandae propagandaeque sunt necesaria, at non singulis fidelium.

 

Q. 7. Quid sentiendum est de sacramentorum ministris?

 

R. Primo quidem (10) non omnibus indifferenter, sed episcopis et presbyteris divinitus id potestatis datum, atque id muneris injunctum esse, ut sacramenta conficiant, dispensent et administrent.

 

Secundo (11) ex vita et probitate ministrorum, sacramentorum vim et efficaciam non pendere, cum omnium minister principalis (12) sit ipse eorum institutor Christus Jesus, cujus omnipotens virtus impediri nequit per indigni sacerdotis improbitatem.

 

Q. 8. Quis sacramentorum effectus?

 

R. Communis omnium est gratia hominem Deo charum sanctumque efficiens. Baptismi et poenitentiae singularis effectus est justificatio, qua homo a morte ad vitam spiritualem adducitur, ideoque haec duo sacramenta mortuorum dici solent, caetera vivorum, quod ab iis qui spiritualem vitam, id est sanctificantem gratiam jam adepti sunt, suscipi debeant.

 

Baptismi quoque, confirmationis, et ordinis effectus proprius est (13) character, id est spirituale quoddam et indelebile signum, quod animae suscipientis imprimitur, quo a caeteris eo sacramento non initiatis perpetuo secernatur, et peculiari quadam ratione divino cultui consecretur; quae quidem causa est, cur ea sacramenta sine sacrilegio iterari non possint.

 

Proprium denique effectum habent sacramenta singula, ut suo quaeque tempore multiplicia auxilia conferant, idonea ad assequendum finem, ad quem sunt instituta.

 

Q. 9. Quare septem illa sacramenta Christus instituere voluit?

 

R. Primum, quia sensibilis hominum natura sensibilibus signis indigebat, quibus divina nobis promissa consignarentur, fidesque nostra in Christum Deique misericordiam et bonitatem excitaretur.

 

Secundo, ut praesto nobis essent animarum medicamenta, ad sanitatem spiritualem vel tuendam vel recuperandam.

 

Tertio, ut his veluti tesseris, externisque symbolis, ab infidelibus, Ecclesiae filii discernantur, ejusdemque societatis vinculo invicem colligati, fidem suam palam profiteantur, et in humilitate ac obedientia utiliter se exerceant.

 

Denique exterioribus illis signis, quae per se nullam habent ad effectus tam admirabiles operandos aptitudinem, tanta misericordiae suae dona annexa esse voluit Deus, ut intelligeremus sanctificationem nostram in viribus nostris minime sitam esse; sed opus esse singulari divini Spiritus operatione, et gratuita meritorum Christi applicatione, quorum utrumque per sacramenta modo quodam sensibili animis nostris exhibetur et confirmatur.

 

Q. 10. Quid judicandum de caeremoniis, ac iis praecipue quarum solemnis est usus in sacramentis?

 

R. Caeremoniae ab Ecclesia probatae, ritus quidam sunt externi, religiose ac decenter instituti, primum ut signa, testimonia et exercitia sint cultus interioris, quem Deus inprimis requirit.

 

Deinde, ut viva sint religionis incitamenta, quibus humana imbecillitas ceu adminiculis fulciatur, et ad sacra mysteria tum capessenda, tum retinenda veluti manuducatur.

 

Postremo, ut quae ad cultum divinum promovendum et ad disciplinam concordiamque publicam conservandam pertinent, honeste ac decenti quodam ordine, sicut Apostolus jubet (14), in Ecclesia peragantur.

 

Eae vero caeremoniae, quarum est usus in sacramentorum administratione, quasque veluti per manus traditas et commendatas nobis a Patribus accepimus, (15) ingenti praecipue studio retineri et observari debent. Nam praeterquam quod decorem illae sacramentis afferunt, et reverentiam quandam conciliant, singulari quoque antiquitatis commendatione et mysteriorum, quam habent, fecunditate nobis sunt venerandae.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 110-114.

 

Notae:

(1) S. Augustinus.

 

(2) Trid. Sess. 7, Proemio.

 

(3) Conc. Trid. Sess. 7, Can. 6, 7 et 8.

 

(4) Ibid., Can. 2.

 

(5) Gal. IV, 9.

 

(6) Aug. Tract. 80 in Joann. Concil. Florent.

 

(7) Trid. Sess. 7, Can. 11.

 

(8) Concil. Trid. Sess. 7, Can. 1.

 

(9) Ibid., Can. 3.

 

(10) Ibid., Can. 10.

 

(11) Ibid., Can. 12.

 

(12) Joann. I, 33. Vide etiam S. Aug. in libris de baptismo contra Donatistas.

 

(13) Concil. Trid. Sess. 7, Can. 9.

 

(14) 1 Cor. XIV, 40.

 

(15) Concil. Trid. Sess. 7, Can. 13.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: