INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT VIII

 

Brevis sacrae historiae et religionis series ab ADAMO usque ad MOSEM

 

––––

 

QUAESTIO 1. Quid de primis parentibus nostris post lapsum eorum factum est?

 

R. (1) Pulsi e paradiso, id est illo amoenitatis loco in quo primum constituti fuerant, poenitentem vitam egerunt, atque ex meritis venturi Redemptoris (2) e peccato suo educti, et misericordiam consecuti sunt.

 

Q. 2. Quid de eorum filiis sacra Scriptura commemorat?

 

R. Ex multis (quos post peccatum omnes, adeoque peccato originali obnoxios genuerunt) tres tantum recensentur, Abel, Cain, et Seth.

 

Cain primus justitiae persecutor, innocentem Abelum ex invidia interemit. Liberos autem sibi in impietate similes genuit.

 

In familia quidem Sethi sincerus Dei cultus diutius substitit; verum ubi et hujus posteritas affinitate jungi, et commisceri coepit impiis, totus terrarum orbis malitia et impietate quasi inundatus fuit. (3) Noë tamen justus et innocens coram Deo inventus est.

 

Q. 3. Sivitne Deus tantam hominum malitiam impunitam?

 

R. Nequaquam, (4) sed Noëmo imperavit ut ingentem quamdam arcam sive navigium appararet, quod, ut poenitendi spatium largiretur, centum annis aedificari Deus voluit. Mandavit deinde ut inductis in arcam omnis generis animantibus, ipse quoque cum tribus filiis Semo, Chamo, et Japheto, uxoribusque sua et trium filiorum, in arcam ingrederentur. Reliquos autem homines omnino omnes, caeteraque animantia aquae universalis diluvii absumpserunt. Atque huc usque prima (ut vocari solet) mundi aetas extenditur.

 

Q. 4. Quid vero transacto diluvio memorabile contigit?

 

R. A tribus Noëmi filiis novi homines propagati, priusquam in varias terrae partes dividerentur, ad celebrandum nomen suum (5) turrim machinati sunt, cujus fastigium ad coelum pertingeret. Verum arrogantiae suae poenam tulerunt confusionem linguarum, perpetuum utique humanae imbecillitatis et vanitatis monumentum.

 

Q. 5. Sanctiusne vixerunt homines post, quam ante diluvium?

 

R. Non, sed paulatim sui Creatoris obliti, caeteris criminibus summum omnium addiderunt (6) idololatriam, id est, cultum soli Deo debitum ad creaturam transtulerunt.

 

Q. 6. Quomodo impedivit Deus, ne verus sui cultus ubique penitus aboleretur?

 

R. Gratuita misericordia (7) elegit Abrahamum e Semi posteritate, ut ex illo nasci faceret populum suo cultui singulariter destinatum. Populus hic primum Hebraeus, deinde Israëliticus, postremo Judaeus dictus fuit. Caeteros interim populos occulto, sed justo judicio, corruptioni suae permisit Deus, alteri saeculo reservans punitionem tanto severiorem.

 

Q. 7. Quid Abrahamo injunctum est, quando in illius populi patrem divinitus electus fuit?

 

R. Jussus est natalem terram deserere, et in signum foederis cum Deo initi, seipsum (8) totamque posteritatem suam masculam circumcidere. Hoc autem circumcisionis signo (quod baptismi figura erat) a caeteris populis Abrahami posteri secernebantur.

 

Q. 8. Quid favoris, aut gratiae singularis Hebraeo populo Deus praestitit?

 

R. 1° Quidem Abrahamo promisit Christum ex ejus semine nasciturum.

 

2° Promisit posteritati ejus daturum se terram Chanaan, lacte et melle manantem.

 

3° Hebraeum populum sub tutelam suam ita assumpsit, ut, ubi opus fuit, miris eum prodigiis saepe protexerit.

 

4° Suam illi legem dedit.

 

5° Denique varios variis temporibus prophetas misit, qui ventura praedicerent, impios redarguerent, et probos in veritate et justitia confirmarent.

 

Q. 9. Quomodo electus ille Dei populus formatus fuit?

 

R. Abraham (9) praeter communem naturae ordinem (ut Deus ante promiserat) ex uxore sterili nonagenaria, ipse centenarius filium genuit Isaacum, qui fuit pater Jacobi (qui novo postmodum nomine Israël dictus fuit) ex quo 12 filii nati sunt qui, quod fuerint Patres 12 Tribuum sive primarum familiarum populi Israëlitici, patriarchae dicti sunt. Sunt autem RUBEN, SIMEON, LEVI, JUDAS, ISSACHAR, ZABULON, DAN, NEPTHALI, GAD, ASER, JOSEPH, et BENJAMIN.

 

Caeterum Tribus Joseph duas complexa est, quae ex nominibus filiorum ejus, quos Jacobus sibi adoptarat, Tribus Ephraim et Manasses dictae sunt. Levitica autem in numero, 12 Tribuum numerata non fuit, tum quia sacerdotio et ministerio altaris tota deputabatur, tum quia in terra promissa singularem, ut ceterae, possessionem non obtinuit.

 

Q. 10. Quid inter Jacobi filios maxime memorabile contigit?

 

R. Josephi venditio: (10) hic quod a patre plus caeteris amaretur, et nonnulla praeterea de se somnia retulisset, fratrum incurrit invidiam. Ab his, Ismaëlitis venditus, in Ægyptum ductus est, ubi varia sorte usus, post tentationes et afflictiones varias ad primam a rege dignitatem evectus est; sic Deo mirabiliter providente, ut in diuturnae famis angustia, et Ægypto et suis incolumitatem praestaret.

 

Ita etiam factum est ut universa Jacobi familia tantisper in Ægypto domicilium fixerit, ubi brevi tempore crevit in ingentem populum.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 29-31.

 

Notae:

(1) Gen. III, 23.

 

(2) Sap. X, 2.

 

(3) Gen. VI, 8.

 

(4) Gen. VI, 7 et 8.

 

(5) Gen. XI.

 

(6) Vide Sap. XIII et XIV.

 

(7) Gen. XII.

 

(8) Gen. XVII.

 

(9) Gen. XXI.

 

(10) Gen. XXXVII.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: