INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT VII

 

De Lapsu hominis, et Peccato originali

 

––––

 

QUAESTIO 1. Quomodo a primaeva integritate et felicitate genus humanum excidit?

 

R. Invidia et fraude diaboli, serpentis ore loquentis, communis omnium mater Heva (1) seducta est, et falso credens se fore similem Deo, fructum vetitum comedit, deditque Adamo marito suo, qui et comedit: atque ita grande illud et ineffabile peccatum perpetratum est.

 

Q. 2. Quae transgressionem illam poena secuta est?

 

R. (2) Sanctitatem et justitiam, in qua constituti fuerant primi parentes nostri, statim amiserunt, incurreruntque per illam praevaricationis offensam, iram et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam illis antea (3) comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub diaboli potestate, totique secundum corpus et animam in deterius commutati sunt.

 

Q. 3. Haec autem praevaricatio solisne illis transgressoribus nocuit?

 

R. Minime vero; (4) nam acceptam a Deo sanctitatem et justitiam, quam Adamus perdidit, non sibi soli, sed nobis etiam perdidit: et inquinatus per illud inobedientiae peccatum, non tantum mortem et poenas corporis, sed et ipsum peccatum, quod mors est animae, in omne genus humanum transfudit, testante apostolo quod (5) per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.

 

Hoc est peccatum illud quod originale dicitur (6) quia ab origine inest unicuique proprium, et propagatione non imitatione contrahitur. Per hoc tam generale delictum universa natura humana donis gratuitis spoliata, et in naturalibus vulnerata est.

 

Q. 4. Recense praecipua lapsi hominis VULNERA.

 

R. Primum vulnus ignorantia intellectum reddit non tantum mille obnoxium erroribus, sed vane etiam curiosum, et seipsum cohibere nescium.

 

2° Malitia voluntatem vehementer inclinat ad malum (7) ab adolescentia, imo pueritia nostra.

 

3° Infirmitas et 4° concupiscentia appetitum inferiorem concernunt, qui per justitiam originalem omnino subditus rationi, post peccatum indomitus et effraenis factus est. Infirmitate fit, ut facile succumbamus malis, sive adversis: concupiscentia vero ad bona sensibilia immodice proritamur.

 

Q. 5. Numquid praeter haec peccati illius vulnera, aliae quaedam poenae sunt, quas tota cum Adamo posteritas ejus incurrit?

 

R. Sunt utique, et in hac vita quidem, ira Dei et captivitas sub diabolo, ita ut vere (8) filii irae Dei, et mancipia diaboli nascamur omnes (sanctissima Christi Mater cum de peccatis agitur semper excepta est). Deinde necessitas moriendi, caeteraque quae nobis undecumque accidunt mala et aerumnosa, a primo nostri ortus initio.

 

Post hanc vitam, nisi regeneratione mundetur quod generatione contractum est, aeterna damnatio illi peccato poena statuta est.

 

Q. 6. Justumne est Adami et Hevae posteros hanc poenam subire peccati quod ipsi non commiserunt?

 

R. Omnia Dei judicia justissima sunt; et certe aequum est, ut peccati poenam subeant, qui illo tenentur obstricti.

 

Q. 7. Sed quomodo fieri potest ut rei simus, et teneamur obstricti peccato, quod multis saeculis priusquam nasceremur admissum est?

 

R. Ineffabili quodam modo, voluntates omnium nostrum in voluntate primi parentis ita continebantur, ut apostolo teste, (9) in ipso omnes peccaverimus.

 

Caeterum fatendum est peccatum originale mysterium esse, sicut pleraque fidei nostrae, prorsus incomprehensibile; sublata tamen illius notitia, homo ipse sibi est inextricabilis labyrinthus, et profundissima difficultatum abyssus, dum hinc primaevae felicitatis ideam, ejusque insatiabile desiderium in se perspicit; istinc autem infirmitatem suam, innumerasque miserias reipsa experitur. Denique illius peccati fides, in quo concepti et nati sumus, fundamentum est humilitatis, gratitudinis, abstinentiae, totiusque adeo moralis christianae.

 

Q. 8. Quod vero grandis illius peccati remedium fuit?

 

R. Sicut rebelles angeli, ita et genus humanum irreparabiliter periisset, nisi ineffabili misericordia sua decrevisset Deus huic dare redemptorem, qui, quod homo non poterat, dignam laesae ejus justitiae satisfactionem exhiberet.

 

Hunc mox a lapsu hominis (10) promisit Deus, desiderarunt patriarchae, praenuntiarunt lex et prophetae, ipseque tandem cum venisset (11) plenitudo temporis, elapsis ut minimum quatuor circiter annorum millibus, (12) in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 26-29.

 

Notae:

(1) Gen. III, 6. 1 Tim. II, 14.

 

(2) Concil. Trident. Sess. 5. de peccat. orig. Can. I.

 

(3) Gen. II, 17. et cap. III, 19.

 

(4) Conc. Trid. ibid. Can. II.

 

(5) Rom. V, 12.

 

(6) Concil. Trid. ibid. Can. III.

 

(7) Gen. VIII, 21.

 

(8) Ephes. II, 3.

 

(9) Rom. V, 12.

 

(10) Gen. III, 15.

 

(11) Galat. IV, 4.

 

(12) Baruch. III, 38.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: