INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT VI

 

De Creatione rerum, ac praesertim Angeli et hominis

 

––––

 

CREATOREM COELI ET TERRAE

 

QUAESTIO 1. Quid haec verba nobis indicant?

 

R. Quod cum praeter Deum nihil esset, ipse ab aeterno in se beatus, sibique sufficientissimus, tantum ut divitias bonitatis suae ex se diffunderet, nulla necessitate, sed libera voluntate, coelum terramque produxerit, producta conservet et sapientissime administret, ita ut sine ejus nutu et providentia nihil plane usquam eveniat.

 

Coeli terraeque nomine universa etiam intelliguntur quae utriusque ambitu continentur visibilia et invisibilia; nulla quippe natura est quae non sit aut Deus, aut a Deo facta.

 

Q. 2. Quaenam inter haec divinae creationis opera, sunt praestantissima?

 

R. Angeli et homines.

 

Angelorum nomine intelligo creaturas intellectuales, ab omni corporum conjunctione segregatas, de quibus frequens fit in sacris Litteris mentio.

 

Q. 3. Ad quem finem hos Spiritus Deus condidit?

 

R. Ad vitam, felicitatemque immortalem; idcirco sapientes eos fecit et justos, cum bona voluntate, id est, amore casto, quo illi adhaerent, (1) simul in eis et condens naturam, et largiens gratiam.

 

Q. 4. Omnesne finem istum consecuti sunt?

 

R. Multi quidem in Dei obedientia et amore perstiterunt, et in gratia ita firmati sunt, ut semper videntes (2) faciem Patris, ab ea felicitate se nunquam casuros plenissime sint securi.

 

Verum alii se per superbiam contra Deum efferentes, (3) gravissimo lapsu exciderunt, aeternisque suppliciis sine spe reparationis addicti sunt. Invidia interim adversus homines tabescentes, istuc curas omnes impendunt, ut eos in eamdem secum perditionem pertrahant.

 

Variis nominibus denotari solent; dicuntur enim angeli mali, daemones, spiritus immundi, spiritus nequitiae, spiritus tenebrarum; eorum autem princeps sathanas, aut diabolus.

 

Q. 5. Suntne illi omnes in infernum detrusi?

 

R. Quamvis in sempiternum a facie Dei repulsi, inferni supplicia ubique secum ferant; donec tamen extremi judicii dies advenerit, plurimi (4) in hoc caliginoso aere versantur, ubi pro sua malignitate (5) homines tentare non desinunt, ut Dei legem violent et justitiam derelinquant.

 

Q. 6. Quodnam e contrario beatorum Angelorum officium est erga homines?

 

R. Deputavit eos Deus ut sint (6) administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis. 1° Itaque (7) preces hominum Deo offerunt. 2° Dei voluntatem hominibus annuntiant, et pro iisdem mira subinde operantur. (8) 3° Constituit eos Deus, ecclesiarum, provinciarum et singulorum hominum custodes ac protectores; ita ut multa a supernis illis spiritibus in nos in dies bona dimanent, quae nostram vicissim venerationem et gratitudinem exigunt.

 

Q. 7. Quomodo et ad quem finem creavit Deus hominem?

 

R. Corpus formavit ex limo: animam vero immortalem produxit ex nihilo; duas deinde hasce substantias tam dispares admirabili inter se unione conjunxit.

 

Caeterum non alius condendi hominis finis fuit, ut hic per obedientiam Deo jugiter adhaerens, ad eamdem cum sanctis Angelis felicitatem perveniret.

 

Hinc secundum animam (9) ad imaginem et similitudinem Dei factus est, id est intellectu, voluntate et libertate praeditus, omnino rectus, justus et sanctus.

 

Secundum corpus, sanus et validus, nulli miseriae subditus, a necessitate moriendi prorsus immunis, omnibus pravis et pudendis motibus vacuus.

 

Q. 8. Eratne haec primorum parentum integritas, innocentia et felicitas, ipsis solis propria?

 

R. Non, sed transmittenda ea erat ad posteros, si in Creatoris sui obedientia perstitissent. Haec porro ab illis obedientia poscebatur, ut in agnitionem supremae Dei potestatis, suaeque ab illo dependentiae, (10) ab unius fructu arboris abstinerent.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 24-26.

 

Notae:

(1) Aug. lib. XII. de civ. Dei, c. IX.

 

(2) Matth. XVIII, 10.

 

(3) 2 Pet. II, 4.

 

(4) Ephes. VI, 12.

 

(5) 1 Pet. V, 8.

 

(6) Hebr. I, 14.

 

(7) Tob. XII, 12. Apoc. VIII, 3.

 

(8) Dan. IX. Luc. I. Psalm. XXXIII, 8. et Psalm. XC, 12. Dan. XII, 1. Matth. XVIII, 10. Act. XII, 19. S. Basil. lib. III. contr. Eunom. et super Psalm. XLVIII. S. Bernard., lib. V. de consider. cap. IV. et seqq. item serm. XII. in Psalm. XC.

 

(9) Gen. I, 26.

 

(10) Gen. II, 17.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: