INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT IV
De Symbolo apostolorum: primo illius Articulo, Deo uno et trino
––––
QUAESTIO 1. Exstatne brevis aliqua complexio ac summa omnium quae homini christiano credenda sunt?
R. Exstat, nimirum illa quae symbolum apostolorum dici consuevit. Ut enim inviolabilis permaneret fidei unitas, dum idipsum ubique sentirent omnes ac dicerent, priusquam in varias orbis partes dividerentur apostoli, brevem credendorum formulam in commune contulerunt velut illustrem notam qua Christiani ab impiis, qui vel nullam, vel non rectam Christi fidem profitentur, discernendi ac internoscendi sint.
Est et aliud celebre in Ecclesia fidei symbolum, quod propter exortas haereses, in Nicaena et Constantinopolitana synodis conditum est, ab illo apostolico minime dissentiens, sed pro necessitate temporum quaedam disertius explicans. Id in missa recitatur.
Tertium quoque quod S. Athanasii nomine inscribitur, sed solius Ecclesiae auctoritate receptum est.
Q. 2. Quot partes praecipuas complectitur symbolum apostolorum?
R. Tres, quarum prima Patri tribuit creationem et omnipotentiam; secunda Filio redemptionem humani generis; tertia Spiritui S. sanctificationem. Duodecim interim veritates principales continet, quae articuli nominantur. Primus est:
CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM COELI ET TERRAE.
Q. 3. Quisnam in compendio illorum verborum sensus est?
R. Hic videlicet: certa et indubitata fide credo ac profiteor primum in Deitate personam, Patrem aeternum, verum ac vivum Deum, qui ex omni aeternitate Filium sibi coaequalem genuit, nosque hoc tempore gratiae in filios sibi adoptavit: quique omnipotenti sua virtute cuncta ex nihilo produxit, et indesinenti providentia producta conservat, gubernat ac dirigit.
Sed verba singula paulo distinctius explicanda sunt.
Q. 4. Quid est DEUS?
R. Ens a se (1) independens plane ab omni alio, fons et origo caeterorum, illimitatum proinde et infinitum, quo melius aut praestantius cogitari nullum potest, summum, immensum, aeternum et incommutabile bonum.
Caeterum inter hujus mortalis vitae tenebras, imperfecta admodum et obscura est nostra de divina natura cognitio, faciliusque novimus quid non sit, quam quid sit Deus.
Q. 5. Certumne est Deum existere?
R. Id non ex fide tantum, sed vel ex solo naturalis rationis lumine tam certum est, ut solus (2) insipiens in corde suo (affectu potius quam assensu) dicere possit, Non est Deus.
Dico affectu potius quam assensu, quia nemo ad tantam impietatem venit nisi per insignem cordis, sive voluntatis depravationem, neque adeo sibi persuadet, quam vellet non esse Deum, qui debitam flagitiis suis vindictam infligat.
Q. 6. Quibus ergo rationibus unusquisque quantumvis rudis de Dei existentia semetipsum convincere potest?
R. Attenta mente considerare sufficit speciosissimam hujus universi fabricam, stabilemque illam qua administratur legem. Ipsa quoque corporis nostri tam admiranda structura nos abunde convincit. Nam haec omnia temere et fortuito coaluisse, quis nisi insensatus credat? Denique creaturae omnes tacita quadem voce proclamant, Ipse fecit nos, et non ipsi nos (3).
Q. 7. Estne similiter certum, unum tantum Deum esse?
R. Est plane, usque adeo ut plures esse sit impossibile. Nam cum Deum dicimus, nihil aliud quam summum, immensum, aeternum et incommutabile bonum significamus; quod autem summum et absolutissimum est, impossibile est, ut multiplicatum inveniatur in pluribus. (4) «Deos ergo plures, perinde est ac nullos dicere».
Q. 8. Quid hoc loco nobis indicat nomen PATER?
R. Quod in una divinitatis essentia credenda sit pluralitas personarum.
Personae sunt tres, prima Pater a nullo genitus; secunda Filius, quem ante omnia saecula aequalem sibi, et consubstantialem Pater genuit; tertia Spiritus Sanctus, qui ab aeterno ex Patre Filioque procedit.
Q. 9. Numquid hinc convincuntur Christiani aeque ac Gentiles plures Deos credere?
R. Minime: trium quippe personarum unam et eandem confitentur esse substantiam ac naturam, illasque suis tantum proprietatibus esse distinctas.
Sunt autem proprietates istae, (5) quod Pater sit ingenitus, et principium sine principio: Filius a Patre solo genitus: Spiritus Sanctus nec factus nec genitus, sed ab utroque procedens.
Q. 10. Potestne humana ratio mysterium hoc intellectu assequi?
R. Nullo modo; neque curiosius exquirendum est, ne si quis (6) scrutator sit majestatis opprimatur a gloria. Qui curiose scrutati sunt, haereses invexerunt, (ut Arius et Macedonius, quorum ille abjudicavit divinitatem Filio, hic Spiritui Sancto) quas in Conciliis (7) Nicaeno et (8) Constantinopolitano damnavit Ecclesia.
Nobis sufficiat Dei revelantis auctoritas, cui jam plena animi submissione credentes, certa cum fiducia exspectare debemus felicissimum illud tempus, quo divinae gloriae incomprehensibilem majestatem, facie ad faciem contemplabimur.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 18-21.
Notae:
(1) Exod. III, 14.
(2) Psalm. XIII, 1.
(3) Psalm. XCIX, 3.
(4) S. Athanas. cont. Gentil.
(5) Vide Symbolum quod S. Athanasii dicitur.
(6) Proverb. XXV, 27.
(7) Celebrata est 1 Synodus OEcumenica Nicaena an. 325, sub Sylvestro I, Papa, et Constantino magno Imperatore.
(8) Celebratum est hoc Concilium generale Constantinopol. 1 an 381, sub Damaso Papa et Theodosio Seniore Imperat.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: