INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XXXI

 

De duodecimo articulo, Vita et Morte aeterna

 

––––

 

VITAM AETERNAM. AMEN

 

QUAESTIO. 1. Dic in compendio quidnam hoc articulo profiteamur?

 

R. Justis et electis post hanc aerumnosam brevemque vitam, feliciorem aliam esse repositam quae finem numquam sit habitura: dum interim impios exspectat miseria, supplicium, ac mors aeterna.

 

Q. 2. Ut a terribiliori initium fiat, quid aeternae mortis damnatio secum trahit?

 

R. Primo quidem sempiternum a conspectu benignissimi Creatoris (1) exilium, sine ulla spe reconciliationis unquam futurae, quod quidem damnatorum omnium supplicium est longe maximum. Deinde horribilem illum conscientiae (2) vermem, rodentem semper et numquam consumentem, id est, dirissimos animi remorsus de criminibus anteactis, neglectoque misericordiae tempore, quo per poenitentiam venia obtineri potuisset. Denique (3) cruciatus animi et corporis, ab irato Deo pro ratione meritorum inflictos, quos in immensum auget, perpetuum impiorum omnium malignorumque spirituum in eodem carcere teterrimo et acerbissimo igne contubernium, cum plena convictione haec omnia tam luctuosa supplicia, tam diu duratura, quam erit Deus.

 

Q. 3. Quid vero vita aeterna?

 

R. AEternae vitae nomine hoc loco, non tantum animae et corporis perpetua conjunctio intelligitur (quippe quae et reprobis omnibus futura est communis, quaeque in his sempiterna potius mors est quam vita) sed vera ac perpetua totius hominis beatitudo, id est, supremi boni, ipsius inquam, Dei T. O. M. aeterna possessio.

 

Q. 4. Quomodo supremum illud bonum possidetur?

 

R. Videndo et amando. Nam ut in hac mortali vita tantum (4) per speculum et in aenigmate Deum videmus, ita beati ineffabilem Divinae gloriae splendorem et pulchritudinem facie ad faciem contemplantur, tantoque amoris aestu abripiuntur, ut in illa infinitae bonitatis abysso quodammodo absorpti, suique obliti esse videantur. Sicque (5) tota mente Deum possident, a quo vicissim ut illius hereditas possidentur.

 

Q. 5. Quae beatarum mentium est occupatio, quod gaudium?

 

R. Una omnes charitate inflammati, in laudes unius veri ac vivi Dei sempiterno ardore ineffabiliter exardescent, totam illi felicitatem suam acceptam ferentes. (6) Non alia igitur iis erit occupatio, quam ut Deum O. M. sine fine videant, sine fastidio diligant, sine fatigatione collaudent.

 

Gaudium porro tale est omnibus, ut non modo linguas hominum, sed omnem etiam superet intellectum, neque enim (7) oculus vidit, nec auris audvit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. Dici interim non potest quantum eorum inde laetitia augeatur: quod hujus felicitatis numquam amittendae plenissima sit certitudo.

 

Q. 6. Eritne aequalis omnium beatitudo?

 

R. Desiderium singulorum plene erit ac perfecte satiatum. Attamen (8) sicut stella differt a stella in claritate, ita alius prae alio divinae gloriae lumine altius illustratus, divinorum perfectionum impenetrabilem abyssum plenius intuebitur, divinaeque majestati propior erit atque conjunctior. Haec qualiscumque diversitas, diversitati charitatis et meritorum, quibuscum unusquisque ex hac vita discesserit, respondebit.

 

Q. 7. Igiturne vita aeterna bonis hominum meritis mercedis instar redditur? Nonne ab Apostolo Paulo dictum est: (9) Gratia Dei vita aeterna?

 

R. Vita aeterna et gratia est, et merces: gratia quidem, quia gratuito eam Deus homini promisit per Jesum Christum: ac praeterea opera, quibus illuc homo perducitur, ab ipsius gratia et misericordia proficiscuntur; merces autem, quia instar praemii et coronae redditur iis operibus, quae aspirante divina gratia per hujus vitae decursum, pie sancteque simul et libere facta sunt. Itaque qui ex nobis ipsis (10) servi inutiles sumus, praeveniente Spiritus Sancti gratia excitati et adjuti, opera coelo digna exercemus, quibus cum Deus, qui promittendo se debitorem fecit, mercedem tribuit, sua (11) dona coronat.

 

Q. 8. Quis ex consideratione hujus articuli fructus a nobis percipiendus est?

 

R. Ut hujus vitae et felicitatis consequendae causa, nullum nobis pietatis opus arduum, nullus labor gravis, nullus dolor acerbus, nullum in agendo patiendoque tempus diuturnum ac molestum esse existimetur. (12) Etenim si vita hac, quae calamitatis alioqui plena est, nihil dulcius ac optabilius ducitur, quanto illa demum potior habenda est, quae ab omni malorum sensu et metu procul abest, quae coelestibus et ineffabilibus sine fine gaudiis, deliciis ac voluptatibus omni ex parte semper abundat.

 

Haec explicandis iis, quae ad fidem illiusque symbolum pertinent, hactenus sufficere poterunt. Adjicitur demum haec clausula amen, qua significatur nos certo firmiterque tenere omnia, quae superioribus verbis expressa sunt.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 106-109.

 

Notae:

(1) Matth. XXV, 41.

 

(2) Isai. LXVI, 24. Marc. IX, 43.

 

(3) Vide Isai. XXXIII, 14. Apoc. XIV, 11.

 

(4) 1 Cor. XIII, 12.

 

(5) Apoc. XXI, 3 et cap. XXII, 4 et 5.

 

(6) Vide S. Aug., lib. 22 de civ. Dei, cap. XXX.

 

(7) 1 Cor. II, 9. Isai. LXIV, 4.

 

(8) 1 Cor. XV, 41.

 

(9) Rom. VI, 23.

 

(10) Luc. XVII, 10.

 

(11) Vide Trid. Sess. 6, c. XVI, circa finem.

 

(12) Vide S. Aug., l. 8 Conf. c. VI. Item l. 3 de lib. arbit., c. 25. Item in Psalm. 36.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: