INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XXX

 

De undecimo Symboli articulo: CARNIS RESURRECTIONEM

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quid hoc articulo profitemur?

 

R. Futurum aliquando ut corpus hoc, quod fragile, caducum, multisque morbis obnoxium, et post mortem quoque a vermibus exedendum circumferimus, reviviscat, quando in extremo illo die mortui omnes (1) vocante Christo judice, per Angelorum vocem instar tubae audiendam, in ictu oculi simul ad vitam et judicium, excitabuntur. Non ergo anima utpote immortalis, at solum corpus ad vitam revocabitur, id est denuo conjungetur animae, cui jam ante unitum fuerat.

 

Q. 2. Omnesne omnino homines resurrecturi sunt?

 

R. Omnino omnes: necesse enim est, ut ante Christi tribunal in carne cuncti appareant, (2) recepturi citra exceptionem singuli, prout quisque gessit in corpore suo, sive bonum, sive malum. (3) Procedent autem qui bona fecerunt in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, et (4) in supplicium aeternum.

 

Q. 3. Quomodo corpora jam olim versa in cineres, ita ad vitam novam redintegrari poterunt?

 

R. Qui id effecturus est, Deus est omnipotens, cui nihil est difficile, nedum impossibile, (5) omnia quaecumque voluit fecit, nutuque suo ac voluntate facit indies in coelo et in terra. Hoc nobis satis est: ut contra (6) Sadducaeorum, et Sophistarum argutias, firmissime teneamus, idem numero corpus, quod singuli habuerunt, extremo illo tempore ad vitam esse revocandum.

 

Q. 4. Qua saltem id similitudine suaderi potest?

 

R. Exemplum tritici Apostolus adhibet: (7) quod quidem ubi in terram jactum fuerit, moritur et putrescit primum, at deinde novo cum corpore exsurgit et uberem fructum adfert; ita corpora nostra instar sementis terrae mandantur, ut per omnipotentiam Creatoris, quando ipsi visum fuerit, restaurentur.

 

Q. 5. Quae resurgentium futura est conditio, quae gloriosorum corporum dotes?

 

R. Dispar erit justorum impiorumque conditio. Hi quidem corpora resument, ast horrida illa, divinamque vindictam prae se ferentia; justorum vero corpora gloriosa erunt, et divinis quibusdam dotibus illustrata, quas ex Apostolo (8) Paulo quatuor praecipuas assignare solent SS. Patres, impassibilitatem, claritatem, agilitatem, ac subtilitatem.

 

Q. 6. Quid impassibilitas?

 

R. Talis utique corporis constitutio, ut corrumpi, pati, affligi, ullove incommodo affici omnino non possit. (9) Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.

 

Q. 7. Quid claritas?

 

R. Splendor quidem eximius, cujus specimen quoddam Salvator exhibuit, (10) quando in monte facies ejus ut sol resplenduit, eorumque qui aderant oculos suo fulgore perstrinxit. (11) Seminatur in ignobilitate, surget in gloria.

 

Q. 8. Quid agilitas?

 

R. Tanta erit ad obediendum animae, felicitas corporis, ut illic puncto temporis futurum sit corpus, ubi illud esse voluerit anima (12) Current et non laborabunt, volabunt et non deficient. (13) Seminatur in infirmitate, surget in virtute.

 

Q. 9. Quid subtilitas?

 

R. Talis erit gloriosi corporis conditio, ut spirituale quodammodo effectum, nullis corporum obstaculis impediri aut detineri possit. (14) Seminatur corpus animale, surget spirituale, effectu scilicet et operatione, non ipsa re aut substantia.

 

Q. 10. Quis hujus articuli fructus esse debet Christianis?

 

R. 1° Ut ne in funeribus propinquorum immodice affligantur, more Gentilium (15) qui resurrectionis spem non habent. 2° Ut hujus vitae aerumnas, doloresque ac morbos mortemque ipsam ubi opus est, spe gloriosae resurrectionis, forti animo perferant, ut olim fecerunt (16) Job, septemque (17) cum matre sua fortissimi juvenes Machabaei. 3° Denique ut quisque sedulo incumbat studio puritatis, mortificationis, et abstinentiae, ut haec membra nostra gloriosae resurrectioni praeparentur, reddanturque idonea.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 104-106.

 

Notae:

(1) 1 Cor. XV, 52. 1 Thess. IV, 15.

 

(2) 2 Cor. V, 10.

 

(3) Joann. V, 29.

 

(4) Matth. XXV, 46.

 

(5) Psalm. CXIII, 3.

 

(6) Matth. XXII, 23.

 

(7) 1 Cor. XV, 36 et seqq.

 

(8) 1 Cor. XV, 41 et seqq.

 

(9) 1 Cor. XV, 42.

 

(10) Matth. XVII, 2.

 

(11) 1 Cor. XV, 43.

 

(12) Isai. XL, 31. Sap. III, 7.

 

(13) 1 Cor. XV, 43.

 

(14) Ibid., 44.

 

(15) 1 Thess. IV, 12.

 

(16) Job. XIX, 25.

 

(17) 2 Machab. VII, 23.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: