INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT XXIX
De decimo Symboli articulo, id est Remissione peccatorum et Justificatione
––––
REMISSIONEM PECCATORUM
QUAESTIO. 1. Quid hoc articulo profitemur?
R. Esse Ecclesiae eam a Christo relictam potestatem, qua fidelibus vere poenitentibus peccata dimittantur, quae quidem potestas tunc data fuit, quando Salvator a morte redivivus (1) Apostolis insufflavit dicens: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.
Q. 2. Extenditne se haec potestas ad quaevis peccata quantumvis enormia aut multiplicia?
R. Nullum peccati genus exceptum est, nullus delictorum numerus exclusus; ideoque hanc suam potestatem plane generalem esse semper intellexit Ecclesia, adstruxitque contra (2) Novatianos haereticos.
Q. 3. Quibus commissum est hujus potestatis exercitium?
R. Primitus commissum fuit Apostolis, sed transmittendum eorum quoque in sacerdotio successoribus, id est episcopis atque presbyteris. Fideles caeteri hac tam excellenti Ecclesiae praerogativa fruuntur; verum destituti (3) clavibus regni coelorum ligare non possunt aut solvere.
Q. 4. Quomodo haec potestas a sacerdotibus exercetur?
R. Non aliter quam per sacramenta, a Christo idcirco instituta, ut iis pretium sanguinis sui, credentibus applicetur.
Baptismo quidem omnis culpa, totiusque poenae reatus eluitur; at quia etiamnum infirmitate circumdati sumus, pravaque in nobis manente concupiscentia, non tantum ad peccandum allicimur, sed plerique aliquando pertrahimur, hinc ineffabilis Dei Salvatoris nostri clementia, (4) secundam post naufragium tabulam providit, Sacramentum Poenitentiae, quo illorum quoque peccatorum veniam obtineremus, quae post baptismum admitterentur, si modo corde contrito et humiliato eam requireremus.
Q. 5. Quodnam discrimen est Christum inter et sacerdotes peccata remittentes?
R. Christus utpote verus Deus, (5) non aliena sed propria virtute et auctoritate peccata dimittit: sacerdotes autem tamquam Christi ministri et instrumenta quaedam animata, non aliter quam illius nomine et auctoritate remittunt. Veram interim peccata condonandi potestatem habent, quae nec ulli umquam Angelorum obtigit, neque ulli hominum ante Christi in carne adventum.
Collige, quantus honor ac reverentia sacerdotali ordini debeatur, quantaque in illis esse debeat vitae sanctimonia, ut tanti muneris praerogativa non sint omnino indigni.
Q. 6. Potuitne umquam aliter, quam ex Christi meritis peccatorum remissio obtineri?
R. Nemo a mundi exordio peccatorum veniam consecutus est, aut consequetur umquam, nisi ex meritis (6) Agni illius, cujus ab aeterno praevisa ac decreta est mors, qua genus humanum reconciliaretur Deo, et tollerentur peccata mundi. Nulla igitur (7) sine aspersione sanguinis Christi, meritisque mortis ejus, fit peccatorum remissio.
Q. 7. Quid est justificatio et quid ad eam praeter peccatorum remissionem requiritur?
R. Justificationis nomine hic intelligitur, clementissima illa Dei operatio, (8) qua gratuito per Jesum Christum peccata nostra remittit ac delet, novasque nos creaturas efficit, charitatem cum caeteris Spiritus Sancti donis, diffundens in cordibus nostris.
Sunt itaque peccatorum remissio et justificatio semper conjunctae; sed haec ultra peccatorum remissionem praeterea requirit (9) interioris hominis renovationem, qua vere coram Deo, justus, illique gratus efficitur, qui ante injustus erat et inimicus.
Q. 8. Quibus ad justificationem gradibus perveniri solet?
R. Parvulis rationis usu adhuc destitutis sacramento baptismatis Christi justitia et merita communicantur.
At adulti 1° excitati divina gratia et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt, atque illud inprimis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem quae est in Christo Jesu, et 2° dum peccatores se esse intelligentes, a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertunt, 3° in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, 4° illumque tamquam omnis justitiae fontem diligere incipiunt, 5° ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem, 6° deinde proponunt suscipere sacramentum, 7° inchoare novam vitam et servare divina mandata.
Hi sunt gradus, quibus, ut indicat Conc. Trid. (10) divinae miserationis operatio peccatores perducere solet ad veniam peccatorum, veramque justitiam sacramento baptismi aut poenitentiae obtinendam: 1° fides, 2° timor, 3° spes, 4° dilectio, 5° poenitentia sive peccati detestatio, 6° propositum suscipiendi sacramenti, 7° novaeque deinceps vitae, cum observatione divinorum mandatorum.
Q. 9. Quid tandem ex dictis pro moribus nostris utiliter concludi potest?
R. Quod sicut fides hujus articuli consolatione plena est iis, qui ubi humana fragilitate lapsi fuerint, (11) non tardant converti ad Dominum, neque differunt de die in diem, sed toto corde suspirant ad eum, quem peccando deseruerunt: ita res indignissima sit, hac benignissima veniae facilitate, ad Dei contemptum suamque perniciem multos abuti, crimina criminibus cumulantes, et in seram aetatem poenitentiam differentes. Perpendat igitur unusquisque, Deum ut nunc est benignissimus, ita futurum aliquando humanae contumaciae vindicem implacabilem. (12) Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 100-103.
Notae:
(1) Joann. XX, 22.
(2) Vide Cyprian. in epistolis ad S. Cornelium Papam. Et lib. de unit. Ecclesiae. Euseb. Hist. Eccl. lib. 6, cap. 43.
(3) Matth. XVI, 19 et cap. XVIII, 18.
(4) S. Hieron. in cap. 3 Isaiae, etc.
(5) Matth. IX, 2, 5 et 6.
(6) Joann. I, 29 et 36. Apocalyps. XIII, 8.
(7) Vide Hebr. IX, 14 et 22.
(8) Concil. Trid., Sess. 6, cap. VIII et IX. Tit. III, 5, 6 et 7.
(9) 1 Cor. VI, 11. Rom. V, 5 et 10.
(10) Sess. 6, cap. VI.
(11) Eccl. V, 8.
(12) Hebr. X, 31.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: