INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XXVIII

 

De reliquis Ecclesiae notis: SANCTA, CATHOLICA et APOSTOLICA

 

––––

 

QUAESTIO. 1. Quomodo vera Christi Ecclesia sancta est?

 

R. Quia per baptismum Deo consecrata et dedicata est in membris suis omnibus, quorum et praecipua re ipsa sancta sunt, et ad aeternam sanctitatem destinata: ac deinde nemo vere sanctus qui sit extra Ecclesiam. 2° Quia cum Christo totius sanctitatis fonte, ceu corpus cum capite arctissimo nexu conjuncta, ab illo jugiter (1) sanctificationis influxum recipit. 3° Sancta est legitimo sacrificii et Sacramentorum usu, totaque fidei doctrina, quae nihil quam sanctimoniam perpetuo inspirat. 4° Denique sanctitatem miraculorum sola possidet: ita quidem ut extra hanc unam Ecclesiam numquam, in ea vero frequenter admodum insolita divinae virtutis signa atque prodigia contigerint, et ubi opus est etiamnum contingant.

 

Q. 2. Qui potest Ecclesia sancta esse, cum tam multi qui se Christianos atque catholicos profitentur, palam perversi atque impii sint?

 

R. Quamdiu Ecclesia peregrinatur in terris, paleam (2) habet permixtam tritico, in fine demum saeculi penitus segregandam. At interim illorum perversitas neque sanctitati vivorum Ecclesiae membrorum officit, neque fidem doctrinamve Ecclesiae contaminat; haec etenim non ideo desinit pura et sancta esse, quod plurimorum impietate violetur.

 

Q. 3. At unde constat doctrinam Ecclesiae perpetuo puram sanctamque esse, neque aliquando ad errores noxios declinare?

 

R. Id quidem per singula dogmata demonstrari posset. Sed quia haec via longior est, expeditius erit attenta mente perpendere, Christum, qui suprema veritas est, idemque cum Patre et Spiritu Sancto omnipotens Deus, promisisse Ecclesiae dilectissimae sponsae suae, (3) eam fundatam fore supra immobilem petram, ita ut portae inferi, id est omnes inferorum potestates, nullo unquam tempore contra eam praevaliturae sint: (4) Spiritum veritatis cum illa permansurum in aeternum: se quoque Apostolis, eorumque in pari ministerio successoribus, docentibus ac sacramenta ministrantibus, invisibili sua protectione adfuturum (5) omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

 

Cum ergo omnipotens sit simul et fallere nescius qui promisit, impium est existimare Ecclesiam, quam ille (6) suo sanguine acquisivit, in errores noxios lapsam esse unquam aut labi posse.

 

Q. 4. Soline Ecclesiae Romano-catholicae proprium est, ut modis jam explicatis sancta sit?

 

R. Prorsus illi soli id congruit: nam caeterae sectae praeter corruptelam morum cui subjacent, talia insuper doctrinae suae principia statuunt, ex quibus illa morum perversitas auctoritatem obtineat et consequatur: statuuntque universae Ecclesiae doctrinam noxiis erroribus non tantum infici posse, sed re ipsa aliquando infectam fuisse. Proinde nec morum, nec doctrinae sanctitas, apud ullos sectarios reperitur.

 

Q. 5. Quo sensu Ecclesia catholica est?

 

R. Catholica, seu universalis est: 1° Quia omnes omnium temporum locorumque fideles complectitur, ita ut ad eam pertineant, quicumque ab orbe condito usque in hanc diem, Deum verum veraciter coluerunt. 2° Quia doctrina Ecclesiae per omnes orbis terrae partes praedicata est. Habet deinde illa fideles ubique dispersos, qui ejusdem fideli vinculo, eorumdemque participatione sacramentorum, sub eodem visibili capite omnes inter se connexi sunt.

 

Caeterae societates omnes a Romano-catholica segregatae, (7) singulae suis locis temporibusque concluduntur, nulla igitur catholica est aut universalis.

 

Q. 6. Quo sensu Ecclesia apostolica dicitur?

 

R. Quod ab Apostolis propagata, eorum doctrinam firmissime teneat, et manifesta successionis serie originem suam ad illos usque referat. Sic a Gregorio XVI, qui Romanam sedem hodie tenet, non interrupto successionis ordine, usque ad beatum Petrum, primum illius sedis episcopum, pervenitur.

 

At sectae omnes novitatem suam suo plerumque nomine praeferunt, dum Lutherani, Calvinistae, Sociniani a suis auctoribus nuncupantur. Designari iis potest annus, mensis ac dies quibus primum exortae, et ab Ecclesia catholica segregatae sunt.

 

Itaque concludendum est, nullam esse in orbe societatem hominum, cui competat unam esse, sanctam, catholicam et apostolicam, nisi Ecclesiam Romano-catholicam, hancque adeo solam esse veram Christi sponsam, quam sibi suo sanguine acquisivit.

 

Q. 7. Estne extra hanc Ecclesiam spes salutis?

 

R. Quicumque sunt extra Ecclesiam sunt a vera fide alieni, vel saltem a charitate semoti: at vero (8) sine Fide impossibile est placere Deo, nec minus impossibile sine charitate (9) pervenire ad regnum coelorum: sicuti ergo certo exitio erant obnoxii, qui durante diluvio extra Noëmi arcam versabantur, ita nemini salutis aeternae spes est nisi in fide et unitate Ecclesiae perseveret.

 

Q. 8. Quae nobis inde formanda conclusio?

 

R. Ut nempe in perpetua gratiarum actione occupemur, quod beneficio prorsus indebito ad unitatem Ecclesiae suae nos Christus perduxerit. Quem gratitudinis sensum eo oportet esse majorem, quod tristi experientia notum sit, eos qui in sectis atque erroribus nati et enutriti sunt, non nisi aegre admodum ad fidem catholicam serio amplectendam adduci. Ne vero nos ex ingratitudine, graviorem nobis damnationem accersamus, fides nostra verae pietatis operibus comprobetur, ut vel (10) ex bona conversatione nostra ad fidem et unitatem Ecclesiae infideles et haeretici adducantur, quorum tenebris et caecitati frequenter ingemiscere debent, quicumque vere sunt Christiani.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 97-100.

 

Notae:

(1) Joann. I, 16 et cap. XV, 1 et 4.

 

(2) Matth. III, 12.

 

(3) Matth. XVI, 18.

 

(4) Joann. XIV, 16.

 

(5) Matth. XXVIII, 20.

 

(6) Act. XX, 28.

 

(7) Vide Tertull. lib. de praescript. Haeret. cap. 20, 32, 36 et 37.

 

(8) Hebr. XI, 6.

 

(9) Vide 1 Cor. XIII.

 

(10) 1 Pet. II, 12.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: