INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT XXVI
De Propagatione evangelii, et certissima Veritate religionis christianae
––––
QUAESTIO. 1. Quid post acceptum Spiritum sanctum Apostoti egerunt?
R. Christum Jesum a morte redivivum (1) Judaeis primum atque (2) Samaritanis, dein (3) Gentibus praedicarunt. Judaeorum quidem non pauci crediderunt, at plerique evangelio pertinaciter restiterunt, primosque fidei praecones modis omnibus persecuti sunt.
Q. 2. Quomodo haec Judaeorum perfida obstinatio punita fuit?
R. 40 circiter annis post Christi mortem, tota fere gens illa a Romanis excisa est sub imperatore Vespasiano et Titio filio ejus (4). Durante obsidione horrenda fames inclusos moenibus in eam rabiem impulit, ut humanis vescerentur carnibus, ac natorum etiam corpora matres absumerent: et undecies centena hominum millia, quod pene fidem superat, una illa obsidione perierunt. Caeteri capta urbe atque succensa, in captivitatem abducti, pro mancipiis divenditi, et quaquaversum dispersi sunt. Ita impletum est, quod prophetae (5) Daniel (6) Oseëque praedixerant; postquam scilicet negato damnatoque Messia desierunt esse populus Dei, tot jam saeculis in sua caecitate et perfidia persistentes, toto orbe vagantur, sine rege et principe, sine templo ct sacrificio, circumferentes Libros sacros, ex quibus revincuntur ipsi, et christiana fides adstruitur.
Q. 3. Quo successu Gentibus Apostoli praedicarunt?
R. Deo aspirante tanto hic profectu, tantaque velocitate progressi sunt, ut exiguo temporis spatio (7) per plerasque orbis provincias, Apostolorum vox audita, doctrinaque recepta sit. Desertis idolis vanisque superstitionibus suis, christianam fidem certatim amplectebantur, et divino Spiritu interius exteriusque mutati, quod ipsi didicerant, mox aliis annuntiabant.
Q. 4. Quam in hocce opere partem habuit Paulus?
R. Sane maximam: hic etenim (8) ex persecutore nascentis Ecclesiae, mirabili plane et inusitata Dei vocatione christianae fidei praeco et singulariter Gentium doctor effectus est, quo in munere (9) plus omnibus laboravit, plurimasque provincias, incredibili ubique successu fidei, peragravit.
Q. 5. Haec autem mundi tam repentina conversio, nullamne contradictionem passa est?
R. Imo vero tota inferorum potestas propagationi evangelii totis viribus obstitit. Regum principumque auctoritas, sacrificorum superstitio, Sophistarumque subtilitas instigante diabolo conspiraverunt, ut hanc novam religionem delerent funditus, et in suis quodammodo incunabulis suffocarent. Saevissima proinde contra Christianos edicta, persecutionesque suscitatae, et ubi blanditiae non procederent, exquisita tormenta adhibita contra avitae idololatriae desertores. Qui haec omnia constanter pertulerunt, Christi martyres, id est testes, dicti sunt.
Q. 6. Fuitne magna martyrum multitudo?
R. Fuit profecto maxima: quippe trecentis fere annis vix aliud fuit quam perpetua contra Christianos persecutio, partim ab imperatoribus, (10) Nerone, praesertim (11) Domitiano, (12) Decio, (13) Valeriano, et (14) Diocletiano excitata, aut violentis edictis acrius renovata: partim a magistratibus, vel furente plebe continuata, donec per Constantinum Ecclesiae pax (15) est reddita. Caeterum quo tyranni amplius saeviebant, eo plures indies Christianos se profitebantur, adeo ut (16) sanguis martyrum vere esset semen Christianorum.
Q. 7. Fuitne conversio gentium per prophetas veteris Testamenti dudum ante praedicta?
R. Fuit, idque admodum frequenter. Textus passim sunt obvii, praesertim apud (17) Davidem, Isaïam et Jeremiam prophetas, de novo foedere legeque nova cordibus inscribenda, de gentibus omnibus Dei veri notitiam habituris, eumque sincero cultu adoraturis, de rejiciendis denique ob suam perfidiam Judaeis, suaeque caecitati usque ad destinatum tempus relinquendis.
Q. 8. Unde primis illis christianae fidei praeconibus tanta in convertendis Gentilibus sermonis vis et efficacia?
R. Non ab humana eloquentia, quam fere negligebant; sed ab omnipotentia Jesu Christi, cujus Spiritus [ut ille (18) futurum praedixerat] in eis loquebatur, et per eos stupenda prodigia et miracula faciebat. Tanta ergo illis inerat e coelo data sapientia, tanta fortitudo ac tolerantia, ut etiamsi essent omni humana ope destituti, omnes tamen inferorum mundique potestates, quantumvis reluctantes, superarint.
Q. 9. Nonne ex iis quae hucusque dicta sunt consequens est certissimam esse veritatem religionis Christianae?
R. Id plane consequens est; nam quisquis ratione utitur, liquido perspicit nulla ratione fieri potuisse, ut sine veritatis aeternae omnipotenti operatione, pauculi homines, omnibus humanis praesidiis destituti, inter vehementissimas omnium mundi potestatum persecutiones, religionem novam, inveteratae superstitioni cunctisque hominum cupiditatibus adversantem, tantillo tempore, toto orbe diffuderint ac propagarint. Omnipotenti itaque Dei virtute supra petram fundata est Christi Ecclesia, de qua jam dicendum.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 91-94.
Notae:
(1) Act. II, 14, et deinceps usque ad cap. VIII.
(2) Act. VIII, 5.
(3) Ibid., cap. X, 34; cap. XIII, 46.
(4) Vide Joseph, lib. 7, de excid.
(5) Cap. IX, 26 et 27.
(6) Cap. III, 4.
(7) Rom. X, 18.
(8) Act. IX.
(9) 1 Cor. XV, 10 et 2 Cor. XI, 22 et seqq.
(10) Ab an. Ærae vulg. 64, usque ad 68.
(11) Ab an. 94, usque ad 96.
(12) Ab an. 249, usque ad 251.
(13) An. 257, duravit 3 annis cum dimidio.
(14) An. 303, violento edicto persecutionem indixerunt Diocletianus et Maximianus Imperatores collegae. Haec sub Diocletiani nomine continuata fuit per imperatorem Galerium usque ad an. 311. Deinde per Maximinum, usque ad an. 313. Denique per Licinium, ab an. 319 usque ad 324. His 5 persecutionibus, quae per expressa imperatorum edicta suscitatae sunt, adjungi solent totidem aliae, sed minus vehementes, minusve universales: nempe sub Trajano praecipue circa an. 107, sub Marco Aurelio Antonino versus an. 163, sub Severo circa an. 201, sub Maximino, maxime contra sacerdotes ab an. 235, usque ad 238. Denique sub Aureliano circa an. 274.
(15) Primum quidem devicto Maxentio an. 312, postea plenius extincto Licinio an. 324.
(16) Tertul. Apol. cap. 5. Vide etiam apologias S. Justini, Minucii Felicis, etc.
(17) Psalm. XXI, 38. Isai. II, 2. Jerem. XXXI, 31, etc.
(18) Luc. XXI, 15. Matth. X, 20.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: