INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT XXIV
De septimo articulo Symboli Apostolorum, id est de Potestate Christi judiciaria
––––
SEPTIMUS articulus est:
Inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Q. 1. Quid iis verbis credere nos profitemur?
R. Agnoscimus Jesum Christum Dominum nostrum, non tantum humani generis Redemptorem ac Mediatorem, sed Judicem etiam (1) a Deo esse constitutum. Omnem enim judicandi (2) potestatem Pater dedit Filio, prout homo est, ita ut (3) ante tribunal Christi manifestari omnes oporteat, ut unusquisque prout gessit in suo corpore, sive bonum, sive malum, ab illo recipiat.
Q. 2. Nonne omnes omnino homines morituri sunt?
R. Hoc plane plurimis in locis sacra Scriptura insinuat, omnibus (4) hominibus statutum esse semel mori, atque uti peccatum originale in omnes propagatur, sic (5) mortem quoque, illius poenam, in omnes transituram.
Q. 3. Si omnes omnino homines morituri sunt, quid igitur in praesenti articulo vivorum ac mortuorum nomine significatur?
R. Vivorum nomine hic ii intelliguntur, quos extremi judicii dies vivos adhuc in carne reperiet: qui tamen non ante sistentur Judici, quam brevi morte media, ad vitam iterum fuerint revocati. Mortui autem ii intelliguntur, qui ante supremum diem illum ex hac vita discesserint. Vel simpliciter vivorum nomine designantur ii, qui dum hic symboli articulus recitatur, adhuc in vivis sunt: mortuorum vero nomine caeteri, qui jam inde obierunt.
Q. 4. Solumne in consummatione saeculi homines judicandi sunt?
R. Judicium generale, quod omnes omnium saeculorum homines uno die atque uno in loco, resumptis corporibus simul subituri sunt, ut omnibus inspectantibus atque audientibus, quid de singulis decretum et judicatum sit, palam fiat, id utique in fine saeculi celebrabitur. At vero, praeter hoc, aliud judicium est, quod privatum vocant, aut particulare.
Q. 5. Quomodo autem, et quonam tempore privatum istud judicium exercetur?
R. Tum, cum unusquisque nostrum migrat a vita: nam statim ad Dei tribunal sistitur, ibique de omnibus justissima quaestio habetur, quaecumque aut egerit, aut dixerit, aut cogitarit unquam: ac demum unumquemque necesse est praesentem Judicis subire sententiam.
Qui in Dei amicitia et sanctitate decesserit, ita quidem ut expiandum illi nihil ultra supersit, (6) mox ad Dei conspectum, sempiternaeque gloriae possessionem admittitur.
Si vero justus quidem, sed nondum plene sit expiatus, a Dei conspectu tantisper excluditur, donec per congruas poenas aut pia vivorum suffragia, divinae justitiae fuerit satisfactum.
Quod si in Dei inimicitia, et reatu peccati mortalis infelicem vitam quispiam terminaverit, hic justa ejusdem Judicis sententia, sempiternis suppliciis mancipatur.
Q. 6. Quid opus est post hoc judicium particulare, aliud generale institui?
R. Variae illius rei causae sunt; ac prima quidem, ut (quod aliter haberi nequit) perfecta et completa sit retributio rerum bene aut male gestarum, quarum saepe effectus longo post mortem tempore, imo usque ad finem saeculi extenduntur; ut ab una parte in Apostolis veritatis praedicatione Ecclesiam fundantibus: ex altera vero, in Haeresiarchis, doctrinam Ecclesiae corrumpentibus, illiusque unitatem scindentibus potest esse manifestum.
2° Est, ut laesa piorum fama coram omnibus reparetur: laudibusque econtrario celebrata impiorum hypocrisis et improbitas, palam denudetur.
3° Ut corpora, quae bene et male factorum solent esse instrumenta, suam quoque in praemio aut supplicio partem habeant.
4° Ut quia divina providentia a multis saepe improbis blasphematur et arguitur, illius suprema aequitas et justitia palam omnibus innotescat.
5° Ut metu et exspectatione futuri aliquando judicii, sempiternaeque improborum omnium confusionis, ceu fraeno quodam, a malis homines avocentur.
Q. 7. Quonam autem tempore generale judicium celebrandum est?
R. Diem istum non modo homines, sed et (7) Angelos latere voluit aeterna Dei providentia. Id unum scimus, quod (8) sicut fur in nocte, ita veniet ad judicium Dominus, ut in perpetua (9) vigilantia vitam transigamus.
Q. 8. Quaenam imminente mundi fine, universale judicium antecedent?
R. In sacris Litteris haec sequentia indicantur: 1° Erunt per varia loca (10) terrae motus, fames, pestis, et bella atrocia.
2° (11) Abundabit iniquitas, refrigescet autem charitas multorum.
3° (12) Evangelium toto orbe praedicabitur.
4° Apparebit (13) Antichristus dire persequens nomen Christianum.
5° Contra illum conflicturi advenient Henoch et Elias, quos ad hunc finem olim a Deo raptos, vivos etiamnum servari, et ab Antichristo necandos (14) sacra Scriptura insinuat.
6° Denique (15) obstinata hactenus Judaeorum natio ad Christum convertetur.
Q. 9. Quid de Antichristo e sacris Litteris eruitur?
R. 1° (16) Homo peccati, et filius perditionis ab Apostolo nominatur, qui, inquit, adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus: ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus.
2° Persecutionem quam contra Christi nomen et Ecclesiam suscitabit, tam fore terribilem, et (17) seductionem ejus in signis prodigiisque mendacibus, tam potentem, ut (18) in errorem inducendi essent, si fieri posset, etiam electi. Hanc tamen persecutionem (19) brevi tempore duraturam sacra Scriptura insinuat.
3° Iniquum illum (20) Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.
4° Proinde non nisi imminente mundi fine Antichristus apparebit, quando videlicet (21) praedicato per universum orbem Evangelio, pro foribus erit consummatio.
Q. 10. Nondumne igitur in terris hactenus Antichristus apparuit?
R. Certum plane est et ex Scripturis evidens nondum apparuisse hominem illum impium, filiumque perditionis, de quo jam statim dictum est: adeo ut luce meridiana clarius sit, quo spiritu acti fuerint Protestantes, qui visibile Ecclesiae Christi caput, Apostolorum Principis Successorem, Antichristum illum esse, pudenda posteris calumnia asseruerunt.
Tam enormis insolentia, tamque furibunda impostura, qua tot primae illius Sedis Episcopi, quibus nihil antiquius est quam Christi nomen et gloriam dilatare, Antichristi nuncupantur, non alios poterat habere auctores, quam qui ipsimet in sacris Litteris latiori sensu vocantur Antichristi. Sic autem a Joanne (22) nuncupantur Haeretici, qui utique Christi doctrinam corrumpentes ejusque Ecclesiam conturbantes, illi oppositi sunt, id quod latiori sensu est esse Anti-christum.
Q. 11. Quaenam erit extremi judicii forma, quae circumstantiae?
R. Praeter resurrectionem generalem, de qua infra,
1° (23) Sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, virtutes coelorum commovebuntur, stellae obtenebrescent, universa denique natura horrendo fremitu sus deque eversa, ultimo (24) conflagrationis igne absumetur.
2° Apparebit in nubibus crux Christi (25), signum illud gloriosum Filii hominis, signum triumphi ejus.
3° Apparebit ipse (26) in sede Majestatis suae cum potestate magna, Sanctorum omnium turba circumdatus, qui simul omnes et (27) rebelles angelos et homines impios, cum Christo judicaturi sunt.
4° (28) Exibunt Angeli, et separabunt electos a reprobis, illos a dextris, hos autem a sinistris Christi constituentes. Sententiam deinde justus et inexorabilis Judex pronuntiabit, electis quidem dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim et dedistis mihi manducare, etc. Reprobis vero terribili voce dicturus est: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim et non dedistis mihi manducare, etc.
Q. 12. Quae ex tam terribilis exspectatione judicii nobis formanda conclusio est?
R. (29) Cum metu et tremore salutem nostram nos debere operari, satagentes ut (30) dum tempus habemus, operemur bonum, atque ita certam nostram vocationem et electionem faciamus, sic semper viventes qualiter velimus mori: nam quales nos incerta illa mortis hora inveniet, tales quoque extremus dies exhibebit.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 82-86.
Notae:
(1) Act. X, 42.
(2) Joann. V, 22 et 27.
(3) 2 Cor. V, 10.
(4) Hebr. IX, 27.
(5) Rom. III, 12. 1 Cor. XV, 22.
(6) Vide istius veritatis confirmationem Philip. I, 23. 2 Cor. V, 3. Apocal. XX, 4.
(7) Matth. XXIV, 46.
(8) 1 Thess. V, 2 et 4.
(9) Matth. XXIV, 42 et 43.
(10) Luc. XXI, 11.
(11) Matth. XXIV, 12.
(12) Matth. XXIV, 14.
(13) Vide 1 Joann. II, 18.
(14) Apoc. XI, 8. Matth. XVII, 11. Heb. XI, 5. Eccli. XLIV, 16.
(15) Matth. X, 23. Rom. XI, 26.
(16) 2 Thess. II, 3 et 4.
(17) Ibid., 9 et 10.
(18) Matth. XXIV, 24.
(19) Matth. XXIV, 22. Apoc. XX, 3 et XII, 14.
(20) 2 Thess. II, 8.
(21) Matth. XXIV, 14.
(22) 1 Joann. II, 18 et 22. cap. IV, 3. epist. II, 3.
(23) Matth. XXIV, 29.
(24) 2 Pet. III, 10.
(25) Matth. XXIV, 30.
(26) Ibid., XIX, 28 et cap. XXV, 31.
(27) 1 Cor. VI, 3.
(28) Matth. XIII, 49. Vide Matth. XXV a vers. 31 usque ad finem.
(29) Philip. II, 12.
(30) Gal. VI, 10. 2 Pet. I, 10.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVII, Kraków 2017
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: