INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XXIII

 

De sexto Symboli articulo, Ascensu Christi in coelum, ejusque ibidem gloria, officio et potestate

 

––––

 

SEXTUS articulus hisce verbis proponitur:

 

Ascendit ad coelos: sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

 

Duas igitur partes habet.

 

QUAESTIO 1. Quid priore ejus parte profitemur?

 

R. Christum a morte redivivum, perfecto jam et absoluto redemptionis nostrae mysterio, ut homo est, in coelum corpore et anima ascendisse: nam ut Deus est, immensitate sua implens omnia, a coelo nunquam abfuit.

 

Q. 2. Quas gloriosi illius ascensus circumstantias Scriptura commemorat?

 

R. Quadragesimo die a Resurrectione sua apostolis Hierosolymis congregatis Christus apparuit, dixitque: (1) Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Solemnis certe promissio, non deserendam unquam a Christo Ecclesiam.

 

Ipsis deinde, (2) iisque etiam, qui per eos credituri erant, et Ecclesiam propagaturi, miracula patrandi potestatem pollicitus est. (3) Aperuit illis sensum, mentisque oculos coelesti sapientia illustravit, ut intelligerent Scripturas (4). Jussit etiam ut in urbe Hierosolyma promissum sibi Spiritum sanctum exspectarent.

 

Post haec (5) eduxit eos foras in Bethaniam, indeque in (6) montem Oliveti qui est juxta Jerusalem, quo in loco cum elevatis manibus Discipulis suis Jesus benediceret, (7) ipsis videntibus est elevatus in coelum et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

 

Cum autem Magistrum abeuntem, oculis ac desiderio discipuli sequerentur, (8) duo illis Angeli virili specie, vesteque splendenti apparuerunt, monentes, Jesum quem mox ascendentem viderant, simili aliquando cum gloria rediturum.

 

Tunc simul omnes Hierosolymam reversi (9) in oratione unanimiter perstiterunt, praestolantes futurum propediem Spiritus sancti adventum.

 

Q. 3. Suane an aliena virtute in coelum Christus ascendit?

 

R. Aliena olim virtute (10) Elias igneo curru in coelum evectus est: at (11) Christus virtute propria, non solum Divinitatis, sed ipsius etiam humanitatis, corpore jam glorioso et immortali, per agilitatis dotem, moventis animae imperio sine ulla difficultate obsequente.

 

Q. 4. Nulline ascensionis illius ac triumphi comites adfuere?

 

R. Fuerunt utique, ut supra insinuatum est, praeter coelestes spiritus, justorum illae animae, quas ab inferorum carcere liberaverat: has nempe secum in gloriae, quam adibat, possessionem induxit.

 

Q. 5. Christusne ex quo in coelum abiit terram nostram omnino dereliquit?

 

R. Hanc quidem visibili sua praesentia destituit: attamen in ea etiamnum praesens est invisibiliter, idque duplici potissimum ratione: 1° quidem realiter ac substantialiter praesens est in augustissimo Eucharistiae sacramento. 2° Ecclesiae suae, universisque fidelibus, favore, auxilio et protectione spiritualiter adesse non desinit.

 

Q. 6. Quid posterior pars articuli indicat: Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis?

 

R. Gloriam designat et dignitatem, quam Jesus Christus, divinitate aequalis Patri, secundum humanitatem, post passionem et labores adeptus est.

 

Q. 7. Deusne Pater dextram habet aut sinistram, ut ad illam Christus sedeat?

 

R. Nullo modo: est enim purus Spiritus, qui nec membra habet, nec figuram. Humano igitur sensui accommodata locutio est, qua nihil aliud significatur, quam humanam Christi naturam, super omnes creaturas dignitate et gloria in coelis esse evectam. Quos enim hic homines honore affectos volunt, ad dextram collocare consueverunt.

 

Q. 8. At vero quod hic Christus sedere dicitur, idne ad situm ac figuram corporis referendum est?

 

R. Non, sed ad regiae summaeque potestatis ac gloriae firmam et stabilem possessionem quam a Patre accepit.

 

Q. 9. Quodnam pro nobis Christi in coelis officium est?

 

R. Advocati, mediatoris atque pontificis: nam, ut apostolus loquitur, (12) introivit Jesus in coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, (13) semper vivens ad interpellandum pro nobis, sanguinemque quem semel pro communi omnium salute effudit, aeterno Patri perpetuo exhibens. Quod quidem spei nostrae atque fiduciae magnum debet esse incitamentum.

 

Q. 10. Quid vero praeterea pro moribus nostris ex Christi ascensione statuendum est?

 

R. 1° Christus caput est corporis illius, cujus nos Dei benignitate membra sumus. Si ergo illi ut Capiti fideliter adhaeremus, spes firma ac certa est fore, ut quo Caput praecessit, nos quoque membra sequamur; quippe non suo tantum, sed et membrorum suorum nomine, immortalis illius gloriae possessionem adiit.

 

2° Id quoque ascensu suo docere nos Christus voluit, ut etiamnum in terris positi, mente tamen in coelestibus habitemus, confitentes nos (14) peregrinos et hospites esse super terram, ac patriam inquirentes, (15) civesque esse Sanctorum ac domesticos Dei, quorum proinde, ut monet apostolus, (16) conversatio debeat in coelis esse.

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 79-81.

 

Notae:

(1) Matth. XXVIII, 18, etc.

 

(2) Marc. XVI, 17.

 

(3) Luc. XXIV, 45.

 

(4) Ibid., 49.

 

(5) Luc. XXIV, 50.

 

(6) Act. I, 12.

 

(7) Act. I, 9.

 

(8) Ibid., 10.

 

(9) Ibid., 12.

 

(10) 4 Reg. II, 11.

 

(11) Act. I, 11.

 

(12) Hebr. IX, 24.

 

(13) Hebr. VII, 25. 1 Joann. II, 1.

 

(14) Hebr. XI, 13.

 

(15) Ephes. II, 19.

 

(16) Philip. III, 20.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: