INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT XXI
De Beneficio mortis Christi, sive gratia Salvatoris
––––
QUAESTIO 1. Quae nobis ex Christi morte bona obtigerunt?
R. Quidquid unquam ulli hominum, a lapsu Adami, (1) salutaris boni largitus est Deus, id totum ex Christi meritis et morte profluxit; nec porro ulli unquam justitia, aut salus, ullumve bonum ad salutem aeternam utile concedetur, nisi ex iisdem meritis passionis et mortis Christi (2). Ita omnis spes, et gloriatio nostra in Christo est, per quem omnia petimus, per quem omnia speramus, per quem de omnibus Deo gratias agimus.
Q. 2. Pro omnibusne omnino hominibus Christus mortuus est?
R. Sic plane habet catholicae Ecclesiae fides, (3) pro omnium et singulorum aeterna salute benignissimum Salvatorem mortem subiisse. Communem omnium causam suscepit, et pro omnibus nemine excluso sanguinem suum aeterno Patri obtulit, ut sicut in Adamo omnes perierant, ita per Christum omnes redimerentur. Unusquisque itaque spe et consolatione plenus dicere potest cum apostolo (4): Dilexit me et tradidit semetipsum pro me.
Q. 3. Si pro omnibus mortuus est Christus, nonne consequens est, ut omnes pariter justitam et salutem consequantur?
R. Non est consequens: etsi enim ille (inquit (5) Concil. Trident.) pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumtaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur.
Q. 4. Quibus autem istud meritum passionis Christi communicatur?
R. Iis, qui in Christo renascuntur, et (6) ab eo statu, in quo nati sunt filii primi Adae, per lavacrum regenerationis transeunt in statum gratiae, et adoptionis filiorum Dei, per secundum Adam, Jesum Christum Salvatorem nostrum.
Cur autem hoc meritum passionis Christi uni, non alii communicetur, (7) occulta sed justa sunt Dei judicia, prorsusque inscrutabilia. Nostrum est, ut hortatur apostolus (8) pro tam singulari beneficio gratias semper agere Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum.
Q. 5. Omnesne ii qui in Christo renati et gratiam justificationis adepti sunt, salutem aeternam consequuntur?
R. Minime vero; (9) multi enim sua culpa e statu justitiae excidunt, quam si gratuito Dei munere non recuperent, aeternum pereant necesse est. Sicut autem gratia illa sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, post evangelium promulgatum, non acquiritur: ita sine sacramento poenitentiae digne suscepto, aut illius saltem voto non recuperatur. Haec enim duo sacramenta, velut totidem sanguinis sui vasa Christus instituit, quibus passionis ejus meritum hominibus justificandis applicetur.
Q. 6. Suisne viribus homo potest adipisci justitiam, aut ad salutem pervenire?
R. Nequaquam, (10) sed singulari Dei auxilio, illiusque per Christum Jesum praeveniente, excitante et adjuvante gratia indiget, tum ut ad justificationis gratiam disponatur, atque pertingat, tum ut in adepta justitia, per bonorum operum exercitia et divinorum mandatorum custodiam perseveret.
Q. 7. An igitur nullum opus bonum, sine gratia Christi Salvatoris a nobis fieri potest?
R. Nullum certe, quod ad aeternam salutem consequendam conducat. Quidquid in homine salutariter bonum est, id Christi gratiae tribuendum est, fides, justitia, divinorum mandatorum observatio, tentationum victoria, ipsaque in bono perseverantia. (11) Sine me (inquit Christus) nihil potestis facere. (12) Non sumus (inquit apostolus) sufficientes cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quare qui haec omnia suis viribus tribuerunt Pelagiani, Ecclesiae judicio rejecti, et Haeretici habiti sunt. Reprobati etiam Semi-Pelagiani, qui initium saltem fidei, ipsamque in bono perseverantiam in naturae potestate sitam esse contenderunt.
Q. 8. Si Dei praecepta sine Christi gratia servari non possint, consequens ergo est ea multis esse observatu impossibilia.
R. Nullo modo: Deus enim (inquit (13) S. Synodus Tridentina) impossibilia non jubet, sed jubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis. Nam qui ex nobis nihil possumus, (14) omnia possumus in eo, qui nos confortat.
Q. 9. Habetne homo etiam post Adami lapsum liberam arbitrii potestatem?
R. Catholica fide certum est, hominem non modo non cogi, sed ne necessitari quidem ad bonum vel ad malum: habere autem indifferentiam activam ad utrumque. Neque enim per peccatum liberum arbitrium exstinctum fuit, viribus licet attenuatum et inclinatum.
Per hoc in potestate hominis situm est ad malum declinare: at vero (15) sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione atque adjutorio, nemo credere, sperare, diligere aut poenitere potest, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur, nemo sine speciali auxilio Dei, in accepta justitia perseverare, nemo denique ullum bonum, quod ad salutem quovis modo conducat, operari.
Q. 10. Nonne saltem per gratiam Christi liberum hominis arbitrium destruitur?
R. Non destruitur, sed perficitur: neque (16) enim, dum divinae gratiae inspirationem humana voluntas recipit, velut inanime quoddam, nihil omnino agens, mere passive se habet; imo vero eidem gratiae libere assentitur et cooperatur, potestque dissentire, si velit, ipsamque inspirationem abjicere. Infirmitati igitur ejus Dei gratia subvenitur, ut quae sine illa ad justitiam et pietatem se movere sua sponte non possit, a Deo mota et excitata, aut convertatur ad justitiam, aut divina mandata servando in illa perseveret.
Q. 11. Estne in divinae gratiae potestate, aversam a se et obduratam voluntatem ad se convertere?
R. Habet sane Deus (17) omnipotentissimam inclinandorum cordium potestatem, qua, cum voluerit esse (18) propitius, rebelles ad se convertere valeat voluntates. Enimvero, teste scriptura, (19) cor regis in manu Dei est: quocumque voluerit, inclinabit illud. Ille ipse est, qui, ut apostolus loquitur, (20) operatur in nobis velle et perficere, pro bona voluntate tam (21) fortiter simul et suaviter, ut et efficiat id quod velit, et illaesam sinat hominis libertatem.
Q. 12. Estne auxilium gratiae homini debitum?
Ipsum gratiae nomen sonat beneficium esse gratuitum: si gratuitum, ergo indebitum. (22) Quibus datur, misericorditer datur; quibus autem negatur, juste negatur.
Q. 13. Redige in compendium ea quae de gratiae Christi Salvatoris scitu necessaria sunt homini christiano.
R. 1° Est, eam ad singulos actus bonos ac salutares esse necessariam.
2° Divinae gratiae operationem cum arbitrii libertate consistere: adeo ut aequalis periculi res sit, aut liberum arbitrium tollere, aut Christi gratiam evacuare.
3° Est, gratuitam esse atque indebitam sollicitaque proinde a Deo oratione petendam. Quod si petatur ut oportet, certa debet esse impetrandi securitas.
4° Est, ut nullo pacto dubitemus, quin, culpabiles simus, et poena digni, quoties Dei legem deliberata voluntate transgredimur: contra vero per bona opera quae in Deo facta sint, vitam aeternam mereamur; cum tanta sit Dei erga nos bonitas, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona.
Denique, et hoc adjungi potest, non opus esse curiosius exquirere, quod sit divinae providentiae in suae gratiae dispensatione consilium, quis ejus operandi modus, quae efficaciae ratio. Christiano homini satis erit ea tenere, quae dicta sunt, si modo in praxim fideliter redigantur; ita ut in omnibus a Dei per Christum benignitate dependeat, ferventer oret, virium suarum infirmitatem agnoscat, totamque boni operis laudem Deo acceptam ferat, quibus in rebus praecipuae, Christianae humilitatis, partes sitae sunt.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 69-73.
Notae:
(1) Act. IV, 12.
(2) Vide Concil. Trid. Sess. 14, cap. VIII.
(3) 2 Cor. V, 15.
(4) Gal. II, 90.
(5) Sess. 6, cap. III.
(6) Ibid., cap. IV.
(7) Rom. XI, 33.
(8) Coloss. I, 12 et seqq.
(9) Vide Trid. Sess. 6, cap. XIII et XIV; item cap. IV.
(10) Vide Trid. ibid. Can. III et XXII.
(11) Joann. XV, 5.
(12) 2 Cor. III, 5.
(13) Concil. Trid. Sess. 6, cap. XI.
(14) Philip. IV, 13.
(15) Concil. Trid. Sess. 6, Can. III et XXII.
(16) Concil. Trid. Sess. 6, Cap. V et Can. IV.
(17) S. Aug. lib. de corrept. et grat.
(18) Secret. Dominic. 4 post Pentecost. Item Sabbat. post Dominic. 4 Quadrag.
(19) Prov. XXI, 1.
(20) Philip. II, 13.
(21) Sap. VIII, 1.
(22) Vide Aug., epist. CVII, nunc CCXVII, ad Vital., § 5 et 6. Item de corrept. et grat., c. V et VI. S. Thom. 2. 2. q. 2. art. 4 ad 1.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVI, Kraków 2016
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: