INSTITUTIONES

 

DOCTRINAE

 

CHRISTIANAE,

 

SIVE

 

CATECHISMUS

 

AD USUM SEMINARIORUM

 

AUCTORE

 

P. L. DANES

 

––––––––––

 

PARS PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE

 

–––––––––

 

SECTIO PRIMA.

 

DE FIDE ET SYMBOLO

 

–––––––

 

CAPUT XX

 

De morte et sepultura Christi

 

––––

 

QUAESTIO 1. Quid in cruce pendens Salvator egit?

 

R. Sacerdos ipse et victima, cruentum illud sacrificium consummavit, quo genus humanum reconciliaretur Deo, idque circa tempus illud, quo ex legis praescripto comedebatur agnus paschalis, expressa figura mortis ejus, quam et reliqua sacrificia omnibus retro saeculis oblata adumbrabant.

 

Q. 2. Quid vero tribus illis, quibus in cruce vivus pependit horis, dixisse legitur?

 

R. 1° Ante omnia, quod verbis pridem docuerat, re complevit, dum pro suis ipse crucifixoribus etiamnum dira imprecantibus, et illudentibus, Patrem deprecatus est dicens: Pater dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt (1).

 

2° Altero deinde latronum, qui simul crucifixi fuerant, blasphemante, alter Messiam agnovit, et cum misericordiam imploraret, his eum verbis benignissimis, Jesus affatus est: Hodie mecum eris in Paradiso (2): sic jam tum futurus aliquando vivorum et mortuorum judex, justitiam simul et clementiam exercebat (3), alterum juste deserens, alterum clementer assumens.

 

3° Cum videret Jesus Matrem cum Joanne discipulo quem diligebat sub cruce stantem, eam Joanni commendavit, dicens (4): Ecce Mater tua, et ex ea hora eam ille in Matrem accepit; qua quidem in re cum universi caetus fidelium mystico quodam modo personam sustineret Joannes, nobis quoque omnibus eodem tempore sanctissima Virgo in Matrem data est.

 

4° Naturali instantis mortis horrori sicut ante in agonia, ita nunc iterum ultro indulgens Jesus, ut in se membrorum suorum infirmitatem ipse transferret, lamentabili voce in haec verba questus est (5): Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?

 

5° Exhausto corpore naturaliter sitiens, salutemque humani generis sitibundo affectu desiderans, (6) sitire se dixit; quod cum auditum esset, adstantium aliquis spongiam aceto impletam ori ejus admovit.

 

6° Cum accepisset acetum, sciens Jesus omnia jam esse impleta, quae sibi mandata, quaeque de se praedicta essent, dixit: (7) Consummatum est.

 

7° Denique validis adhuc viribus, voce magna clamavit, dicens: (8) Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et inclinato capite emisit spiritum.

 

Q. 3. Fuitne in Christi morte divinitas ab anima aut corpore separata?

 

R. Nequaquam: sed utrique illi substantiae, divini verbi persona indissolubili nexu mansit conjuncta. Sola facta est separatio animae a corpore, ut in caeteris accidit qui moriuntur.

 

Q. 4. Quare Christus prae caeteris supplicium crucis, quo moreretur, elegit?

 

R. Quia nullum erat illo indignius, nullumque adeo aptius quo injuria Deo per peccatum illata repararetur. Salutem praeterea humani generis in ligno crucis constitutam voluit, ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret, et qui in ligno vincebat (diabolus) in ligno quoque vinceretur. Hinc factum ut mors Christi in cruce futura, jam olim adumbrata fuerit et praedicta. Adumbrata quidem (9) serpente illo aeneo quem Moses in deserto erigere jussus est ut qui a serpentibus morsi, in eum defigerent oculos, sanarentur. Praedicta vero haec eadem Christi mors admodum luculenter a Davide fuit Psalmo 21, ubi Messiae passionem quasi rem gestam describens: Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos.

 

Q. 5. Nonne et aliae pleraeque passionis, mortisque Christi circumstantiae, jam olim praedictae fuerunt?

 

R. Fuerunt utique, a Davide (10) praesertim et Isaia, cujus tam luculentum hac in re est caput 53, ut historica narratio potius videri possit quam prophetia. Virum dolorum vocat, despectum et novissimum virorum, nec, inquit, reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit, et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum... Propter scelus populi mei percussi eum... Si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longaevum... Et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit.

 

Caeterum in hoc divina providentia mirabiliter elucet, quod rem humanis sensibus tam abstrusam, qualis est mundi salus Filii sui morte obtinenda, longe antequam fieret multipliciter adumbrari curaverit et praedici, ut cum facta esset facilius crederetur.

 

Q. 6. Quaenam Christo moriente prodigia contigerunt?

 

R. Cum circa meridiem in crucem exaltatus esset, contra consuetum naturae cursum, sol in plenilunio defectionem passus est, (11) tenebraeque factae sunt super universam terram.

 

Ubi deinde post tres circiter horas expiravit, ecce (12) velum quo pars intima templi ab alia dividebatur, scissum est medium in duas partes, a summo usque deorsum; terra mota est; petrae scissae sunt; monumenta aperta sunt, et universa quodammodo natura, auctorem suum mori testata est.

 

Haec cum Centurio cum suis, caeteraque spectantium turba adverterent, ingenti terrore perculsi, (13) vere, inquiebant, hic homo justus, et Filius Dei erat, et percutientes pectora sua revertebantur. Plerique interim Judaeorum saxis ipsis duriores, in sua caecitate et obstinatione persistebant.

 

Q. 7. Quid velum templi scissum significabat?

 

R. Coelum quod ob peccatum clausum fuisset hactenus, moriente Christo esse reseratum: adesse praeterea tempus, quo veteris Legis umbrae finem acciperent, templumque et Judaeorum natio desereretur.

 

Q. 8. Quid de Christi sepultura evangelistae commemorant?

 

R. Postquam (14) unus militum lancea latus ejus aperuit, sanguisque et aqua profluxit, Nicodemus et Joseph ab Arimathaea, viri inter suos nobiles ac opulenti, et jam pridem Christi discipuli, sed occulti, impetratum a Pilato corpus ejus e cruce deposuerunt, atque aromatibus Judaïco more conditum, sepulcro novo quod juxta Calvariae locum in petra Josephus exciderat, intulerunt. Caeterum nullam unquam sanctissimum Filii Dei corpus corruptionem subiit in sepulchro.

 

At vero pontifices et Pharisaei (15) praedictae saepius ab ipso resurrectionis memores, signato monumenti ostio, custodes illi apposuerunt; ita Deo providente, ut resurrectionis Christi, inimici ipsi, testes fierent vel inviti.

 

Q. 9. Quae debet esse de Christi morte christiani hominis cogitatio?

 

R. Jugiter ob oculos versari debet incomprehensibilis illa divinae misericordiae bonitas, qua ut servum redimeret, Filium unigenitum dedit, qui (16) cum essemus inimici, (17) propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, pro nobis ipse satisfaciens, nos sua morte redemit. Hoc ergo abstrusissimum divinae pietatis sacramentum, quod (18) incredulis scandalum est et stultitia, nobis in Christum credentibus tota fiducia sit salutis, utque id grata mente perpetuo veneremur, quod reliquum est vitae tempus, illius obsequio consecremus, qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit (19).

 

–––––––––––

 

 

Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 65-69.

 

Notae:

(1) Luc. XXIII, 34.

 

(2) Luc. XXIII, 43.

 

(3) Vide Luc. XVII, 34.

 

(4) Joann. XIX, 27.

 

(5) Matth. XXVII, 46. Psalm. XXI, 2.

 

(6) Joann. XIX, 28.

 

(7) Ibid., 30.

 

(8) Luc. XXIII, 46.

 

(9) Num. XXI, 8. Joann. III, 14.

 

(10) Legatur Psalmus XXI.

 

(11) Luc. XXIII, 44.

 

(12) Ibid., 45.

 

(13) Ibid., 47.

 

(14) Joann. XIX, 34.

 

(15) Matth. XXVII, 63.

 

(16) Rom. V, 10.

 

(17) Ephes. II, 4.

 

(18) 1 Cor. I, 23.

 

(19) Offic. Eccles.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes

Institutiones Doctrinae Christianae

sive

Catechismus nova methodo concinnatus

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: