INSTITUTIONES
DOCTRINAE
CHRISTIANAE,
SIVE
AUCTORE
––––––––––
PARS PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO; ITEM DE SACRAMENTIS ET CAEREMONIIS ECCLESIAE
–––––––––
SECTIO PRIMA.
DE FIDE ET SYMBOLO
–––––––
CAPUT II
De Scriptura sacra et Traditione
––––
QUAESTIO 1. Ubinam continentur quae divinitus revelata ac per Ecclesiam ad credendum proposita sunt?
R. In verbo Dei scripto et tradito.
Verbum Dei scriptum illud dicitur, quod in iis libris continetur quos sancti Dei homines (1) Spiritu S. dictante scripserunt. Horum librorum aliqui ante Christi adventum scripti sunt, alii post: illi veteris Testamenti, hi vero novi Testamenti libri nuncupantur. Canon utrorumque, sive catalogus inviolabilis exhibetur Sess. 4 Concilii Tridentini, et qui in eum Canonem recepti sunt libri, dicuntur inde Canonici.
Verbum Dei traditum (2) nuncupamus quod apostoli vel ex ipsius Christi ore, vel Spiritu S. dictante hauserunt, non ut litteris consignarent, sed posteris quasi per manus traderent, ab his porro conservandum et transmittendum.
Q. 2. An ergo Scriptura sacra fundandae fidei nostrae, exortisque controversiis dirimendis non est sufficiens?
R. Nequaquam: nam imprimis sine apostolica traditione et auctoritate Ecclesiae vera Scriptura sacra, a falsa discerni non potest. 2° Plurima sunt in sacris Scripturis obscura et intellectu difficilia, uti de Pauli epistolis diserte testatur (3) Petrus in suis quae nec ipsae ubique clarae sunt. 3° Multa quae ad fidem fundandam, moresque instituendos pertinent, in sacris Litteris non reperiuntur expressa, sed continua traditionis serie, ab apostolis ad nos usque pervenerunt, ut in decursu luculenter evincetur.
Quin imo prima christianae fidei regula verbum Dei fuit non scriptum sed traditum; praedicatione enim apostolorum Ecclesia fundata, et religio propagata est. Quod si deinde novi Testamenti libri accesserunt, non ideo auctoritatem amisit quod viva voce tradiderant.
Quapropter (4) pari pietatis affectu suscipimus et veneramur utrumque Dei verbum scriptum et traditum, obtemperantes apostoli monito, 2 ad Thessalonic. II, 15. Tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem, sive per epistolam.
Q. 3. Quo indicio apostolicae traditiones dignoscuntur?
R. (5) Si quid ab omnibus Ecclesiis christianis unanimi consensu receptum sit, nullumque illius initium designari possit, consequens est id ab apostolis originem accepisse.
Caeterum quidquid catholica fide credendum vel divino praecepto servandum est homini christiano, id totum apostolis revelatum fuit, vel scripto committendum, vel sine scripto ad posteros viva voce transmittendum. Quod si quae postmodum revelationes divinitus contigerunt, illae privatae sunt, neque ad fidem catholicam pertinent.
Q. 4. Ad quem spectat de verbo Dei scripto et tradito, ac de utriusque vero sensu judicium ferre?
R. Munus hoc non ad fideles singulos, sed ad Ecclesiam catholicam pertinet. Hanc voluit Deus mysteriorum suorum depositariam esse, verbumque suum scriptum et non scriptum cum utriusque vero sensu, illi custodiendum dedit. Haec est (6) columna et firmamentum veritatis, quae per infallibilem Spiritus S. directionem veras scripturas, verasque traditiones discernit a falsis, et genuinum scripturae sensum ab adulterino distinguit.
Q. 5. Quomodo hoc suum munus exercet Ecclesia?
R. Si quando super his rebus controversia vehementior exorta fuerit, defertur ad visibile caput Ecclesiae Christi vicarium, et in Romana sede Petri apostolorum principis successorem, cui, in Petro dictum est (7) Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. (8) Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu... confirma fratres tuos. (9) Pasce agnos meos... Pasce oves meas. Hic judicio infallibili controversiam dirimit, ita ut omnes toto orbe fideles acquiescere teneantur. Nam juxta S. Thomam (10) «Ad summi Pontificis auctoritatem pertinet; finaliter determinare ea quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. Cujus (inquit) ratio est, quia una fides debet esse totius Ecclesiae, secundum illud 1 Cor. I. Idipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata, quod servari non posset, nisi quaestio fidei exorta determinetur per eum, qui toti Ecclesiae praeest, ut sic ejus sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur».
Interdum tamen, rebus nimium exulceratis, universale Concilium adhibetur, in quo episcopi ex omnibus terrae partibus simul in Christi nomine congregati, universalem Ecclesiam sub suo capite repraesentant, ut sic definita veritas suavius et efficacius ubique recipiatur.
Quisquis porro Ecclesiae catholicae decisionibus pertinaciter unquam obstitit, ab Ecclesiae communione remotus, juxta Christi praescriptum, habitus deinceps fuit sicut (11) Ethnicus et Publicanus.
Q. 6. Cur dici nequit quod scripturam et scripturae sensum, per internum Spiritus S. dictamen fideles discernere debeant?
R. Contrarium id est ordini a Christo instituto, (12) quippe Ecclesiam nos audire voluit: et aliunde experientia patet in acatholicis, dogma istud tot in fide opiniones sectasque inducere natum esse, quot sunt homines.
Q. 7. Qua animi dispositione verbum Dei legendum vel audiendum est?
R. 1° Cum reverentia; 2° cum humilitate; 3° cum docilitate.
Cum reverentia erga infinitam veracitatem Dei nobis loquentis, ut neutiquam dubitemus quin verissima sint omnia quae in iis libris continentur.
Cum humilitate, venerando etiam quod non intelligimus.
Cum docilitate, ut judicio Ecclesiae nostrum semper libenti animo submittamus, nunquam sensui nostro pertinaciter inhaerentes.
Fructus porro verbi Dei lecti vel auditi hi esse debent: Quotidiana vitae emendatio, serium virtutis studium, fidei ac spei robur, cupiditatis diminutio et charitatis incrementum.
–––––––––––
Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum. Auctore P. L. Danes. Editio nova, caeteris correctior. Mechliniae, P. J. HANICQ, TYPORGR. ARCHIEP. MECHL. CUM APPROBATIONE. 1839, pp. 13-16.
Notae:
(1) 2 Petri I, 21.
(2) Trid. Sess. 4.
(3) 2 Petr. III.
(4) Trid. Sess. 4.
(5) Vide S. Aug., Epist. 118, nunc 54, ad Januar.
(6) 1 Tim. III, 15.
(7) Matth. XVI, 18.
(8) Luc. XXII, 32.
(9) Joann. XXI, 16. 17.
(10) 2. 2. q. 1, art. 10, in c.
(11) Matth. XVIII, 17.
(12) Luc. X, 16, et Matth. XVIII, 17.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015
Reditus ad indicem operis Sac. Petri Ludovici Danes
Institutiones Doctrinae Christianae
Catechismus nova methodo concinnatus
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: